Page images
PDF
EPUB

VITE

STEPHANORUM.

N

IHIL effe credo, quod magis perfpicuum fit, conftétque inter homines eruditos, quàm Literarum in Europam poftliminio reditum Arti Typographicæ plurimùm deberi. Arti illi pulcherrimæ & in reliqua rum fubfidium incrementúmq; Dei beneficio natæ manum admoverunt Viri doctrinâ & judicio inftru&tiffimi; in quorum grege principem locum tenuit Stephanorum familia, maximâ cum laude per centum fexaginta plus minus annos munere Typographico functa. De illis optimè meritus eft Vir clariffimus Theodorus Janffonius ab Almeloveen ; quem Jacobus Tollius, Joh. Georgius Grævius, (illum enim ftudiorum incœptorem, hunc directorem habuerat) & Nicolaus Heinfius fæpiffime monuerunt, ut nullorum Typographorum magis quàm Aldinorum, Plantinianorum & maximè Stephanorum editionibus fideret. Is itaque eorum monitis excitatus omnia diligentiffimè, quæ de Janffon. Differt. p. 2. 4. 6. Stephaneo

A

Stephaneo genere fefe obtulerunt, conquifita & in Epiftolarem differtationem redacta Grævio dicavit: miratus neminem antea fuiffe, qui illorum illuftrium Typographorum à primâ origine genealogiam deduxerit, & vitas ex profeffo defcripferit; quanquam ex parte illud inter alios multos fecerint Pierius Valerianus in Libello de Literatorum infœlicitate, Paulus Colomefius in fud Gallid Orientali, Scævola Sammarthanus in Elogiis, & Malincrotius in differtatione de Arte Typographica. * Janffonius, auctore & adjutore Cornelio à Beughem Embricenfi ejúfque urbis Tribuno plebis ac Bibliopolâ, fuæ differtationis calci fubjecit Catalogum Librorum, qui ex Stephanorum officinis prodierunt, † Bibliothecarum præcipuè Bodleianæ, Barberinæ, Thuana, Heinfianæ, cùm Patris tum Filii, ope atque auxilio maximâ ex parte confectum. Hujus operis utilitatem nemo non cognofcet, nifi qui ignorat, character characteri, liber libro, Typographus Typographo quid præftet; deformi pulcher, emendatus corrupto, doctiffimus ineptiffimo quid interfit. Qui color, nitor, ornatus vetuftis illis erat Athenarum Latiíque Scriptoribus: quum prodirent ex officinis; ubi elegantiffimis ipforum operibus typorum munditiam, obfcuris lucem, depravatis fenfum, vagis locum, confufis ordinem, dubiis veritatem, artifice manu, accuratâ lectione, fœlici conjecturâ, folerti

* Janffon. Differt. p. 69. † Idem ad Lector.

ingenio,

ingenio, certâ methodo, fagaci cenfurâ dabat idem Interpres & Typographus! At contrà, quàm infignem accipiunt injuriam venerabilia Antiquitatis doctæ monumenta, quum in ea involent illotis manibus Typotheta & Correctores, qui vix aliud nifi album & nigrum nôrunt; multúmque fibi præ cœteris fapere videntur, fi Græca à Latinis, Hebraïca à Græcis poffint difcernere! Interea quicquid delirant Typographi, optimi plectuntur Auctores; in quibus tot eduntur monftra, ut dubites, Cenforéne an Harufpice opus fit. Artis autem Typographicæ ufus corrumpitur, non tantùm, fi fcripta bona excudantur malè; fed etiam fi bene mala, quæque à flamma potiùs quàm prælo lucem accipere meruerunt. Viderint igitur bonarum literarum Vindices & Patroni, quibus datum eft licentiæ fræna injicere; ne Typographiæ, quæ Artium Liberalium familiaris fuit femper ac neceffaria, dignitas prorfus evilefcat; ne ea barbariem, quam olim introducta & culta fugaverat, reducat neglecta & violata : dum concitandæ feditioni patriæq; Religioni, quam legibus fancivit Regum noftrorum Authoritas, labefactandæ emancipatur. Sed ad Stephanos redeo; in quorum Typographêo idem ferè, quod Florus de Populo Romano fcripfit, lubet obfervare. Hujus enim fi quis totam ætatem percenfeat, ut cxperit, ut adoleverit, ut ad juventæ florem pervenerit,ut poftea velut confenuerit, quatuor gradus proceffufq; inveniet. Prima ætas &

A 2

quafi

quafi infantia fub Henrico Stephano primo fuit per annos circiter quindecim, quibus cum temporum ignorantiâ luctabatur. Philologia enim & Humaniores Litera Authoréfque Veteres nondum apud Gallos è tenebris penitus emerferant. Adolefcentiæ ætatem egit fub Roberto primo, quo adnitente robuftam maturitatem tam citò affecutum eft, ut inter incunabula & juventam pauxillulum fpatii intercefferit. Non tamen id paffum eft, quod ingeniorum folet præcox genus haud temere unquam ad frugem perveniens: fed per octoginta annos firmitatem & robur tenuit inconcuffum; Carolo, Henrico fecundo, Francifco utroque, Roberto fecundo, corúmque affini Mamerto Patiffonio nova femper auxilia fubminiftrantibus: Nec de viribus aliquid vifum eft remittere, donec illi vixerint. Poft illorum obitum Paulus, Robertus tertius & Antonius valetudinem ejus inclinantem & vergentem in fenium diu fuftentaverunt. Tandem fub Antonio & Henrico ultimo ità confenuit, ut nonnunquam lacertos moveret, & ex ipsâ viridi vegetâque adhuc fenectute facilè conjiceres, quale in ætatis flore fuerit. Hæc breviter de Stephanis præfatus, ad fingulorum vitas tranfeo.

VITA

« PreviousContinue »