Page images
PDF
EPUB

tentatione pereunt. Et certe si verum omnino dicendum est, non tam feliciter legum frænis coërcentur, quam coarguuntur ex vanitate propria.

[ocr errors][merged small][merged small]

FABULANTUR poëtæ Vulcanum pudicitiam Minervæ sollicitasse, atque subinde cupidine incensum vim adhibuisse, atque in ipsa lucta semen in terram effudisse, ex quo Erichthonium natum esse, qui (partes superiores) decora et grata erat corporis compage, femora autem et tibiæ suberant in anguillæ similitudinem, exilia et deformia : cujus deformitatis cum ipse sibi conscius esset, eum primum cuiruum usum invenisse, ut quod in corpore magnificum erat ostentaret, probrum autem tege

ret.

Hujus fabulæ miræ et prodigiosæ ea sententia esse videtur. Artem (quæ sub persona Vulcani ob multiplicem ignis usum repræsentatur) quoties per corpo rum omnimodas vexationes naturæ vim facere, eamque vincere ac subigere contendat (natura autem sub persona Minervæ ob operum solertiam adumbratur), ad votum et finem destinatum raro pertingere ; sed tamen multa machinatione et molitione (tanquam lucta) intercidere atque emitti generationes imperfectas, et opera quædam manca, aspectu speciosa, usu infirma et claudicantia ; quæ tamen impostores multo et fallaci apparatu ostentant, et veluti triumphantes circumducunt. Qualia fere et inter productiones chymicas, et inter subtilitates et novitates mechanicas sæpius notare licet; præsertim cum homines potius propositum urgentes, quam ab erroribus suis se recipientes, cum natura colluctentur magis, quam debito obsequio et cultu ejus amplexus petant.

[ocr errors][merged small][merged small]

NARRANT poëtæ, extinctis prorsus prisci orbis incolis per diluvium universale, cum soli restarent Deucalion et Pyrrha, qui ardebant desiderio pio et inclyto instaurandi generis humani, eos hujusmodi oraculum excepisse ; voti compotes futuros, si ossa matris acciperent et post se jacerent: quod illis primo magnam tristitiam et desperationem incussit: cum æquata rerum facie per diluvium, sepulchri perscrutatio omnino res sine exitu esset : sed tandem intellexerunt lapides terræ (cum tellus omnium mater habeatur) ab oraculo significari.

Fabula arcanum naturæ recludere videtur, et errorem animo humano familiarem corrigere. Hominis enim imperitia judicat rerum renovationes sive instaurationes ex earundem putredine et reliquiis (ut phænicen ex cinere propria) suscitari posse, quod nullo modo convenit; cum hujusmodi materiæ spatia sua confece rint, et ad initia ipsarum rerum prorsus ineptæ sint. Itaque retrocedendum ad principia magis communia.

XXII.

NEMESIS,

SIVE VICES RERUM. NEMESIS traditur fuisse dea, omnibus veneranda, potentibus et fortunatis etiam metuenda. Ea Noctis et Oceani filia fuisse perhibetur. Effigies autem ejus describitur talis. Alata erat, etiam coronata ; in manibus autem gestabat, dextra hastam e fraxino, sinistra phialam, in qua inclusi erant Æthiopes ; insidebat autem cervo.

Parabola ejusmodi esse videtur; nomen ipsum Nemesis vindictam, sive retributionem, satis aperte significat: hujus enim deæ officium et administratio in hoc sita erat, ut beatorum constanti et perpetuæ felicitati instar tribuni plebis intercederet, ac illud suum Veto interponeret; neque solum insolentiam castigaret, verum etiam rebus prosperis, licet innocentibus et moderatis, rerum adversarum vices rependeret : ac si neminem humanæ sortis ad convivia deorum admitti mos esset, nisi ad ludibrium. Equidem cum illud capitulum apud C. Plinium perlego, in quo ille infortunia et miserias Augusti Cæsaris collegit, quem omnium hominum fortunatissimum existimabam, quique artem etiam quandam utendi [et] fruendi 1 fortuna habebat, ac cujus in animo nil tumidum, nil leve, nil molle, nil confusum, nil melancholicum, annotare licet (ut ille etiam sponte mori aliquando destinasset); hanc deam magnam et præpotentem esse judicavi, ad cujus aram talis victima tracta esset. Parentes hujus deæ

I utendi fruendi in both copies. In the original edition fruendi begins a fresh page, so that the omission of the et might easily be overlooked.

VOL. XIII.

fuere Oceanus et Nox; hoc est, rerum vicissitudo, et judicium divinum obscurum et secretum ; etenim vices rerum per oceanum apte repræsentantur, ob perpetuum fluxum et refluxum : occulta autem providentia per noctem rite proponitur. Nam etiam apud ethnicos nocturna illa Nemesis, cum scilicet judicium humanum a divino discors esset, in observatione erat.

- Cadit et Ripheus, justissimus unus Qui fuit ex Teucris, et servantissimus æqui.

Diis aliter visum. Alata autem describitur Nemesis, ob subitas rerum conversiones, nec ante prævisas; nam in omni rerum memoria illud fere usuvenit, ut homines magni et prudentes per ea discrimina perierint quæ maxime contempserint. Certe, cum M. Cicero a Dec. Bruto de Octavii Cæsaris minus sincera fide et animo exulcerato monitus esset, illud tantum rescripsit : Te autem mi Brute sicut debeo amo, quod istud quicquid est nugarum me scire voluisti. Etiam corona Nemesis insignitur, ob naturam vulgi invidam et malignam: quando enim fortunati et potentes ruunt, tum fere vulgus exultat, et Nemesin coronat. Hasta autem in dextra ad eos pertinet quos Nemesis actu percutit et transfigit. Quos autem calamitate et infortunio non mactat, illis tamen spectrum illud atrum et infaustum in sinistra ostentat: obversantur enim proculdubio mortalibus etiam in summo fastigio felicitatis positis, mors et morbi, et infortunia, et amicorum perfidiæ, et inimicorum insidiæ, et rerum mutationes, et hujusmodi ; veluti Æthiopes illi in phiala. Certe Virgilius, cum prælium Actiacum describit, de Cleopatra illud eleganter subjungit:

Regina in mediis patrio vocat agmina sistro,
Necdum etiam geminos a tergo respicit angues.

Verum non multo post quocunque se illa verteret tota agmina Æthiopum obversabantur. Ad extremum prudenter additur, Nemesin cervo insidere ; quia vivax admodum animal est cervus; atque fieri fortasse potest ut qui juvenis fato ereptus sit Nemesin prævertat et effugiat; cui autem diuturna obvenit felicitas et potentia, is proculdubio Nemesi subjicitur, ac veluti substernitur.

XXIII.

ACHELOUS,

SIVE PRELIUM. NARRANT antiqui, cum Hercules et Achelous de nuptiis Dejaniræ contenderent, rem ad certamen de ductam esse. Achelous autem, cum varias et multiplices formas tentasset (nam hoc ei facere licebat), tandem Herculi sub forma tauri torvi et frementis occurrit, et ad pugnam se paravit. Hercules vero, solitam retinens figuram humanam, in eum impetum fecit. Res cominus gesta est. Eventus autem talis fuit, ut Hercules alterum ex cornibus tauro fregerit : ille majorem in modum dolens et perterritus, ut cornu illud suum redimeret, permutatione facta cornu Amaltheæ sive Copiæ Herculi largitus est.

Fabula ad belli expeditiones pertinet. Apparatus enim belli ex parte defensiva (qui per Acheloum proponitur) varius admodum et multiformis est. Nam invadentis species unica est et simplex, cum ex exercitu solo aut classe fortasse constet: regio autem, quæ in solo proprio hostem expectat, infinita molitur, oppida munit, diruit, plebem ex agris et villis in urbes

« PreviousContinue »