Page images
PDF
EPUB

et castella cogit, pontes extruit, prosternit, copias et commeatus comparat, distribuit, in fluviis, portibus, collium faucibus, sylvis, et aliis rebus innumeris occupata est, ut novas rerum facies quotidie induat et experiatur; ac tandem cum abunde munita et instructa fuerit,' tauri pugnacis formam et minas ad vivum repræsentet. Ille autem qui invadit, prælium captat, et in hoc maxime incumbit, inopiam in terra hostili metuons. Quod si fiat ut prælio commisso acie victor sit, et tanquam cornu hosti frangat; tum proculdubio illud assequitur, ut hostis trepidus et existimatione dimhutus, ut se explicet et vires suas reparet, in munitiora se recipiat; atque urbes et regiones victori ad populandum et diripiendum relinquat; quod vere instar cornu illius Amalthee censeri possit.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

onysi nomen accepit. Postquam autem editus esset, apud Proserpinam per aliquot annos nutritus est. Cum vero adultus esset, ore fere muliebri conspiciebatur, ut sexus videretur tanquam ambigui. Etiam extinctus et sepultus erat ad tempus, et non ita multo post revixit. Atque prima juventa vitis culturam, atque adeo vini confectionem et usum, primus invenit et edocuit; ex quo celebris factus et inclytus, orbem terrarum subjugavit, et ad ultimos Indorum terminos perrexit. Curru autem vehebatur a tigribus tracto. Circa eum subsultabant dæmones deformes Cobali vocati, Acratus, et alii. Quin et Musæ comitatui ejus se addebant. Uxorem autem sibi sumpsit Ariadnen a Theseo desertam et relictam. Arbor ei sacra erat hedera. Etiam sacrorum et cæremoniarum inventor et institutor habebatur, ejus tamen generis quæ et fanaticæ erant et plenæ corruptelarum, atque insuper crudeles. Furores quoque immittendi potestatem habebat. Certe in orgiis ejus a mulieribus furore percitis duo viri insignes discerpti narrantur, Pentheus et Orpheus; ille dum arbore conscensa spectator eorum quæ agerentur esse voluisset; hic cum lyram pulsaret. Atque hujus Dei res gestæ cum Jovis rebus fere confunduntur.

Fabula videtur ad mores pertinere, ut nihil in philosophia morali melius inveniatur. Describitur autem sub persona Bacchi natura Cupiditatis, sive affectus et perturbationis. Mater enim cupiditatis omnis, licet nocentissimæ, non alia est quam appetitus et desiderium Boni Apparentis. Concipitur vero semper Cupiditas in voto illicito, prius temere concesso quam intellecto et judicato. Postquam autem affectus effervescere cæperit, mater ejus (natura scilicet boni) ex nimio incendio destruitur et perit. Cupiditas autem dum

contemnit.

immatura est, in anima humana (quæ ejus genitor est, et per Jovem repræsentatur) et nutricatur et occultatur, præcique in animæ parte inferiore, tanquam femore: atque animum pungit et convellit et deprimit; adeo ut decreta et actiones ex ea impediantur et claudicent. Atque etiam postquam consensu et habitu confirmata est, et in actus erumpit, tamen apud Proserpinam ad tempus educatur: id est, latebras quærit, atque clandestina est et quasi subterranea, donec remotis pudoris et metus frænis, et coalita audacia, aut virtutis alicuius prætextum sumit, aut infamiam ipsam Atque illud verissimum est, omnem affectum vehementiorem tanquam ambigui sexus esse. Habet enim impetum virilem, impotentiam autem muBottom. Friam Bud preclare, Bacchum MOTTHHH reviviscere. Videntur enim afforras quandoque sopiti atque extincti, sed malla fides babenda est eis, ne se patris endemic system preko 747 en veesiane TOSTALINA. Vreme de invertione cis rendens est: omnis pin, «Pocetns ingeniosis et a sagus ad Stavrostigupart fomites snak: WIP OMING amem que haminibus inmatṇara, vìouth aƐ nettctationes zyne ennene gonatic ox sitandas æ: inflummunda, potentissi 'mun es, of mexime offisq; pton os e insta fomitis dammumis, Plegantissim guten panitur aftest pre einzigeun, sphinentar, et expeditioni intinita sustentor. Numquan, enin, gatis pooniacsit, c, anpetit, infinite gotighil multarian, tencil, et novi maist.

Prim. themes abotns styleplante & carran incantu'. Postopen in afliotas a'ʻinis ranh- ess cœpit non, padostnik, bu virte mariam. # trumphato” : i onda o

[ocr errors]
[ocr errors]

circa currum subsultant illi dæmones ridiculi. Omnis enim affectus progignit motus in oculis et ore ipso et gestu indecoros et inconditos, subsultorios et deformes, adeo ut qui sibi in aliquo affectu, veluti ira, insultatione,' amore, videatur magnificus et tumidus, aliis tamen sit turpis et ridiculus. Conspiciuntur etiam in affectus comitatu Musa. Neque enim reperitur ullus fere affectus, cui non blandiatur aliqua doctrina. Hac enim in re ingeniorum indulgentia Musarum majestatem minuit, ut cum duces vitæ esse debeant, sint affectuum pedissequæ. Atque imprimis nobilis est illa allegoria, Bacchum amores suos in eam effudisse quæ ab alio relicta erat. Certissimum enim est, affectum id petere et ambire quod experientia repudiavit. Atque norint omnes, qui affectibus suis servientes et indulgentes, pretium potiundi in immensum augent, sive honores appetant, sive fortunas, sive amores, sive gloriam, sive scientiam, sive alia quæcunque, se res relictas petere, et a compluribus per omnia fere sæcula post experimentum dimissas et fastiditas. Neque mysterio caret, quod hedera Baccho sacra fuerit. Hoc enim duplici modo convenit. Primum, quod hedera hieme virescat; deinde, quod circa tot res, arbores, parietes, ædificia serpat, ac circumfundatur, ac se attollat. Quod ad primum enim attinet, omnis affectus per renitentiam et vetitum et tanquam antiperistasin (veluti per frigus brumæ hedera), virescit et vigorem acquirit. Secundo, affectus prædominans omnes humanas actiones et omnia humana decreta tanquam hedera circumfunditur, atque iis se addit et adjungit et immiscet. Neque mirum est si superstitiosi ritus Baccho attribuantur, cum omnis fere male sanus affectus in pravis religionibus luxurietur: aut si furores ab eo immitti putentur,

1 arrogantia. Ed. 1609.

cum omnis affectus et ipse furor brevis sit, et si vehementius obsideat et incumbat, in insania terminetur. Illud autem de l'entheo et Orpheo laceratis evidentem habet parabolam; cum affectus prævalidus et inquisitioni curiose et admonitioni salutari et libere asperFimm atque intensissimus sit. Postremo illa confusio peronatum Jovis et Bacchi ad parabolam recte traduci poto 2 quandoquidem res geste nobiles et clare, et morda magma of gloriosa, interchau a virtute et recta pim chậ megnen unitum interdum a bente affectu et wwwba veselicate (vtrunque some et lauds celebritate wwwman you telle sit distingere

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »