Page images
PDF
EPUB

epiftolas Latinas, interdum & Græcas, quorum plurimi ne primum quidem earum verbum intelligere, nonnulli ne legere quidem illas poffunt. Quàm multa verò infuper mala hæc typographorum ignorantia invehat, alius erit fortaffe dicendi locus. Sed interim (quum hunc tam miferum támque calamitofum artis typographicæ ftatum fæpenumero mecum deploraffem) continere me non potui quin omnibus qui Mufas eo profequuntur, & amore & honore, quo merentur, lu&um meum teftatum relinquerem, vel potiùs illos in ejus partem (tanquam de meo tantundem detracturus) vocarem. Qui tamen multò certè libentiùs vindices tantæ miferiæ & injuriæ quàm deplora tores advocaturus eram, fiquos ufquam gentium repertum iri exiftimaffem. Hinc tandem erupit illa, quam nunc edo, queri monia, inter innumeras occupationes à me fcripta, nec tamen ex ullo odio, vel ex invidiâ, (eft enim, Dei beneficio, cur invidear ab uoTixvois, potiùs quàm cur invideam) fed ex animo gravi indignatione percito profecta. Verùm dicet quifpiam, Heus tu, non meminifti verfùs Horatiani, quem initio hujus epiftolæ protulifti? Scribimus indolti dotique pamata paffim : annon & in tuum poema eundem jactatum iri exiftimas? Imò verò & memini, & me primum omnium in illorum, non in horum numero colloco: fed ut aggredi illud auderem fecit hic alius fatyrici verfus, Si natura negat, facit indignatio verfum. Vale.

ARTIS

ARTIS TYPOGRAPHICAE

QUERIMONIA

De illiteratis quibufdam Typographis, propter quos in contemptum venit. AUTORE

HENRICO STEPHANO.
ILLA ego que quondam, cœlo ut delapfa, colebar,
Illa ego que multis numinis inftar eram :
Quam comitem addiderant mundi miracula Septem,
Quæ decima Aonidum fum numerata foror:
Delicia humani generis vocitata per orbem,
Que vocitabar amor deliciaqne deûm:

Hei mihi, nunc miferam, contempta, ingloria, vitam,
(Si tamen hæc vita eft nomine digna) traho.
Nunc traho quod fuper eft, per mille opprobria, vita,
Sícque mee laudi vivo fuperftes ego.

At vos, quorum animos vulginon fafcinat error,
Nec fua credulitas credere falfa jubet,

Me (quafo) indictà damnari expendite caufâ,
Nec peragi jufti judicis ore ream.

Crimina nulta quidem ex omni me parte laceffunt :
(Fata fubinde novis pectora livor habes)
Sed duo præcipue noftram oppugnantia famam,
Implerunt acri quæ mihi bile jecur.

Me veterum autorum clamant peftémque luémque,
Sacrilega hos clamant me violare manu.
Sentinámque operum dicunt proferre novorum,
Quam piper & triviis falgama nota manent.
Nimirum hac ea funt, que me duo crimina vexant,
Inque odium reliquis que rapuere magis.
At non jure in jus me dico fuiffe vocatam:
Nam que non pecco, quare luenda mihi?
Non peccare autem, fuffragia veftra probabunt,
Si patiens auris, candida ménfque finat.
Namque age, Mavortis fiquis fibi fumpferit arma,
Sed qui non itidem Martia corda gerat:

*

* Sic H. Stephanus in fuâ editione. Almeloveenius bene repofuit fúntne.

St

Și capiti galeam lateríque accommodet ensem,
Si parma & telis inftruat ille manum:
Vixque tamen vifis vertat terga hoftibus idem,
Parmam cum telis excutiente metu :

Iftáne Mavortis culpa eft? num portio laudis
Idcirco Marti deperit ulla fuæ ?

Sive lyram pulfet lyrice qui nefcius artis,
Et miferas aures enecet ufque fonis,
An Phoebus debet culpam aut præftare Camana ?
Aut lyrice hoc artis dedecus effe poteft?
Si chartas nunc ergo meas, fi prela typófque,
Inftrumenta operis quotque miniftra mei,
Turba en docta malos indoctè vertit in ufus,
Num meritò in partem criminis ipfa vocer?
Siccine fim adjutrix illis fautrixque putanda,
Quos cane, quos odi pejus & angue palam ?
Atque adeo quod velle licet, fi poffe daretur,
Fam factis odium teftificata forem,

Sed quid agam? que dii tolerant, tolerare recufem?
At faftu dicar nunc tumefacta novo.
Optavi quoties, tenebris adoperta laterent,

Que mea nunc lucem munera cunque vident.
Nec folùm hoc, aliis oneravimus æthera votis :
Omnia quæ celeres diripuere Noti.
Iidem debuerant etiam rapuiffe dolorem,
Qui menti requiem furripit ufque mee.
Hei mihi quòd propriis patior nunc vulnera telis,
Armáque me contra funt fabricata mihi,
Nam queis barbaries à me profternitur armis,
Quotquot & errorum turpia monftra latent :
Denique queis fadas expello mente tenebras,
Me dominam illa fuam nunc malè sana petunt.
Vulnera forfitan hæc dices non effe cruenta.

Effe cruenta quidem vulnera, & ipfa nego:
Nobilitate animus fed quanto corpore præftat,
Vulnera tanto animi quis graviora neget?
Utque bono patri dolor ingens improba proles,
Objicit hanc illi qui tamen, ille gravat:
Vulnera fic per fe funt noflra graviffima, lingua
Sed multo reddunt afperiora male.

Me miferam incipiunt quoties effundere virus,
Et probris nomen dilacerare meum,
Terra mibi toties opto mihi terra dehifcat :

Horror

Horror ad has voces pectora tantus habet.

Nam veterum autorum quum fim columénque falúfq;,
Illorum labes perniciéfque vocor.

Turba equidom (fateor) me multa professa magiftram,
In fcripta illorum perpetrat omne nefas:

Atque manu illotâà quæ funt facrata profanat,
Quam vel Jacrilegam dicere jure queas.
Sed gregis iftius fi dicor jure magiftra,

Si tanti fceleris confcia credor ego,
Nempe fugax itidem eft miles, Mavortis alumnus,
Eft itidem trepida confcius ille fuge.
Et quicunque malus toto citharœdus in orbe,
Scilicet illius Phæbe magifter eris.

Sic mala dicetur textrix à Pallade docta,
Vulcanúfque malum fic docuiffe fabrum.
Dicendúfne meus quicunque typographus audit,
Et chartas graphicis implet ubique typis?
Atqui turba ifto titulo nunc multa fuperbit
Que porcos fuerit pafcere digna magís.
Vix noruntipfas multi de nomine Mufas,
Vix norunt Mufis aut Helicona facrum.
Quid dico? pudet his longè graviora profari,
Atque magis poffint quæ fuperare fidem.
Prob pudor, haud rarus numero reperitur in illo,
Nominis ignorans ipfa elementa fui.

I nunc, & veterum fædata volumina multis
Mirare ac multis contemerata modis:

Agmina fcriptorum graphicos & multa novorum
(Hoc eft, nugarum plauftra) dediffe typos.
Quid mirum? ut cæcus difcernit nemo colores,
Horum difcernit fic quoque turba nihil.
(Fallor ego, atra fciunt quæ pagina, quæque fit alba,
Hac, fateor, cæcos re fuperare queunt)
Audio fæpe illas & veftro ex ore querelas,
O queis lingua in me felle madere folet.
Qualia fed de illis vos audio fæpe querentes,
Talia de vobis difcite quifque queri.

Nanque (quod indignum eft) numero cenfetis eodem
Artificéfque malos, artificéfque bonos.

Atqui noftrum equidem decus hi cenfentur : at illi
Sunt mihi funt feclo dedecus atque pudor.

Hi nempe effe mei moritò dicentur alumni,
Hi mea cura viri, deliciæque meæ,

Grexque

Gréxque adeo meus hi: (per totum fi tamen orbem
Quinque decet vel fex nomen habere gregis)
Illos contrà oculi mihi funt animúfque perofi,
Exofa illorum nuda vel umbra mihi.
Inftrumenta quidem mea nunc famulantur & illis
Effe fed bec prædam, non mea dona, puta.
Artifices appello malos (ne nefcius erres)
Non quo vulgus eos more vocare folet:
Sed jejuna quibus doctrine pectora, quorum
Ad Latios auris ftat ftupefa&ta fonos.
Artifices hos nempe malos ego conqueror effe,
Hos fidei artifices conqueror effe male:
Ornamenta licèt conquirant undique libris
Que dare cunque poteft ulla perita manus.
Namque quod humano mens eft in corpore, quod mens
Præftare humano corpore claufa poteft,
Hoc opere in noftro præftat correctio: (voci
Fas ufum veteri fit tribuiffe novum)
Hec fugat à fcriptis tenebras, lucémque reducit,
Una hæc cum mendis afpera bella gerit.
At taurus fumptis carpet prius aera pennis,
Aut liquidas pinnis ille natabit aquas,
Et priùs in fylvas prorumpet ab æquore delphin,
Notaque fetofis gramina tundet apris,
Illo tam infigni quàm munere fungier unquam,
Et facro Mufis, turba profana queat.
Lumina funt nobis aliena vicaria, dicunt,
Séque fat armatos hac ratione putant.
Atqui oculo alterius nolle in re fidere parva,
In tanta eft quantus fidere velle furor ?
Réfne typographica eft (mihi cor exaftuat irâ)
Vilis ita ut cuivis pofthabeatur equo ?

Nanque oculum domini (cunctis res prodita feclis)
Pinguis ut evadat, pofcere fertur equus.

Sed quid ego hæc fruftra? canitur nam fabula furdis,
Et fiquid furdis furdius effe poteft.

Ergo libet noftras tandem finire querelas,

Et tandem dicto claudere multa brevi.
Ut quidam è fophiæ fertur dixiffe magiftris,
Mille auditorum eft unicus ifte loco:
Sic prudens judex, recti ftudiofus & aqui,
Multorum nobis unicus inftar erit.

Επιτάφια

« PreviousContinue »