Quas nivis haud propriæ bruma redempta domat. Cede puer (dixi et dico) cede improba mater: Altera Cypris habet nos; habet alter Amor. Scilicet hic Amor est. Sed mater virgo. Hic est quoque mater Amoris. Sed neque cæcus Amor. O puer! o Domine! o magnæ reverentia matris! O Amor, innocuæ cui sunt pia jura pharetræ ; Quodque illinc sitit et bibit, et bibit et sitit usque ; O tibi si jaculum ferat ala ferocior ullum, Quique tuæ populus cunque est, quæ turba, pharetræ ; O mihi sis bello semper tam sævus in isto! Quippe ego quam jaceam pugna bene sparsus in illa! Hæc mea vota. Mei sunt hæc quoque vota libelli. Si meus esse voles: meus ut sis, lumina (Lector) Nam tibi fac madidis meus ille occurrerit alis, Si tibi sanguineo meus hic tener iverit amne, Hic mecum, et cum matre sua, mea gaudia quæres : Illi quo metuat cunque, fleatve, modo, Læta parum (dices) hæc, sed neque dulcia non sunt : Certe et amor (dices) hujus amandus erat. Si nimium hic promitti tibi videtur, Lector bone, pro eo cui satisfaciendo libellus iste futurus fuerit; scias me in istis non ad hæc modo spectare quæ hic habes, sed ea etiam quæ olim (hæc interim fovendo) habere poteris. Nolui enim (si hactenus deesse amicis meis non potui; flagitantibus a me, etiam cum dispendii sui p paterer eos experiri te in tantum favoremque tu inquam, fastidio tuo indulgere. Satis hic habes quod vel releges ad ferulam suam (neque enim maturiores sibi annos ex his aliqua vendicant) vel ut pignus plurium adultiorumque in sinu tuo reponas. Elige tibi ex his utrumvis. Me interim quod attinet, finis meus non fefellit. Maximum meæ ambitionis scopum jamdudum attigi tunc nimirum cum qualecunque hoc meum pene infantis Musæ murmur ad aures istas non ingratum sonuit, quibus neque doctiores mihi de publico timere habeo, nec sperare clementiores; adeo ut de tuo jam plausu (dicam ingenue et breviter) neque securus sim ultra neque solicitus. Prius tui, quisquis es Lector, apud me reverentia prohibet; de cujus judicio omnia possum magna sperare: posterius illorum reverentia non sinit, de quorum perspicacitate maxima omnia non possum mihi non persuadere. Quanquam ô quam velim tanti me esse in quo patria mea morem istum suum deponere velit, genio suo tam non dignum; istum scilicet quo, suis omnibus fastiditis, ea exosculatur unice, quibus trajecisse Alpes et de transmarino esse, in pretium cessit! sed relictis hisce nimis improba spei votis, convertam me ad magistros Acygmanos; quos scio de novissimis meis verbis (quanquam neminem nominârim) iratos me reliquisse: bilem vero componant; et mihi se hoc debere (ambitioso juveni verbum tam magnum ignoscant) debere, inquam, fateantur: quod nimirum in tam nobili argumento, in quo neque ad fœtida de suis sanctis figmenta, neque ad putidas de nostris calumnias opus habeant confugere, de tenui hoc meo dederim illorum magnitudini unde emineat. Emineat vero; (serius dico). Sciant me semper habituros esse sub ea, quam mihi eorum lux major affuderit, umbra, placidissime acquiescentem. Pharisæus et Publicanus. N duo Templum adeunt (diversis mentibus ambo :) Ille procul trepido lumine signat humum : It gravis hic, et in alta ferox penetralia tendit. Plus habet ille templi; plus habet ille Dei. *Ανδρες, ίδου (ἑτεροισι νόοις) δύω ἱρον ἐσηλθον Αλλ' ὁ μὲν ως σοβαρὸς νηου μυχον ἐγγυς ἱκάνει ΜΑΤΤΗ. ΧΧΙ. 7. In Asinum Christi Victorem. LLE+ suum didicit quondam objurgare magi strum : Et quid ni discas tu celebrare tuum? * This Greek version is not in the edition of 1634. + Balaami asinus. Mirum non minus est, te jam potuisse tacere LUC. IV. Dominus apud suos vilis. N consanguinei! patriis en exul in ori Qui socio demum pendebat sanguine latro, JOAN. V. Ad Bethesda piscinam positus. UIS novus hic refugis incumbit Tantalus undis, Unde hoc naufragium felix? medicæque procellæ ? JOAN. XX. Christus ad Thomam. EVA fides! voluisse meos tractare dolores? Vulnera, ne dubites, vis tangere nostra: sed eheu, Vulnera, dum dubitas, tu graviora facis. |