Page images
PDF
EPUB

tentatione pereunt. Et certe si verum omnino dicendum est, non tam feliciter legum frænis coërcentur, quam coarguuntur ex vanitate propria.

[blocks in formation]

FABULANTUR poëtæ Vulcanum pudicitiam Minervæ sollicitasse, atque subinde cupidine incensum vim adhibuisse, atque in ipsa lucta semen in terram effudisse, ex quo Erichthonium natum esse, qui (partes superiores) decora et grata erat corporis compage, femora autem et tibiæ suberant in anguillæ similitudinem, exilia et deformia cujus deformitatis cum ipse sibi conscius esset, eum primum curruum usum invenisse, ut quod in corpore magnificum erat ostentaret, probrum autem tege

ret.

Hujus fabulæ miræ et prodigiosa ea sententia esse videtur. Artem (quæ sub persona Vulcani ob multiplicem ignis usum repræsentatur) quoties per corporum omnimodas vexationes naturæ vim facere, eamque vincere ac subigere contendat (natura autem sub persona Minervæ ob operum solertiam adumbratur), ad votum et finem destinatum raro pertingere; sed tamen multa machinatione et molitione (tanquam lucta) intercidere atque emitti generationes imperfectas, et opera quædam manca, aspectu speciosa, usu infirma et claudicantia ; quæ tamen impostores multo et fallaci apparatu ostentant, et veluti triumphantes circumdu

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

2117717

hem, præsertim cum homines potius propositum ir

mer aucilitates en newitutes mechanicas samius notare Quin tere en inter productiones chymicas, et

XXII.

NEMESIS,

SIVE VICES RERUM.

NEMESIS traditur fuisse dea, omnibus veneranda, potentibus et fortunatis etiam metuenda. Ea Noctis et Oceani filia fuisse perhibetur. Effigies autem ejus describitur talis. Alata erat, etiam coronata; in manibus autem gestabat, dextra hastam e fraxino, sinistra phialam, in qua inclusi erant Æthiopes; insidebat au

tem cervo.

Parabola ejusmodi esse videtur; nomen ipsum Nemesis vindictam, sive retributionem, satis aperte significat hujus enim deæ officium et administratio in hoc sita erat, ut beatorum constanti et perpetuæ felicitati instar tribuni plebis intercederet, ac illud suum Veto interponeret; neque solum insolentiam castigaret, verum etiam rebus prosperis, licet innocentibus et moderatis, rerum adversarum vices rependeret: ac si neminem humanæ sortis ad convivia deorum admitti mos esset, nisi ad ludibrium. Equidem cum illud capitulum apud C. Plinium perlego, in quo ille infortunia et miserias Augusti Cæsaris collegit, quem omnium hominum fortunatissimum existimabam, quique artem etiam quandam utendi [et] fruendi fortuna habebat, ac cujus in' animo nil tumidum, nil leve, nil molle, nil confusum, nil melancholicum, annotare licet (ut ille etiam sponte mori aliquando destinasset); hanc deam magnam et præpotentem esse judicavi, ad cujus aram talis victima tracta esset. Parentes hujus deæ

1

1 utendi fruendi in both copies. In the original edition fruendi begins a fresh page, so that the omission of the et might easily be overlooked.

[blocks in formation]
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][subsumed][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Verum non multo post quocunque se illa verteret tota agmina Ethiopum obversabantur. Ad extremum prudenter additur, Nemesin cervo insidere; quia vivax admodum animal est cervus; atque fieri fortasse potest ut qui juvenis fato ereptus sit Nemesin prævertat et effugiat; cui autem diuturna obvenit felicitas et potentia, is proculdubio Nemesi subjicitur, ac veluti substernitur.

XXIII.

ACHELOUS,

SIVE PRELIUM.

NARRANT antiqui, cum Hercules et Achelous de nuptiis Dejaniræ contenderent, rem ad certamen deductam esse. Achelous autem, cum varias et multiplices formas tentasset (nam hoc ei facere licebat), tandem Herculi sub forma tauri torvi et frementis occurrit, et ad pugnam se paravit. Hercules vero, solitam retinens figuram humanam, in eum impetum fecit. Res cominus gesta est. Eventus autem talis fuit, ut Hercules alterum ex cornibus tauro fregerit: ille majorem in modum dolens et perterritus, ut cornu illud suum redimeret, permutatione facta cornu Amaltheæ sive Copiæ Herculi largitus est.

Fabula ad belli expeditiones pertinet. Apparatus enim belli ex parte defensiva (qui per Acheloum proponitur) varius admodum et multiformis est. Nam invadentis species unica est et simplex, cum ex exercitu solo aut classe fortasse constet: regio autem, quæ in solo proprio hostem expectat, infinita molitur, oppida munit, diruit, plebem ex agris et villis in urbes

« PreviousContinue »