Page images
PDF
EPUB

stadio post malum cucurrit, et ad illud tollendum se submisit. Hippomenes interim spatium stadii non parvum confecit, eamque post se reliquit. Illa tamen rursus naturali pernicitate jacturam temporis resarcivit, atque iterum emicuit: sed cum Hippomenes secundo et tertio hujusmodi moras ei injecisset, tandem victor astutia non virtute evasit.

Fabula videtur allegoriam insignem proponere de certamine Artis cum Natura. Ars enim, per Atalantam significata, virtute propria, si nihil obstet et impediat, longe natura velocior est, et veluti cursus citatioris; et celerius ad metam pervenit. Hoc enim in omnibus fere effectis patet. Cernas fructus ex nucleis tarde, ex insitione celeriter provenire; cernas lutum in generatione lapidum tarde, in torrefactione laterum cito durescere: etiam in moralibus, dolorum oblivionem et solatia diuturnitas temporis quasi ex beneficio naturæ inducit; philosophia autem (quæ veluti ars vivendi est) diem non expectat, sed præstat et repræsentat. Verum istam artis prærogativam et vigorem, infinito rerum humanarum detrimento, mala aurea retardant. Neque reperitur ex scientiis aut artibus aliqua, quæ cursum suum verum et legitimum ad finem suum, tanquam ad metam, constanter produxerit; sed perpetuo artes incoepta præcidunt, et stadium deserunt, et ad lucrum et commodum declinant, instar Atalantæ:

Declinat cursus, aurumque volubile tollit.

Itaque mirum minime est, si arti non datum sit naturam vincere, et victam ex pacto illo et lege certaminis perimere aut destruere; sed contrarium eveniat, ut ars in naturæ potestate sit, atque veluti nupta mulier conjugi pareat.

XXVI.

PROMETHEUS,

SIVE STATUS HOMINIS.

TRAPUNT antiqui Hominem fuisse opus Promethei, atque ex luto fàctum, nisi quod Prometheus particulas ex divords animalibus massa admiscuerit. Ille autem

cum opus suum beneficio suo tueri vellet, neque conditor solum generis humani videri, verum etiam ampliBorn ad colum ascendt furtiu, fasces secum portans ex Kuule, quibus ad currum solis admotis et accensis, nem ad bezem deculis, atque eum hominibus com05 tantum Promethei meritum memorant

,

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

Quinetiam conspiratione at inventum ejus apud Jovem ac

unba anlar “mudaage apurad nou sà, ng

Xan ipsa accusatio Jovi et superis ad-
Paque delectam non sum iris

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

ad sacrificium adhibere veritus non est. Atque duos aliquando tauros Jovi dicitur immolasse, ita tamen ut in alterius pelle carnes et adipem amborum incluserit, alteram pellem ossibus tantummodo suffarcinarit; atque deinde religiosus scilicet et benignus Jovi optionem concessit. Jupiter, vafritiem et malam fidem ejus detestatus, sed nactus occasionem ultionis, ludibrium illud tauri elegit; atque ad vindictam conversus, cum se insolentiam Promethei reprimere non posse animadverteret, nisi homimum genus (quo opere ille immensum turgebat et efferebatur) afflixisset, Vulcano imperavit, ut foeminam componeret pulchram et venustam, cui etiam dii singuli dotes suas impertierunt, quæ idcirco Pandora vocata est. Huic fœminæ inter manus vasculum elegans posuerunt, in quo omnia mala et ærumnas incluserant; subsidebat autem in imo vase Spes. Illa cum vasculo suo ad Prometheum primo se contulit; eum captans, si forte ille vas accipere vellet et aperire: quod ille cautus et astutus rejecit. Itaque ad Epimetheum Promethei fratrem (sed diversæ admodum indolis) spreta deflexit. Ille nihil cunctatus vas temere aperuit; cumque mala illa omnigena evolare cerneret, sero sapiens, magna contentione et festinatione vasi operculum suum rursus indere conatus est, vix tamen ultimam et in fundo residentem Spem servare potuit. Postremo Prometheo Jupiter plurima et gravia imputans, quod ignis olim furtum fecisset, quod Jovis majestatem in sacrificio illo doloso ludibrio habuisset, quod donum ejus aspernatus esset, novo etiam additio crimine, quod Palladem vitiare tentasset, eum in vincula conjecit, et ad perpetuos cruciatus damnavit. Erat enim jussu Jovis adductus ad montem Caucasum, atque ibi columnæ alligatus, ut nullo pacto se movere

posset: aderat autem aquila, quæ jecur ejus interdiu rostro tundebat atque consumebat, noctu autem quantum comesum erat renascebatur, ut nunquam doloris materia deficeret. Memorant tamen hoc supplicium aliquando finem habuisse: Hercules enim in poculo quod a Sole acceperat, navigato oceano, ad Caucasum pervenit, atque Prometheum liberavit, aquila sagittis confixa. Instituta autem sunt in honorem Promethei, apud nonnullos populos, lampaditèrorum certamina, in quibus decurrentes accensas faces ferebant, quas si extingui contigisset, victoriam sequentibus cedebant et se subducebant, atque is demum palmam accepit, qui primus fàcem accensam ad metam usque detulisset.

Fabula contemplationes plurimas veras atque graves et pre se fert et promit Nonnula enim in ea jamprídem recte porata, a'a plane intacta sunt. Prome theus Poysdian Iquide et déserte simificat: atque în teren wrivevare soa dunya et delecta est ab aegis Homina giria et constitutia que provido Te arenduster B

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Etenim astrorum conversiones et periodi et ad distinctiones temporum et ad plagarum mundi distributionem faciunt; et meteora ad prasagia tempestatum; et venti tum ad navigandum, tum ad molas et machinas; et plantæ atque animalia cujuscunque generis, aut ad domicilia hominis et latebras, aut ad vestes, aut ad victum, aut ad medicinam, aut ad levandos labores, aut denique ad delectationem et solatium referuntur: adeo ut omnia prorsus non suam rem agere videantur, sed hominis. Neque temere additum est, in massa illa et plasmate particulas ex diversis animantibus desumptas, atque cum luto illo temperatas et confusas fuisse; quia verissimum est, omnium rerum quas universum complectitur hominem rem maxime compositam esse et decompositam, ut non immerito ab antiquis Mundus Minor vocatus sit. Quamvis enim verbi Microcosmi elegantiam chymici nimis putide et ad literam acceperint et detorserint, dum in homine omnem mineram, omne vegetabile, et reliqua, aut aliquid eis proportionatum, subesse volunt; manet tamen illud solidum et sanum quod diximus, corpus hominis omnium entium et maxime mistum et maxime organicum reperiri, quo magis admirandas virtutes et facultates suscipit et nanciscitur. Simplicium enim corporum vires paucæ sunt, licet certæ et rapidæ, quia minime per mixturam refractæ, et comminutæ, et libratæ existunt: virtutis autem copia et excellentia in mistura et compositione habitat. Atque nihi lominus homo in originibus suis videtur esse res inermis et nuda, et tarda in juvamentum sui, denique quæ plurimis rebus indigeat. Itaque festinavit Prometheus ad inventionem ignis, qui omnibus fere humanis necessitatibus et usibus suppeditat et ministrat levamenta et auxilia: ut si forma formarum anima, si instrumentum

« PreviousContinue »