Page images
PDF
EPUB

tiæ sit instar luminis de lumine, quod affatim incenditur. Elegantissime autem attribuuntur ungues acuti et adunci; quia scientiæ axiomata et argumenta penetrant mentem, eamque prehendunt et tenent, ut movere et elabi non possit: quod et sanctus philosophus notavit: Verba sapientum (inquit) sunt tanquam aculei, et veluti clavi in altum defixi. Omnis autem scientia collocata videtur in arduis et editis montium. Nam res sublimis merito putatur et excelsa, et ignorantiam tanquam ex superiore loco despiciens, atque etiam late et undequaque speculatur et prospicit, ut in verticibus montium fieri solet. Vias autem obsidere fingitur scientia, quia ubique in itinere isto sive peregrinatione vitæ humanæ, materia et occasio contemplationis se ingerit et occurrit. Proponit autem Sphinx quæstiones et ænigmata mortalibus varia et difficilia, quæ accepit a Musis. Ea tamen quamdiu apud Musas manent, sævitia fortasse carent. Donec enim nullus alius finis meditationis et disquisitionis sit, præter ipsum Scire, intellectus non premitur, nec in arcto ponitur, sed vagatur et expatiatur; atque in ipsa dubitatione et varietate nonnullam jucunditatem et delectationem sentit: sed postquam a Musis hujusmodi ænigmata ad Sphingem transmissa sunt, id est ad practicam, ut instet et urgeat actio et electio et decretum; tum demum ænigmata molesta et sæva esse incipiunt, et nisi solvantur et expediantur, animos hominum miris modis torquent et vexant, et in omnes partes distrahunt, et plane lacerant. Proinde in ænigmatibus Sphingis duplex semper proponitur conditio ; non solventi mentis laceratio; solventi imperium. Qui enim rem callet, is fine suo potitur, atque omnis artifex operi suo imperat. Enigmatum autem Sphingis

duo in universum sunt genera; ænigmata de natura rerum, atque ænigmata de natura hominis: atque similiter in præmium solutionis sequuntur duo imperia; imperium in naturam, et imperium in homines: veræ enim philosophiæ naturalis finis proprius et ultimus est, imperium in res naturales, corpora, medicinas, mechanica, alia infinita; licet Schola, oblatis contenta et sermonibus tumefacta, res et opera negligat et fere projiciat. Verum ænigma illud Edipodi propositum, ex quo ille imperium Thebanum adeptus est, pertinebat ad naturam hominis: quisquis enim naturam hominis prorsus introspexit, ille faber fere fortunæ suæ esse potest, et ad imperandum natus est. Id quod de Romanis artibus bene pronuntiatum est:

Tu regere imperio populos, Romane, memento;

Hæ tibi erunt artes.

Itaque apposite illud, quod Augustus Cæsar signo Sphingis sive de industria sive fortuito usus est. Ille enim (si quis unquam) in politica excelluit, et in vitæ suæ curriculo plurima nova ænigmata de natura hominis felicissime solvit, quæ nisi dexter et paratus solvisset, multoties non procul ab imminente pernicie et exitio abfuisset. Atque additur in fabula, Sphingis devictæ corpus in asellum impositum fuisse. Elegantissime certe, cum nihil sit tam acutum et abstrusum, quin postquam plane intellectum et deinceps pervulgatum sit, etiam tardo imponi possit. Neque illud prætermittendum, debellatam esse Sphingem a viro pedibus clavato: etenim nimis cito pede et celeri gradu ad ænigmata Sphingis homines properare solent; unde fit ut (prævalente Sphinge) potius per disputationes ingenia et animos lacerent, quam per opera et effectus imperent.

XXIX.

PROSERPINA,

SIVE SPIRITUS.

NARRANT Plutonem, postquam regnum inferorum ex partitione illa memorabili accepisset, de nuptiis alicujus e superis desperasse, si eas per colloquia aut modos suaves tentaret; ut ad raptum consilia sua dirigere ei fuerit necesse. Itaque captata opportunitate, Proserpinam Cereris filiam, virginem pulcherrimam, dum flores Narcissi in Siciliæ pratis colligeret, subito incursu rapuit, atque quadrigis secum ad subterranea asportavit. Ei magna reverentia præbita est, ut et Domina Ditis vocata sit. Ceres autem ejus mater, cum filia sibi unice dilecta nusquam comparuisset, supra modum moesta et anxia, tadam accensam ipsa manu præ se ferens, universum orbis terrarum ambitum peragravit, ut filiam investigaret et recuperaret. Id cum frustra fuisset, accepto forte indicio quod ad inferos devecta esset, multis lachrymis et lamentationibus Jovem fatigavit, ut illa ei restitueretur. Atque tandem pervicit, ut si illa nihil ex iis quæ apud inferos essent degustasset, tum eam abducere liceret. Ea conditio matris desiderio adversa fuit; Proserpina enim grana tria ex malo granato gustasse comperta est. Neque idcirco Ceres destitit, quin preces et ploratus de integro resumeret. Postremo itaque ei indultum est, ut Proserpina, dispertitis temporibus et alternis vicibus, sex menses cum marito, alteris sex cum matre esset. Hanc Proserpinam postea Theseus et Perithous eximia audacia thalamo Ditis deducere tentarunt. Cum autem in itinere super saxo apud inferos defessi consedissent, eis

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

coagulari incipit, ac veluti torporem colligere. Recte autem tribuitur honor ille Proserpinæ, qualis nulli uxori deorum, ut Ditis domina sit; quia ille spiritus plane omnia in illis regionibus administrat, stupido et quasi ignaro Plutone. Hunc autem spiritum æther ac vis cœlestium (per Cererem adumbrata) infinita sedulitate elicere, atque sibi restituere contendit. Fax autem illa ætheris, sive tæda ardens in manu Cereris, proculdubio solem denotat; qui circa terræ ambitum luminis officio fungitur, atque maximi omnium esset ad Proserpinam recuperandam momenti, si omnino hoc fieri posset. Illa tamen hæret, et manet: cujus ratio sequitur accurate et excellenter proposita in pactis illis Jovis et Cereris. Primum enim certissimum est, duos esse modos spiritus in materia solida et terrestri cohibendi alterum per constipationem sive obstructionem, qui est mera incarceratio et violentia: alterum per ministrationem proportionati alimenti, atque id fit sponte et libenter. Postquam enim spiritus inclusus depascere incepit atque se alere, evolare protinus non festinat: sed veluti in terra sua figitur: atque hæc est degustatio Proserpinæ ex malo granato; quæ si non fuisset, jampridem a Cerere cum face illa sua orbem terrarum peragrante abducta fuisset. Spiritus enim qui subest metallis et mineralibus compingitur fortasse præcipue per massæ soliditatem ; qui autem in plantis est et animantibus, in corpore poroso habitat, et aperta effugia habet, nisi per illum modum degustationis libenter detineretur. Secundum autem pactum de semestri consuetudine non aliud est, quam elegans descriptio dispertitionis anni; cum spiritus ille per terram perfusus, quoad res vegetabiles mensibus æstatis apud superiora degat, atque mensibus hiemis ad subterranea

« PreviousContinue »