Page images
PDF
EPUB

« <*stv"a cv«it, pontes extruit, prosternit, copias et cw.?*!*t*s oomparat, distribuit, in fluviis, portibus, ^ -lta fcucibwss sylvis, et aliis rebus innumeris occurwt* «*, ut novas rerum facies quotidie induat et exL;,wr: ac tandem cum abunde munita et instructa rueriO tauri pugnacis formam et minas ad vivum repP^Hrt. Hle autem qui invadit, praelium captat, et in hoc maxime ineumbit, inopiam in terra hostili metu«». Quod si fiat ut pnelio commisso acie victor sit, ot tanquam cornu hosti frangat; tum proculdubio illud assequitur, ut hostis trepidus et existimatione diminutus, ut se explicet et vires suas reparet, in munition* so iwipiat; atque urbes et regiones victori ad populandum et diripiendum relinquat; quod vere instar cornu illius Amaltheae censeri possit.

XXIV.

DIONYSUS,

S1 VK CU PIDIT AS.

Narrant Semelen Jovis pellicem, postquam juranbuxhiw mento eum inviolabili ad votum indefinitum !Sr«iiSo obstrinxisset, petiisse ut ad amplexus suos sluSuT," accederet talis qualis cum Junone consues»u£lwU' set: itaque illa ex conflagration periit. In&ns autem quem in utero gestabat, a patre exceptus, in femur ejus insutus est, donee menses foetui destinatos compleret; ex quo tamen onere Jupiter nonuihil claudicabat: itaque puer, quod Jovem dum in femore ejus portaretur gravaret et pungeret, Dionysi nomen accepit. Postquam autem editus esset, apud Proserpinam per aliquot annos nutritus est. Cum vero adultus esset, ore fere muliebri conspiciebatur, ut sexus videretur tanquam ambigui. Etiam extinctus et sepultus erat ad tempus, et non ita multo post revixit. Atque prima juventa vitis culturam, atque adeo vini confectionem et usum, primus invenit et edocuit ; ex quo celebris factus et inclytus, orbem terrarum subjugavit, et ad ultimos Indorum terminos perrexit. Curru autem vehebatur a tigribus tracto. Circa eum subsultabant dæmones deformes Cobali vocati, Acratus, et alii. Quin et Musæ comitatui ejus se addebant. Uxorem autem sibi sumpsit Ariadnen a Theseo desertam et relictam. Arbor ei sacra erat hedera. Etiam sacrorum et cæremoniarum inventor et institutor habebatur, ejus tamen generis quæ et fanaticæ erant et plenæ corruptelarum, atque insuper crudeles. Furores quoque immittendi potestatem habebat. Certe in orgiis ejus a mulieribus furore percitis duo viri insignes discerpti narrantur, Pentheus et Orpheus ; ille dum arbore conscensa spectator eorum quæ agerentur esse voluisset ; hic cum lyram pulsaret. Atque hujus Dei res gestæ cum Jovis rebus fere confunduntur. Fabula videtur ad mores pertinere, ut nihil in philosophia morali melius inveniatur. Describitur autem sub persona Bacchi natura Cupiditatis, sive affectus et perturbationis. Mater enim cupiditatis omnis, licet nocentissimæ, non alia est quam appetitus et desiderium Boni Apparentis. Concipitur vero semper Cupiditas in voto illicito, prius temere concesso quam intellecto et judicato. Postquam autem affectus effervescere cæperit, mater ejus (natura scilicet boni) ex nimio incendio destruitur et perit. Cupiditas autem dum immatura est, in anima humana (quae ejus genitor est, et per Jovem repraesentatur) et nutricatur et occultatur, praecique in animae parte inferiore, tanquam femore; atque animum pungit et convellit et deprimit; adeo ut decreta et actiones ex ea impediantur et claudicent. Atque etiam postquam consensu et habitu confirmata est, et in actus erumpit, tamen apud Proserpinam ad tempus educatur; id est, latebras quaerit, atque clandestina est et quasi subterranea, donee remotis pudoris et metus fraenis, et coalita audacia, aut virtutis alicujus praetextum sumit, aut infamiam ipsam contemnit. Atque illud verissimum est, omnem affectum vehementiorem tanquam ambigui sexus esse. Habet enim impetum virilem, impotentiam autem muliebrem. Etiam illud praeclare, Bacchum mortuum reviviscere. Videntur enim affectus quandoque sopiti atque extincti, sed nulla fides habenda est eis, ne sepultis quidem; siquidem praebita materia et occasione resurgunt. Atque de inventione vitis parabola prudens est: omnis enim affectus ingeniosus est et sagax ad investigandum fomites suos; ante omnia autem quae hominibus innotuere, vinum ad perturbationes cujuscunque generis excitandas et inflammandas potentissimum est et maxime efficax; atque est eis instar fomitis communis. Elegantissime autem ponitur affectus provinciarum subjugator, et expeditionis infinitae susceptor. Nunquam enim partis acquiescit, sed appetitu infinito neque satiabili ad ulteriora tendit, et novis inhiat. Etiam tigres apud affectus stabulant et ad eurrum jugantur. Postquam enim affectus aliquis curulis esse coepit non pedestris, et victor rationis et triumphator; in omnia quae adversantur aut se opponunt crudelis est et indomitus et immitis. Facetum autem est, quod circa currum subsultant illi dæmones ridiculi. Omnis enim affectus progignit motus in oculis et ore ipso et gestu indecoros et inconditos, subsultorios et deformes, adeo ut qui sibi in aliquo affectu, veluti ira, insultatione,' amore, videatur magnificus et tumidus, aliis tamen sit turpis et ridiculus. Conspiciuntur etiam in affectus comitatu Musæ. Neque enim reperitur ullus fere affectus, cui non blandiatur aliqua doctrina. Hac enim in re ingeniorum indulgentia Musarum majestatem minuit, ut cum duces vitæ esse debeant, sint affectuum pedissequæ. Atque imprimis nobilis est illa allegoria, Bacchum amores suos in eam effudisse quæ ab alio relicta erat. Certissimum enim est, affectum id petere et ambire quod experientia repudiavit. Atque norint omnes, qui affectibus suis servientes et indulgentes, pretium potiundi in immensum augent, sive honores appetant, sive fortunas, sive amores, sive gloriam, sive scientiam, sive alia quæcunque, se res relictas petere, et a compluribus per omnia fere sæcula post experimentum dimissas et fastiditas. Neque mysterio caret, quod hedera Baccho sacra fuerit. Hoc enim duplici modo convenit. Primum, quod hedera' hieme virescat; deinde, quod circa tot res, arbores, parietes, ædificia serpat, ac circumfundatur, ac se attollat. Quod ad primum enim attinet, omnis affectus per renitentiam et vetitum et tanquam antiperistasin (veluti per frigus brumæ hedera), virescit et vigorem acquirit. Secundo, affectus prædominans omnes humanas actiones et omnia humana decreta tanquam hedera circumfunditur, atque iis se addit et adjungit et immiscet. Neque mirum est si superstitiosi ritus Baccho attribuantur, cum omnis fere male sanus affectus in pravis religionibus luxurietur : aut si furores ab eo immitti putentur, cum omnis affectus et ipse furor brevis sit, et si vehementius obsideat et incumbat, in insania terminetur. Illud autem de Pentheo et Orpheo laceratis evidentem habet parabolam; cum affectus praevalidus et inquisitioni curiosae et admonitioni salutari et liberae asperrimus atque infensissimus sit. Postremo illa confusio personarum Jovis et Bacchi ad parabolam recte traduci potest; quandoquidem res gestae nobiles et clarae, et merita insignia et gloriosa, interdum a virtute et recta ratione et magnanimitate, interdum a latente affectu et occulta cupiditate (utcunque famae et laudis celebritate efferantur) proveniant: ut non facile sit distinguere facta Bacchi a factis Jovis.

1 instructa tit. Ed. 1609.

1 arrogantia. Ed. 1609.

XXV.

ATALANTA,

SIVE LUCRUM.

Atalanta cum velocitate excelleret, de victoria cursus cum Hippomene certamen iniit. Conditiones certaminis crant; victori Hippomeni conjugium Atalantae, mors victo. Neque dubia victoria videbatur, cum Atalantae insuperabilis in cursu praestantia multorum exitio insignita fuissct. Itaque Hippomenes ad dolos animum adjecit. Paravit autem tria mala aurea, eaque secum portavit.1 Res geri coepit; praecurrit Atalanta; ille cum se a tergo relictum cerneret, artis non immemor, ex malis aureis unum ante conspectum Atalantae projecit; non recta quidem, sed ex transverso, ut illam et moraretur, atque insuper de via deduceret; illa, cupiditate muliebri, et mali pulchritudinc illecta, omisso

1 circa se habuit. Ed. 1609.

« PreviousContinue »