Page images
PDF
EPUB

XVIII.

DIOMEDES,

SIVE Z ELUS.

DIOMEDES cum magna et eximia gloria floreret, et Palladi purcharus esset, exstimulatus ab ea est (et ipse promptior quam oportebat) ut si forte Veneri in pugna occurreret, illi neutiquam parceret; quod et ille audacter executus est, et Veneris dextram vulneravit. Hoc facinus ille ad tempus impune tulit, et rebus gestis clarus et inclytus in patriam rediit; ubi domestica mala expertus, ad exteros in Italiam profugit. Ibi quoque initia satis prospera habuit, et regis Dauni hospitio et donis cultus et ornatus est, et multæ illi statuæ per eam regionem exstructæ. Sed sub primam calamitatem, quæ populum ad quem diverterat afflixit, statim subiit Daunum cogitatio, se intra penates suos duxisse hominem impium et diis invisum et theomachum, qui deam, quam vel tangere religio erat, ferro invaserat et violaverat. Itaque ut patriam suam piaculo obstrictam liberaret, nihil hospitii jura reveritus, cum ei jus religionis videretur antiquius, Diomedem subito obtruncat ; statuas et honores ejus prosterni et aboleri jubet. Neque hujusmodi gravem casum vel miserari tutum erat ; sed et ipsi comites ejus, cum mortem ducis sui lugerent et questibus omnia implerent, in aves quasdam ex genere olorum mutati sunt, qui et ipsi sub mortem suam quiddam dulce et lugubre sonant.

Habet hæc fabula subjectum rarum, et fere singulare. Neque enim memoriæ proditum est in aliqua alia fabula, heroëm ullum, præter unum Diomedem, ferro violasse aliquem ex diis. Atque certe videtur fabula imaginem in illo depinxisse hominis et fortunæ ejus, qui ex professo hunc finem actionum suarum sibi proponit et destinat, ut cultum aliquem divinum, sive sectam religionis, licet vanam et levem, vi et ferro insectetur et debellet. Quamquam enim cruenta religionis dissidia veteribus incognita essent (cum dii ethnici zelotypia, quod est Dei veri attributum, non tangerentur), tamen tanta et tam lata videtur fuisse prisci sæculi sapientia, ut quæ experiundo non nossent, tamen meditatione et simulachris comprehenderent. Qui itaque sectam aliquam religionis, licet vanam et corruptam et infamem (id quod sub persona Veneris significatur), non vi rationis et doctrinæ, et sanctitate vitæ, atque exemplorum et authoritatum pondere, corrigere et convincere ; sed ferro et flamma et pænarum acerbitate exscindere et exterminare nituntur ; incenduntur fortasse ad hoc ipsum a Pallade ; id est, prudentia quadam acri et judicii severitate, quarum vigore et efficacia hujusmodi errorum fallacias et commenta penitus introspiciunt; et ab odio pravitatis et zelo bono: et ad tempus fere magnam gloriam adipiscuntur, atque a vulgo (cui nihil moderatum gratum esse potest) ut unici veritatis et religionis vindices (cum cæteri tepidi videantur et meticulosi) celebrantur et fere adorantur. Attamen hæc gloria et felicitas raro ad exitum durat : sed omnis fere violentia, nisi morte celeri vicissitudines rerum effugiat, sub finem improspera est. Quod si eveniat ut rerum commutatio fiat, et secta illa proscripta et depressa vires acquirat et insurgat, tum vero hujusmodi hominum zeli et contentiones damnantur, et nomen ipsum odio est, et omnes honores eorum in opprobrium desinunt. Quod autem ab hospite interfectus est Diomedes ; id eo spectat, quod religionis dissidium, etiam inter conjunctissimos, insidias et proditiones excitet. Illud vero de luctu ipso, et querimoniis minime toleratis, sed supplicio affectis, hujusmodi est, ut moneat, in omni fere scelere miserationi hominum locum esse, ut etiam qui crimina oderunt, personas tamen et calamitates reorum, humanitatis causa, commiserentur ; extremum autem malorum esse, si misericordiæ commercia interdicantur. Atque tamen in causa religionis et impietatis, etiam miserationes hominum notari et suspectas esse. Contra vero, comitum Diomedis, id est, hominum qui ejusdem sunt sectæ et opinionis, querimoniæ et deplorationes argutæ admodum et canoræ esse solent, instar olorum, aut avium Diomedis ; in quo etiam illa pars allegoriæ nobilis est et insignis ; eorum qui propter causam religionis supplicia subeunt, voces sub tempus mortis, tanquam cycneas cantiones, animos hominum mirum in modum flectere, et in memoriis et sensibus eorum diutissime inhærere et permanere.

[ocr errors][ocr errors][merged small]

SAPIENTIAM atque industriam Mechanicam, atque in illa artificia illicita et ad pravos usus detorta, antiqui adumbraverunt sub persona Dædali, viri ingeniosissimi, sed execrabilis. Hic ob condiscipulum et æmulum occisum exulaverat, gratus tamen in exilio regibus et civitatibus erat. Atque multa quidem et egregia opera tam in honorem deorum, quam ad exornationem et magnificentiam urbium et locorum publicorum exstruxerat et effinxerat ; sed tamen nomen ejus maxime celebratur ob illicita. Fabricam enim libidini Pasiphaës subministravit, ut cum tauro misceretur ; adeo ut ab hujus viri scelerata industria et ingenio pernicioso monstrum illud Minotaurus, pubem ingenuam devorans, ortum traxerit infelicem ac infamem. Atque ille, malum malo tegens et cumulans, ad securitatem hujus pestis Labyrinthum excogitavit et exstruxit: opus fine et destinatione nefarium, artificio insigne et præclarum: ac postea rursus, ne malis artibus tantum innotesceret, atque ut scelerum remedia (non solum instrumenta) ab eodem peterentur ; etiam consilii ingeniosi author erat de filo, per quod errores labyrinthi retexerentur. Hunc Dædalum Minos magna cum severitate atque diligentia et inquisitione persecutus est ; ille tamen semper et perfugia et effugia reperiebat. Postremo cum volandi peritiam filium Icarum edocuisset, ille novitius, et artem ostentans, a cœlo in aquam decidit. Parabola videtur esse ejusmodi. In ipso introitu ejus, ea quæ apud excellentes artifices excubat et miris modis dominatur invidia notatur. Nullum enim genus hominum ex invidia, eaque acerba et tanquam interneciva, magis laborat. Accedit nota de genere poenæ inflicto minus politice et provide : ut Dædalus exulet. Etenim opifices præclari id habent, ut apud omnes fere populos sint acceptissimi : adeo ut exilium præstanti artifici vix supplicii loco sit. Nam aliæ vitae conditiones et genera extra patriam non facile florere possunt. Artificum autem admiratio propagatur et augetur apud exteros et peregrinos, cum insitum animis hominum sit illud, ut populares suos, quoad opificia mechanica, in minori pretio habeant. De usu autem artium mechaniearum quæ sequuntur manifesta sunt; multum enim illis debet vita humana, cum plurima et ad religionis apparatum, et ad civilium decus, et ad universæ vitæ culturam, ex illarum thesauris collata sint. Veruntamen ex eodem fonte emanant instrumenta libidinis, atque etiam instrumenta mortis. Missa enim arte lenonum, venena quæsitissima, atque tormenta bellica, atque hujusmodi pestes (quæ mechanicis inventis debentur) probe novimus quantum Minotaurum ipsum sævitia et pernicie superarint. Pulcherrima autem allegoria est de labyrintho, qua natura generalis Mechanicæ adumbratur. Omnia enim mechanica, quæ magis sunt ingeniosa et accurata, instar labyrinthi censeri possint ; propter subtilitatem et variam implicationem, et obviam similitudinem, quæ vix ullo judicio, sed tantum experientiæ filo, regi et discriminari possunt. Nec minus apte adjicitur, quod idem ille qui labyrinthi errores invenit, etiam fili commoditatem monstravit. Sunt enim artes mechanicæ veluti usus ambigui, atque faciunt et ad nocumentum et ad remedium, et fere virtus earum seipsam solvit et retexit. Artificia autem illicita, atque adeo artes ipsas, sæpius persequitur Minos ; hoc est, leges, quæ illas damnant et earum usum populis interdicunt. Nihilominus illæ occultantur et retinentur, et ubique et latebras et receptum habent ; quod et bene notatum est in re non multum dissimili a Tacito suis temporibus de Mathematicis et Genethliacis, genus (inquit) hominum, quod in civitate nostra semper et retinebitur et vetabitur. Et tamen artes illicitæ et curiosæ cujuscunque generis, tractu temporis, cum fere quæ polliceantur non præstant, (tanquam Icari de colo) de existimatione sua decidunt, et in contemptum veniunt, et nimia ipsa os

• 1 præstent. Ed. 1609.

« PreviousContinue »