Page images
PDF
EPUB

Quod si lacryma pervicax rebelli Erumpit tamen evolatque gutta, Invitis lacrymis, negante luctu, Ludunt perspicui per ora risus.

RICHARDI CRASHAWI

POEMATA ET EPIGRAMMATA,

QUE SCRIPSIT LATINA

ET GRÆCA,

DUM AULÆ PEMB. ALUMNUS FUIT, ET

COLLEGII PETRENSIS SOCIUS.

EDITIO SECUNDA, AUCTIOR ET EMENDATIOR.

Εἵνεκεν ἐνμαθίης πινοτόφρονος, ἣν ὁ Μέλιχρος
Ησκησεν, Μουσῶν ἄμμιγα καὶ Χαρίτων.

Ανθολ.

CANTABRIGLÆ,

Ex Officina Joan. Hayes, Celeberrimæ Academiæ
Typographi. 1670.

[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[graphic]

UUS est et florum fructus; quibus fruimur, si non utilius, delicatius certe. Neque etiam rarum est quod ad spem veris, de se per flores suos quasi pollicentis, adultioris anni, ipsiusque adeo Autumni exigamus fidem. Ignoscas igitur (vir colendissime) properanti sub ora Apollinis sui, primæque adolescentiæ lascivia exultante Musa. Teneræ ætatis flores adfert, non fructus seræ : quos quidem exigere ad seram illam et sobriam maturitatem, quam in fructibus expectamus merito, durum fuerit; forsan et ipsa hac præcoci importunitate sua placituros magis: Tibi præsertim quem paternus animus (quod fieri solet) intentum tenet omni suæ spei diluculo, quo tibi de tuorum indole promittas aliquid. Ex more

[graphic]

etiam eorum, qui in præmium laboris sui pretiumque patientiæ festini, ex iis quæ severunt ipsi et excoluerunt, quicquid est flosculi prominulum, prima quasi verecundia auras et apertum Jovem experientis arripiunt avidi, saporemque illi non tam ex ipsius indole et ingenio quam ex animi sui affectu, foventis in eo curas suas et spes, affingunt. Patere igitur (reverende custos) hanc tibi ex istiusmodi floribus corollam necti; convivalem vero: nec aliter passuram sidus illud oris tui auspicatissimum, nisi (qua est etiam amœnitate) remissiore radio cum se reclinat, et in tantum de se demit. Neque sane hoc scriptionis genere (modo partes suas satis præstiterit) quid esse potuit otio Theologico accommodatius, quo nimirum res ipsa Theologica Poetica amœnitate delinita majestatem suam venustate commendat. Hoc demum quicquid est, amore tamen poteris, et voles, scio: non ut magnum quid, non ut egregium, non ut te dignum denique, sed ut tuum: tuum summo jure, utpote quo è tua gleba, per tuum radium, in manum denique tuam evocatum fuerit. Quod restat hujus libelli fatis,exorandus es igitur (vir spectatissime) ut quem sinu tum facili privatum excepisti, eum jam ore magis publico alloquentem te non asperneris. Stes illi in limine, non auspicium modo suum, sed et argumentum. Enimvero Epigramma sacrum tuus ille vultus vel est, vel quid sit docet; ubi nimirum amabili diluitur severum, et sanctum suavi demulcetur. Pronum me vides in negatam mihi provinciam ; laudum tuarum, intelligo: quas mihi cum modestia tua abstulerit, reliquum mihi est necessario ut sim brevis imo vero longus nimium; utpote cui argumentum istud abscissum fuerit, in quo unice poteram, et

« PreviousContinue »