Page images
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

VI TÆ

Τ STEPHANORUM.

N

IHIL effe credo, quod magis perspicuum sit, constétque inter homines eruditos, quàm Literarum in Europam poft

liminio reditum Arti Typographicæ plurimùm deberi. Arti illi pulcherrimæ & in reliquarum subsidium incrementúmq; Dei beneficio natæ manum admoverunt Viri do&rinâ & judicio inftru&iffimi ; in quorum gtege principem locum tenuit Stephanorum familia, maximâ cum laude per centum sexaginta plus minus annos munere Typographico functa. De illis optimè mericus est Vir cla. riffimus Theodorus Janssonius ab Almeloveen j Il quem Jacobus Tollius, Joh. Georgius Grævius, (illum enim ftudiorum incæptorem, hunc directorem habuerat) & Nicolaus Heinsius sæpiffime monuerunt, ut nullorum Typographorum magis quàm Aldinorum, Plantinianorum & maximè Stephanorum editionibus fideret. Is itaque eorum monitis excitatus omnia diligentiffimè, quæ de Jansson. Differt.p. 2. 4.6.

А

Stephaneo

Stephaneo genere sese obtulerunt, conquisita & in Epistolarem dissertationem reda&ta Grævio dicavit: miratus neminem antea fuisse, qui illorum illuftrium Typographorum à primâ origine genealogiam deduxerit, & vitas ex professo descripserit; quanquam ex parte illud inter alios multos fecerint Pierius Valerianus in Libello de Literatorum infælicitate, Paulus Colomesius in suà Gallia Orientali, Scævola Sammarthanus in Elogiis, & Malincrotius in dissertatione de Arte Typographica. * Janssonius, auctore & adjutore Cornelio à Beughem Embricenfi ejúsque urbis Tribuno plebis ac Bibliopola, suæ dissertationis calci subjecit Catalogum Librorum, qui ex Stephanorum officinis prodierunt, † Bibliothecarum præcipuè Bodleianæ, Barberinæ, Thuanæ, Heinsianæ, cùm Patris tum Filii, ope atque auxilio maximâ ex parte confectum. Hujus operis utilitatem nemo non cognoscet, nisi qui ignorat, character characteri, liber libro, Typographus Typographo quid præstet ; deformi pulcher, emendatus corru. pro, doctissimus ineptissimo quid intersit. Qui color, nitor, ornatus vetuftis illis erat Athenarum Latiíque Scriptoribus : quum prodirent ex officinis ubi elegantissimis ipforum operibus typorum munditiam, obscuris lucem, depravatis sensum, vagis locum, confufis ordinem, dubiis veritatem, artifice manu, accuratâ lectione, fælici conjecturâ, folerti * Jansson. Differt. p. 69. f Idem ad Lector,

ingenio,

3 ز

ingenio, certâ methodo, fagaci cenfurâ dabåt idem Interpres & Typographus! At contrà, quàm infignem accipiunt injuriam venerabilia Antiquitatis doctæ monumenta, quum in ea involent illotis manibus Typotheræ & Correctores, qui vix aliud nisi álbum & nigrum nôrunt ; multúmque fibi præ cæteris fapere videntur, fi Græca à Latinis, Hebraïca à Græcis poffint difcernere! Interea quicquid delirant Typographi, optimi plectuntur Auctores ; in quibus tot eduntur monstra, ut dubites, Cenforéne

Haruspice opus fit. Artis autem Typographicæ ufus corrumpitur, non tantùm, fi fcripta bona excudantur malè; fed etiam fi bene mala, quæque à flammâ potiùs quàm prælo lucem accipere meruerunt. Viderint igitur bonarum literarum Vindices & Patroni, quibus datum eft licentiæ fræna injicere ; ne Typographiæ, quæ Artium Liberalium familiaris fuit femper ac necessaria, dignitas prorsus evitescat ; ne ea barbariem, quam olim introducta & culta fugaverat, reducat neglecta & violata : dum concitandæ feditioni patriæg; Religioni, quam legibus fancivit Regum noftrorum Authoritas, labefactandæ emancipatur. Sed ad Stephanos redeo; in quorum Typographêo idem ferè, quod Florus de Populo Romano scripsit, lubet observare. Hujus enim fi quis totam ætatem percenseat, ut cxpcrit, ut adolevérit, ut ad juvent æ florem pervenerit ,ut poftea velut consenuerit, quatuor gradus processúfq; inveniet. Prima ætas &

A 2

quafi quafi infantia fub Henrico Stephano primo fuit pet annos circiter quindecim, quibus cum temporum ignorantiâ luctabatur. Philologia enim & Humaniores Literæ Authorésque Veteres nondum apud Gallos è tenebris penitus emerserant. Adolescentiæ ætatem egit fub Roberto primo, quo adnitente robuftam maturitatem tam citò assecutum eft, ut inter incunabula & juventam pauxillulum spatii intercesserit. Non tamen id passum est, quod ingeniorum folet præcox genus haud temere unquam ad frugem perveniens : fed per octoginta annos firmitatem & robur tenuit inconcuffum ; Carolo, Henrico secundo, Francisco utroque, Roberto secundo, eorúmque affini Mamerto Patissonio nova semper auxilia subministrantibus : Nec de viribus aliquid visum est remittere, donec illi vixerint. Poft illorum obitum Paulus, Robertus tertius & Antonius valetudinem ejus inclinantem & vergentem in senium diu sustentaverunt. Tandem fub Antonio & Henrico ultimo ità consenuit, ut nonnunquam lacertos moveret, & ex ipsâ viridi vegetáque adhuc senectute facilè conjiceres, quale in ætatis flore fuerit. Hæc breviter de Stephanis præfatus, ad fingulorum'vitas transeo.

V I T A

« PreviousContinue »