Page images
PDF
EPUB

2

I

Sophoclem tandem emifit cum Græcis Scholiis, Joachimi Camerarii Commentariis (Joanni Oporino, cujus eruditionem & diligentiam laudat, infcriptis) Latinífque Ajacis lorarii ac Electræ, illâ ad verbum, hâc liberâ, verfionibus, (omnes Vitus Ortelius Vinefimus verterat). Stephano in Sophoclis multò minùs Æfchylo vitiati editione laboris multò minùs impendendum fuit, præfertim post Adrianum Turnebum Regium Literarum Græcarum Profefforem & Typographum, qui hunc Authorem edidit, Emari Ranconeti exemplari (non ex omni parte emendato) ufus. Suas ftatim Henricus feorfim in Sophoclem annotationes & differtationem de Sophocleâ Homeri imitatione excudit ; His etiam adjecit notas in pofteriores (i. e. à librariis & Typographis loco pofteriore collocatas) tragoedias Euripidis ex duobus vetuftiffimis exemplaribus emaculatas, quibus graviùs, quàm priores, laborantibus adhibenda priùs effe remedia exiftimavit. In his multa non vidit, Brodæus, vir alioqui fagaciffimus, cuíque in eis & aliis multis in lucem poft ejus obitum prodeuntibus facta eft injuria; plurima enìm, quæ tumul tuariè fibi non aliis annotaverat, nequaquam vulga ri paffus fuiffet. 7 Editiones Aldinam & Herva gianam Euripidis (ann. 1537.), Frobenianam

3

6

4

[ocr errors]

' Is Oporinus Profeffor Gr. & Lat. fe Frobenio affociaverat. natus 25. Jan. 1567. Mortuus 6. Jul. 1568. Janffon. & la Caille. lège Thuan. ad ann. 1568. Sophoc. ad lect. Annotat. P. 113. Pag. 98. Pag. 99. pag.111.7 Pag. 140. pag.102. 5

6

T 2

2

3

8

opufculorum

opufculorum Plutarchi (ann. 1542.) fœdiffimis erratis fcatere monet. ' Stephanus toto jam ferè & forfan ampliùs triennio ab uxoris morte elapfo nullum in eam, cujus laudibus verba deerant, epitaphium fcripferat, quamvis alias plerafque epitaphiis ornaffet; nunc verò tandem videtur nonnulla in præftantiffimam illam fœminam compofuiffe, è quibns quatuor nobis ipfe fervavit.

Huic pudor & candor famam vicere fidémque;
Huic, quæ tres Charitas gratia vicit, erat.
Huic fexum vicit prudentia, vicit & annos :
Huic victum eft morum nobilitate genus.

2

Anno 1569. Henricus Stephanus duos edidit tractatus, Artis Typographica querimoniam, & ad quofdam amicos de fuæ Typographicæ ftatu epiftolam; illam rariffimam, hanc non ubivis obviam: Utramque igitur hic integram adjiciam, tum quòd multa ad Stephani aliorúmque editiones fpe&tantia complectantur, tum quòd hic à Lectore quicquam, quod in Almeloveenianâ differtatione habetur, defiderari nolim.

[ocr errors]

Epift. Gell. p. 11. 2 Indè conjici poteft eam non ætate multùm provectam fuiffe, cum obierit.

ARTIS

ARTIS TYPOGRAPHICAE

QUERIMONIA,

De illiteratis quibufdam Typographis, propter quos in contemptum venit.

AUTORE

HENRICO STEPHAN O.

HENR. STEPHANUS lectori bonis literis
bene cupienti S. D.

[ocr errors]

Cribimus indocti dotique Poëmata paffim,exclamat Horatius,poft quam dixit agendæ navis ignarum non audere eam agere, medicos, quod medicorum eft, promittere, fabros fabrilia tractare. In eandem verò fententiam & alibi canit,

Ludere qui nefcit, campeftribus abftinet armis,
Indoctufque pilte, difcive trochive, quiefcit,
Ne fpiffe rifum tollant impune corone:

Qui nefeit, verfus tamen audet fingere.

Hoc autem quàm verum noftrâ etiam ætate comperiatur, quotidie teftantur mifera poëmata, quæ deferri videmus in vicos vendentes thus & odores (ut hic quoque verba Horatiana ufurpem) &piper, & quicquid chartis amicitur ineptis. Sed quod ille de iis dixit qui yep, multò etiam juftiùs de iis dicemus qui Yexpoor poëmiata, quamvis aliena, nec poemata duntaxat, fed alia aliorum quorumlibet fcripta. Quid? doctrinam typographi & ejus qui poemata fcribit, paríne in lance expendendam cenfes? Non equidem: fed utrofque, fi indo&ti fint, æquè fuo in genere (ut ita loquar) indoctos effe & cenfeo & affirmo. Quantum enim multi hujus feculi verfificatores ab eâ doctrinæ abfunt menfurâ, quam vel mediocris poetis (fi liceret mediocribus effe poetis) defiderat, tantum plerofque typographos ab eâ, quam ars illorum pofcit vel flagitat potiùs, abeffe dico: ut de iis taceam qui non funt indocti, id eft parum docti, aut etiam minùs quàm parum docti, fed ne digni quidem funt, qui indoAi vocentur, quum fint prorfus analphabeti. Quid? (dicet fortaffe quifpiam) quum tot librorum agmina ex tot typogra

T 3.

phoron

phorum officinis prodeant, quos omnis do&rinæ expertes esse conftat, an ita neceffariam illis effe literarum cognitionem existimas, ut à fuis fertiliffimis alioqui prelis, in quibus consenuerunt, tanquam Ariftophanicos Strepfiadas, ad tam feram scholam vocare, & veluti Pelias quofdam recoquere velis? Atqui, fi ideo typographicæ arti doctrinâ non eft opus, quòd multi eam indocti exerceant, ac de iis queri minimè debeo: itidem certè poeticæ non effe neceffariam, quòd ab indoctis etiam multa proficifci poemata videamus, ideóque de illis immeritò queftum effe Horatium pronuntiabimus. Nifi fortè poetica quidem neceffariam omnino effe poeticam, at typographicæ arti non item, dicet aliquis. Sel quo id ore dici à quoquam poterit? Itáne verò librorum editio pro dignitate ab iis elaborari poterit quibus nihil cum Mufis commune eft? Itáne verò artom cujus velut tutelæ ac fidei literæ hoc feculo commiffæ funt, fideliter tractare literarum imperitus poterit? Ecquid obfecro dicturum putamus Aldum, fi nunc revivifcens videat fucceffisse fibi typographos,quorum non minima pars vix penè aliud in libris, quàm quomodo alba pagina difcernenda fit à nigrâ, intelligit? (Nam qui tantum profecerunt ut Græca literarum elementa poffint à Latinis, Hebraica à Græcis difcernere, atrocem sibi fieri injuriam existiment, fi in numero indoctorum habeantur) Quid verò di&uros M. illum Mufurum & Janum Lafcarin putamus, in quibus primis Græcia revivifcere cœpit, & qui principes in pandendo nobis ad linguæ adyta itinere fuerunt ? quid, inquam, dicturos remur, fi, quum ipfi tantum honoris arti typographicæ detulerint, ut non indignam exiftimarint cui fuam operam navarent, fungentes munere correctorum (liceat enim de rebus typopraphicis typographicè loqui) eò rem deveniffe videant, ut fiquis tria Latinæ linguæ verba totidémque Græcæ norit, typographicæ illius correctioni nobiliffimi quique utriufque linguæ fcriptores committantur? Quid enim, obse cro, aliud eft, hanc in illos fcriptores poteftatem ejufmodi hominibus permittere, quàm gladios furiofis in manus tradere ? Eorum ego è numero quendam olim cognovi, illo correctoris munere tam crudeliter fungentem, ut omnibus locis in quibus vocem precos inveniebat, plagas infligeret, porces nimirùm in locum illius fubftituens: itidemque ubicumque verbum Exaximare occurrebat, ipfum in Examinare mutaret: (adeo quidem ut & apud Horatium legeret, Cur me querelis examinas tuis?) quod nimirum hæc vox paritérque illa (ficut aliæ propè infinitæ, in quas eandem tyrannidem exercebat ) Latinitatis ejus terminos excederent, peregrinitatifque damnandæ ei viderentur. Porcos enim (aiebat) fcio effe animalia quædam fic vocata: at procos nec animalia nec aliud in Latino fignificare puto; interim malo

vocem, de quâ certus fum, pro eâ reponere Alii funt, qui ne que quid nomen Proci, neque quid verbum Exanimare valeat' ignorent, ac Latina effe minimè negent, in aliis item perinde tritis non hæfitent: fed quum paulò iftis rariora vocabula in eorum oculos incurrunt, ad ipfa, tanquam monftra quædam, obftupefiant: atque adeo procul unumquodque hujufmodi vocabulum abigant, aliud fibi familiare in ejus locum advocantes, vel potiùs obtorto (ut ità dicam) collo pertrahentes. Exemplum autem ex multis unum, fed valde infigne, proferam. Quum dixiffet Horatius, epiftolâ 2 libri prioris, nunc adbibe puro Pectore verba puer, ad verbum hoc adbibe attonita frequens hujufmodi correctorum turba, in adhibe mutavit: non unum unâ in voce, fed multiplex, erratum admittens, ut cuilibet (qui· modò illorum fimilis non fit) manifeftum effe poteft. Et tamen in pluribus quàm triginta diverfis editionibus præclaram illam 2 emendationem me videre memini. Ac certè vix tandem Lugdunenfi cuipiam correctori perfuafi ut pofthac inemendatum Horatium eo in verfu effe fineret, id eft, fuum adbibe, quod mendofum ille putabat, ei relinqueret. Viden', lector, viden' cum quibus nunc hominibus negotium fit antiquis illis Latinæ linguæ fcriptoribus? Nam de Græcis quid attinet dicere? Græcæ linguæ penetralia ingreffi funt fcilicet qui Latinam vix à limine falutarunt: aut ab illis multum fperandum eft qui ipfis librorum frontibus ignorantiæ fuæ imaginem ad vivum expreffam præfigunt. Sic nuper ex quâdam Germanicâ officinâ (urbis enim nomini parco) prodiit Græcus liber, in cujus fronte quum diligentiam in eo adhibitam commendare vellet is cui hanc provinciam demandarat typographus, in eo ipfo verbo quo emendatum fignificare voluit, tribus fœdiffimis errauit modis, non typographicis quidem illis, id eft non ex operarum incuriâ, fed ex merâ linguæ Græcæ ignorantiâ apertè proficifcentibus. Atque ita mifer typographus dum honorifico titulo commendatam effe editionem fuam exiftimavit, contrà fuo ipfeinet præconio (tanquam fuo fe gladio jugulans) illam infamavit. Quod verò omnium maximè ridiculum eft, videmus paffim typographorum

I

In unâ voce contra Syllabarum tempus bis peccavit Corrector; quali forfan ufus eft Almeloveenius in fuo notarum ad Rutilii fragmentum fpicilegio, ubi (v. 76.) pro nobilitate reponitur ferocitate, tanquam melior lectio. At quis non miretur in Horatio Typis Regiis 1642. excufo legi adhibe? Lambinus in fuis notis hanc vitiofam notavit fcripturam; & Cruquius monet in omnibus fcriptis codicibus haberi adbibe.

T4

epiftolas

« PreviousContinue »