Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Sub verna fronte senilis animus,

Sub morum facilitate, severitas virtutis ;
Sub plurima indole, pauci anni;
Sub majore modestia, maxima indoles
adeo se occuluerunt

ut vitam ejus

Pulchram dixeris et pudicam dissimulationem :

Imo vero et mortem,

Ecce enim in ipso funere

Dissimulare se passus est,

Sub tantillo marmore tantum hospitem,

Eo nimirum majore monumento

quo minore tumulo.

Eo ipso die occubuit quo Ecclesia

Anglicana ad vesperas legit,

Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus; Scilicet Id: Octobris, Anno S. 1631.

IN EUNDEM.

TE meæ lacrymæ (nec enim moror), ite. Sed

oro

Tantum ne miseræ claudite vocis iter.

O liceat querulos verbis animare dolores!
Et saltem ah periit, dicere, noster amor.

Ecce negant tamen; ecce negant, lacrymæque rebelles
Pergunt indomita præcipitantque via.

Visne (ô chare!) igitur te nostra silentia dicant?
Vis fleat assiduo murmure mutus amor?
Flebit. Et urna suos semper bibet humida rores,
Et fidas semper semper habebit aquas.
Interea, quicunque estis, ne credite mirum
Si veræ lacrymæ non didicere loqui.*

NATALIS PRINCIPIS MARIÆ.

RESCE, O dulcibus imputanda divis,
O cresce, et propera, puella princeps,
In matris propera venire partes.
Et eum par breve fulminum minorum,
Illinc Carolus, et Jacobus inde,
In patris faciles subire famam,
Ducent fata furoribus decoris;

*Not in the edition of 1670.

Cum terror sacer, Anglicique magnum
Murmur nominis increpabit omnem
Lato Bosporon, Ottomanicasque
Non picto quatiet tremore Lunas;
Te tunc altera nec timenda paci,
Poscent prælia. Tu potens pudici
Vibratrix oculi, pios in hostes
Late dulcia fata dissipabis.
O cum flos tener ille, qui recenti
Pressus sidere jam sub ora ludit,
Olim fortior omne cuspidatos
Evolvet latus aureum per ignes ;
Quique imbellis adhuc, adultus olim ;
Puris expatiabitur genarum
Campis imperiosus Cupido;

O quam certa superbiore penna
Ibunt spicula, melleæque mortes,
Exultantibus hinc et inde turmis,
Quoque jusseris, impigre volabunt!
O quot corda calentium deorum
De te vulnera delicata discent!
O quot pectora principum magistris
Fient melle negotium sagittis !
Nam quæ non poteris per arma ferri,
Cui matris sinus atque utrumque sidus
Magnorum patet officina amorum?
Hinc sumas licet, O puella princeps,
Quantacunque opus est tibi pharetra.
Centum sume Cupidines ab uno
Matris lumine, Gratiasque centum,

Et centum Veneres: adhuc manebunt
Centum mille Cupidines; manebunt
Tercentum Veneresque Gratiæque
Puro fonte superstites per ævum.

IN SENERISSIMÆ REGINE PARTUM

HIEMALEM.

ERTA puer: quis nunc flores non præbeat hortus?

Texe mihi facili pollice serta, puer.

Quid tu nescio quos narras mihi; stulte, Decembres
Quid mihi cum nivibus? da mihi serta, puer.
Nix? et hiems? non est nostras quid tale per oras;
Non est vel si sit, non tamen esse potest.

Ver agitur: quæcunque trucem dat larva Decembrem,
Quid fera cunque fremant frigora, ver agitur.
Nonne vides quali se palmite regia vitis

Prodit, et in sacris quæ sedet uva jugis?
Tam lætis quæ bruma solet ridere racemis?
Quas hiemis pingit purpura tanta genas?
O Maria! O divum soboles, genitrixque deorum!
Siccine nostra tuos tempora ludus erunt?
Siccine tu cum vere tuo nihil horrida brumæ
Sidera, nil madidos sola morare notos?
Siccine sub media poterunt tua surgere bruma,
Atque suas solum lilia nosse nives?

Ergo vel invitis nivibus, frendentibus Austris,

Nostra novis poterunt regna tumere rosis?
O bona turbatrix anni, quæ limite noto
Tempora sub signis non sinis ire suis !
O pia prædatrix hiemis, quæ tristia mundi
Murmura tam dulci sub ditione tenes!

Perge precor nostris vim pulchram ferre Calendis :
Perge precor menses sic numerare tuos.
Perge intempestiva atque importuna videri ;
Inque uteri titulos sic rape cuncta tui.
Sit nobis sit sæpe hiemes sic cernere nostras
Exhæredatas floribus ire tuis.

Sæpe sit has vernas hiemes Maiosque Decembres,
Has per te roseas sæpe videre nives.
Altera gens varium per sidera computet annum,
Atque suos ducant per vaga signa dies.
Nos deceat nimiis tantum permittere nimbis?
Tempora tam tetricas ferre Britanna vices?
Quin nostrum tibi nos omnem donabimus annum :
In partus omnem expende, Maria, tuos.
Sit tuus ille uterus nostri bonus arbiter anni:
Tempus et in titulos transeat omne tuos.
Namque alia indueret tam dulcia nomina mensis?
Aut qua tam posset candidus ire toga?
Hanc laurum Junus sibi vertice vellet utroque ;
Hanc sibi vel tota Chloride Maius emet.
Tota suam, vere expulso, respublica florum
Reginam cuperent te, sobolemve tuam.

O bona sors anni, cum cuncti ex ordine menses
Hic mihi Carolides, hic Marianus erit!

« PreviousContinue »