Page images
PDF
EPUB

stadio post malum cucurrit, et ad illud tollendum se submisit. Hippomenes interim spatium stadii non parvum confecit, eamque post se reliquit. Illa tamen rursus naturali pernicitate jacturam temporis resarcivit, atque iterum emicuit: sed cum Hippomenes secundo et tertio hujusmodi moras ei injecisset, tandem victor astutia non virtute evasit.

Fabula videtur allegoriam insignem proponere de certamine Artis cum Natura. Ars enim, per Atalantam significata, virtute propria, si nihil obstet et impediat, longe natura velocior est, et veluti cursus citatioris ; et celerius ad metam pervenit. Hoc enim in omnibus fere effectis patet. Cernas fructus ex nucleis tarde, ex insitione celeriter provenire ; cernas lutum in generatione lapidum tarde, in torrefactione laterum cito durescere : etiam in moralibus, dolorum oblivionem et solatia diuturnitas temporis quasi ex beneficio naturæ inducit ; philosophia autem (quæ veluti ars vivendi est) diem non expectat, sed præstat et repræsentat. Verum istam artis prærogativam et vigorem, infinito rerum humanarum detrimento, mala aurea retardant. Neque reperitur ex scientiis aut artibus aliqua, quæ cursum suum verum et legitimum ad finem suum, tanquam ad metam, constanter produxerit ; sed perpetuo artes incepta præcidunt, et stadium deserunt, et ad lucrum et commodum declinant, instar Atalantæ :

Declinat cursus, aurumque volubile tollit.

Itaque mirum minime est, si arti non datum sit naturam vincere, et victam ex pacto illo et lege certaminis perimere aut destruere ; sed contrarium eveniat, ut ars in naturæ potestate sit, atque veluti nupta mulier conjugi pareat.

XXVI.

PROMETHEUS,

SIVE STATUS HOMINIS. TRADUNT antiqui Hominem fuisse opus Promethei, atque ex luto factum, nisi quod Prometheus particulas ex diversis animalibus massæ admiscuerit. Ille autem cum opus suum beneficio suo tueri vellet, neque conditor solum generis humani videri, verum etiam amplificator, ad cælum ascendit furtim, fasces secum portans ex ferula, quibus ad currum solis admotis et accensis, ignem ad terram detulit, atque cum hominibus communicavit. Ob tantum Promethei meritum memorant homines parum gratos fuisse. Quinetiam conspiratione facta, et Prometheum et inventum ejus apud Jovem accusarunt. Ea res non perinde accepta, atque æquum videri possit. Nam ipsa accusatio Jovi et superis admodum cordi fuit. Itaque delectati non solum ignis usum hominibus indulserunt, verum et novum munus omnium maxime amabile et optabile (perpetuam nimirum juventam) hominibus donarunt. Illi gestientes et inepti, donum deorum asello imposuerunt. Inter redeundum autem laborabat asellus siti gravi et vehementi; cumque ad fontem quendam pervenisset, serpens fonti custos additus, eum a potu prohibuit, nisi illud, quodcunque esset, quod in dorso portaret, pacisci vellet: asellus miser conditionem accepit, atque hoc modo instauratio juventutis, in pretium haustus pusillæ aquæ, ab hominibus ad serpentes transmissa est. Verum Prometheus a malitia sua non abscedens, atque hominibus post præmium illud eorum frustratum reconciliatus, animo vero erga Jovem exulcerato, dolos etiam

ad sacrificium adhibere veritus non est. Atque duos aliquando tauros Jovi dicitur immolasse, ita tamen ut in alterius pelle carnes et adipem amborum incluserit, alteram pellem ossibus tantummodo suffarcinarit; atque deinde religiosus scilicet et benignus Jovi optionem concessit. Jupiter, vafritiem et malam fidem ejus detestatus, sed nactus occasionem ultionis, ludibrium illud tauri elegit; atque ad vindictam conversus, cum se insolentiam Promethei reprimere non posse animadverteret, nisi homimum genus (quo opere ille immensum turgebat et efferebatur) afflixisset, Vulcano imperavit, ut fæminam componeret pulchram et venustam, cui etiam dii singuli dotes suas impertierunt, quæ idcirco Pandora vocata est. Huic foeminæ inter manus vasculum elegans posuerunt, in quo omnia mala et ærumnas incluserant; subsidebat autem in imo vase Spes. Illa cum vasculo suo ad Prometheum primo se contulit; eum captans, si forte ille vas accipere vellet et aperire: quod ille cautus et astutus rejecit. Itaque ad Epimetheum Promethei fratrem (sed diversæ admodum indolis) spreta deflexit. Ille nihil cunctatus vas temere aperuit; cumque mala illa omnigena evolare cerneret, sero sapiens, magna contentione et festinatione vasi operculum suum rursus indere conatus est, vix tamen ultimam et in fundo residentem Spem servare potuit. Postremo Prometheo Jupiter plurima et gravia imputans, quod ignis olim furtum fecisset, quod Jovis majestatem in sacrificio illo doloso ludibrio habuisset, quod donum ejus aspernatus esset, novo etiam additio crimine, quod Palladem vitiare tentasset, eum in vincula conjecit, et ad perpetuos cruciatus damnavit. Erat enim jussu Jovis adductus ad montem Caucasum, atque ibi columnæ alligatus, ut nullo pacto se movere posset: aderat autem aquila, quæ jecur ejus interdiu rostro tundebat atque consumebat, noctu autem quantum comesum erat renascebatur, ut nunquam doloris materia deficeret. Memorant tamen hoc supplicium aliquando finem habuisse : Hercules enim in poculo quod a Sole acceperat, navigato oceano, ad Caucasum pervenit, atque Prometheum liberavit, aquila sagittis confixa. Instituta autem sunt in honorem Promethei, apud nonnullos populos, lampadiferorum certamina, in quibus decurrentes accensas faces ferebant, quas si extingui contigisset, victoriam sequentibus cedebant et se subducebant, atque is demum palmam accepit, qui primus facem accensam ad metam usque detulisset.

Fabula contemplationes plurimas veras atque graves et præ se fert et premit. Nonnulla enim in ea jampridem recte notata, alia plane intacta sunt. Prometheus Providentiam liquido et diserte significat : atque in rerum universitate sola desumpta et delecta est ab antiquis Hominis fabrica et constitutio, quæ providentiæ attribuatur tanquam opus proprium. Hujus rei non solum illud in causa esse videtur, quod hominis natura mentem suscipit atque intellectum providentiæ sedem, atque durum quodammodo videtur et incredibile ex principiis brutis et surdis excitare et educere rationem et mentem ; ut fere necessario concludatur providentia animæ humanæ indita esse non sine exemplari et intentione et authoramento providentiæ majoris : verum et hoc præcipue proponitur, quod homo veluti centrum mundi sit, quatenus ad causas finales ; adeo ut sublato e rebus homine, reliqua vagari sine proposito videantur et fluctuari, atque quod aiunt scopæ dissolutæ esse, nec finem petere. Omnia enim subserviunt homini, isque usum et fructum ex singulis elicit et capit. Etenim astrorum conversiones et periodi et ad distinctiones temporum et ad plagarum mundi distributionem faciunt; et meteora ad præsagia tempestatum; et venti tum ad navigandum, tum ad molas et machinas; et plantæ atque animalia cujuscunque generis, aut ad domicilia hominis et latebras, aut ad vestes, aut ad victum, aut ad medicinam, aut ad levandos labores, aut denique ad delectationem et solatium referuntur: adeo ut omnia prorsus non suam rem agere videantur, sed hominis. Neque temere additum est, in massa illa et plasmate particulas ex diversis animantibus desumptas, atque cum luto illo temperatas et confusas fuisse; quia verissimum est, omnium rerum quas universum complectitur hominem rem maxime compositam esse et decompositam, ut non immerito ab antiquis Mundus Minor vocatus sit. Quamvis enim verbi Microcosmi elegantiam chymici nimis putide et ad literam acceperint et detorserint, dum in homine omnem mineram, omne vegetabile, et reliqua, aut aliquid eis proportionatum, subesse volunt; manet tamen illud solidum et sanum quod diximus, corpus hominis omnium entium et maxime mistum et maxime organicum reperiri, quo magis admirandas virtutes et facultates suscipit et nanciscitur. Simplicium enim corporum vires paucæ sunt, licet certæ et rapidæ, quia minime per mixturam refractæ, et comminutæ, et libratæ existunt: virtutis autem copia et excellentia in mistura et compositione habitat. Atque nihilominus homo in originibus suis videtur esse res inermis et nuda, et tarda in juvamentum sui, denique quæ plurimis rebus indigeat. Itaque festinavit Prometheus ad inventionem ignis, qui omnibus fere humanis necessitatibus et usibus suppeditat et ministrat levamenta et auxilia : ut si forma formarum anima, si instrumentum

« PreviousContinue »