Page images
PDF
EPUB

est, virtutem hanc Prometheo non innatam sed adventitiam fuisse, atque ex ope aliena. Nulla enim ingenita et naturalis fortitudo tantæ rei par esse possit. Sed hæc virtus ab ultimo oceano atque a sole accepta et advecta est: præstatur enim a sapientia, tanquam a sole, et a meditatione inconstantiæ ac veluti undarum humanæ vitæ, tanquam a navigatione oceani ; quæ duo Virgilius bene conjunxit: Felix qui potuit rerum cognoscere causas, Quique metus omnes et inexorabile fatum Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari. Elegantissime autem additur ad hominum animos consolandos et confirmandos, heroëm istum ingentem in poculo sive urceo navigasse: ne forte naturæ suæ angustias et fragilitatem nimium pertimescant aut causentur, ac si hujusmodi fortitudinis et constantiæ capax omnino non esset; de quo ipso Seneca bene ominatus est, cum dicat, Magnum- est habere simul fragilitatem hominis, et seeuritatem Dei. Sed jam retrocedendum est ad illud, quod consulto præterivimus, ne ea quæ inter se connexa sunt abrumperemus: hoc est, de novissimo illo Promethei crimine, quod pudicitiam Minervæ sollicitasset. Nam et ob hoc delictum, gravissimum certe et maximum, illam poenam laniationis viscerum subiit. Illud non aliud esse videtur, quam quod homines artibus et scientia multa inflati, etiam sapientiam divinam sensibus et rationi subjicere saepius tentent; ex quo certissime sequitur mentis laceratio et stimulatio perpetua et irrequieta. Itaque mente sobria et submissa distinguenda sunt humana et divina ; atque oracula sensus et fidei ; nisi forte et religio hæretica et philosophia commentitia hominibus cordi sit. Restat ultimum illud de ludis Promethei cum tædis ardentibus. Hoc rursus ad artes et scientias pertinet, sicut ignis ille ad cujus memoriam et celebrationem hujusmodi ludi instituti sunt; atque continet in se monitum, idque prudentissimum ; ut perfectio scientiarum a successione, non ab unius alicujus pernicitate aut facultate, expectetur. Etenim qui ad cursum et contentionem velocissimi et validissimi sunt, ii ad facem suam accensam servandam fortasse minus sunt habiles, cum a cursu rapido æque ac nimis tardo periculum extinctionis immineat. Isti autem Luminum cursus et certamina jampridem intermissa videntur, cum scientiae in primis quibusque authoribus, Aristotele, Galeno, Euclide, Ptolomæo, maxime florere cernantur; atque successio nil magni effecerit aut fere tentaverit. Atque optandum esset, ut isti ludi in honorem Promethei sive Humanae Naturæ instaurarentur, atque res certamen et æmulationem et bonam fortunam reciperet, neque ex unius cujuspiam face tremula atque agitata penderet. Itaque homines monendi sunt, ut se ipsi exsuscitent, et vires atque etiam vices suas experiantur, neque in paucorum hominum animulis et cerebellis omnia ponant. Haec sunt illa, quæ in fabula ista vulgari et decantata nobis adumbrari videntur ; neque tamen inficiamur, illi subesse haud pauca, quæ ad Christianae fidei mysteria miro consensu innuant; ante omnia navigatio illa Herculis in urceo ad liberandum Prometheum, imaginem Dei Verbi, in carne tanquam fragili vasculo ad redemptionem generis humani properantis, præ se ferre videtur. Verum nos omnem in hoc genere licentiam nobis ipsi interdicimus, ne forte igne extraneo ad altare Domini utamur.

[graphic]

XXVII.

ICARUS VOLANS, ITEM SCYLLA ET CHARYBDIS,

SIVE VIA MEDIA.1

MEDIOCRITAS, sive Via Media, in moralibus laudatissima est; in intellectualibus minus celebrata, sed non minus utilis et bona; in politicis tantum suspecta, et cum judicio adhibenda. Morum autem mediocritates per viam Icaro præscriptam, intellectualium autem per viam inter Scyllam et Charybdim ob difficultatem et periculum decantatam, ab antiquis notantur. Icaro præcepit pater, cum mare esset prætervolandum, ut viam aut nimis sublimem aut nimis humilem caveret. Cum enim alæ cera essent conglutinatæ, pericalum erat, si altius efferretur, ne cera ex solis ardore liquefieret; sin ad vaporem maris propius se submitteret, ne ab humore cera minus tenax efficeretur. Ille vero ausu juvenili in celsiora contendit, atque in præceps lapsus est.

Parabola facilis et vulgata est: virtutis enim via inter excessum et defectum recto tramite aperitur. Neque mirum erat si Icarum, juvenili alacritate gestientem, excessus perdiderit. Excessus enim fere juvenum ; defectus senum vitia esse solent. Ex semitis tamen malis et nocivis elegit Icarus (si plane pereundum erat) meliorem.3 Defectus enim recte æstimantur excessibus praviores. Quandoquidem 4 excessui nonnihil magnanimitatis subsit et cognationis cum

1 In Ed. 1609, the title of this fable, both here and in the table of contents, is " SCYLLA et ICARUS, sive via media."

2 This clause is not in Ed. 1609.
& potiorem elegit. Ed. 1609.
4 Defectus enim praviores æstimantur ; cum, fc. Ed. 1609.

[graphic]

cælo, ad instar volucris : defectus vero humi serpat instar reptilis. Præclare Heraclitus ; Lumen siccum, optima anima. Nam si ex humo humorem contrahat anima, prorsus deprimitur et degenerat: interim tamen2 modus adhibendus est, ut ab illa siccitate laudata lumen reddatur subtilius, non corripiatur incendium. Atque hæc cuivis fere nota sunt. At via illa in intellectualibus, inter 8 Scyllam et Charybdim, certe et peritiam navigandi et felicitatem desiderat. Si enim in Scyllam incidant naves, illiduntur cautibus: sin in Charybdim, absorbentur. Cujus parabolæ ea videtur esse vis (quam nos breviter perstringemus, tametsi infinitam trahat contemplationem), ut in omni doctrina et scientia, earumque regulis et axiomatibus, modus teneatur inter distinctionum scopulos, et universalium voragines. Hæc enim duo naufragiis ingeniorum et artium famosa sunt.

XXVIII.

SPHINX,

SIVE SCIENTIA. TRADITUR Sphinx fuisse monstrum specie multiforme; facie et voce virginis; pennis volucris ; unguibus gryphi : jugum autem montis in agro Thebano tenebat, et vias obsidebat : mos autem ei erat, viatores ex insidiis invadere ac comprehendere, quibus in potestatem redactis, ænigmata quædam obscura et perplexa proponebat, quæ a Musis præbita et accepta putabantur. Ea si solvere et interpretari miseri captivi non possent, hæsitantes et confusos in illis, magna sævitia dilaniabat. Hæc calamitas cum diu grassaretur, præmium propositum est a Thebanis (ipsum Thebarum imperium) viro qui Sphingis ænigmata explicare possit, (neque enim alia superandæ illius ratio erat.) Tanto pretio excitatus Edipus, vir acer et prudens, sed pedibus læsis et perforatis, conditionem accepit, et experiri statuit. Postquam autem fidens animi et alacer se coram Sphinge stitisset ; illa ab eo quæsivit, quale tandem illud animal esset, quod primo quadrupes natum, postea bipes factum esset, deinde tripes, ad extremum rursus quadrupes. Ille præsenti animo respondit, illud in Hominem competere, qui sub ipsum partum et infantiam quadrupes provolvitur, et vix repere tentat; nec ita multo post erectus et bipes incedit; in senectute autem baculo innititur et se sustentat, ut tanquam tripes videatur ; extrema autem ætate decrepitus senex, labantibus nervis, quadrupes decumbit, et lecto affigitur. Itaque vero responso victoriam adeptus, Sphingem interemit; cujus corpus asello impositum, veluti in triumpho ducebatur: ipse autem ex pactis rex Thebanorum creatus est.

1 etenim. Ed. 1609. 3 prorsus degenerat. Etiam ex altera parte modus gc. Ed. 1609. 8 via autem illa inter. Ed. 1609.

Fabula elegans, nec minus prudens est: atque videtur conficta de Scientia, præsertim conjuncta practicæ. Siquidem scientia non absurde monstrum dici possit, cum ignorantibus et imperitis prorsus admirationi sit. Figura autem et specie multiformis est, ob immensam varietatem subjecti in qua scientia versatur : vultus et vox affingitur muliebris ob gratiam et loquacitatem ; adduntur alæ, quia scientiæ et earum inventa momento discurrunt et volant; cum communicatio scien

1 in illis is omitted in Ed. 1609.

« PreviousContinue »