Page images
PDF
EPUB

MATTH. XVI. 25.

Quisquis perdiderit animam suam mea causa,
inveniet eam.

VITA; I, perdam: mihi mors tua, Christe,
reperta est:

(Mors tua vita mea est; mors tibi, vita meæ)

Aut ego te abscondam Christi (mea vita) sepulchro. Non adeo procul est tertius ille dies.

JOAN. xx. 1.

Primo mane venit ad sepulchrum Magdalena.
U matutinos prævertis, sancta, rubores,
Magdala; sed jam tum Sol tuus ortus erat.

Jamque vetus merito vanos Sol non agit ortus,
Et tanto radios non putat esse suos.

Quippe aliquo (reor) ille, novus, jam nictat in astro,
Et se nocturna parvus habet facula.

Quam velit ô tantæ vel nuntius esse diei!
Atque novus Soli Lucifer ire novo!

JOAN. VI.

Quinque panes ad quinque hominum millia.

N mensæ faciles, redivivaque vulnere cœnæ,
Quæque indefessa provocat ora dape!

Aucta Ceres stupet arcana se crescere messe.
Denique quid restat? Pascitur ipse cibus.

ACT. VIII.

Ethiops lotus.

LLE niger sacris exit (quam lautus !) ab undis :
Nec frustra Æthiopem nempe lavare fuit.

Mentem quam niveam piceæ cutis umbra fovebit !
Tam volet et nigros sancta Columba lares.

Luc. XVIII. 13.

Publicanus procul stans percutiebat pectus suum. CCE hic peccator tumidus petit advena templum: Quodque audet solum, pectora mœsta ferit.

Fide miser; pulsaque fores has fortiter

Invenies templo tu propiore Deum.

: illo

MARC. XII. 44.

Obolum viduæ.

UTTA brevis nummi (vitæ patrona senilis)
Et digitis stillat non dubitantis anus;

Istis multa vagi spumant de gurgite census.
Isti abjecerunt scilicet; illa dedit.

Κερματίσίο βραχεια ῥανις, βιότοιο τ ̓ ἀφαυρῆς
Ἔρκος ἀποστάζει χειρος ἀπὸ τρομερας.

Τοις δε ανασκιρτα πολὺς ἀφρος ἀναιδεος όλβου,
Οἱ μὲν ἀπορριπτον. κεινα δεδωκε μονον. *

Luc. x. 30.

Maria vero assidens ad pedes ejus, audiebat eum. SPICE (namque novum est) ut ab hospite pendeat hospes !

Hinc ori parat, hoc sumit ab ore cibos.

Tune epulis adeo es (soror) officiosa juvandis,
Et sinis has (inquit) Martha, perire dapes?

ΑcΤ. Π.

In Spiritus Sancti descensum.

ERTE sinus, o ferte : cadit vindemia cali ;
Sanctaque ab æthereis volvitur uva jugis.

Felices nimium, queis tam bona musta bibuntur;
In quorum gremium lucida pergit hiems!

En caput en ut nectareo micat et micat astro!
Gaudet et in roseis viva corona comis!

Illis (ο Superi ! quis sic neget ebrius esse ?)
Illis, ne titubent, dant sua vina faces.

* Not in the edition of 1634.

Luc. XV. 13

Congestis omnibus peregre profectus est.

IC mihi, quo tantos properas, puer auree, nummos?

Quorsum festinæ conglomerantur opes?

Cur tibi tota vagos ructant patrimonia census?
Non poterunt siliquæ nempe minoris emi?

ACT. XXI. 13.

Non solum vinciri sed et mori paratus sum.
ON modo vinc❜la, sed et mortem tibi, Christe,
subibo,

N

Paulus ait, docti callidus arte doli.

Diceret hoc aliter: Tibi non modo velle ligari,
Christe, sed et solvi* nempe paratus ero.

Аст. хп. 23.

In Herodem Σκωληκοβρωτον.

LLE Deus, Deus; hæc populi vox unica :

tantum

(Vile genus) vermes credere velle negant.

At cito se miseri, cito nunc errasse fatentur;
Carnes degustant, Ambrosiamque putant.

* Phil. i. 23. τὴν ἐπιθυμίαν ἔχων εἰς τὸ ἀναλύσαι.

MATTH. XIV.

Videns ventum magnum, timuit, et cum cœpisset demergi, clamavit, &c.

ETRE, cades, o, si dubitas: o fide: nec ipsum (Petre) negat fidis æquor habere fidem.

Pondere pressa suo subsidunt cætera: solum
(Petre) tuæ mergit te levitatis onus.

ACT. VII. 18.

Obtulit eis pecunias.

UORSUM hos hic nummos profers? quorsum impie Simon?

Non ille hic Judas, sed tibi Petrus adest.

Vis emisse Deum? potius (precor) hoc age, Simon,
Si potes, ipse prius dæmona vende tuum.

ACT. V. 15.

Umbra S. Petri medetur ægrotis. ONVENIUNT alacres (sic, sic juvat ire sub umbras)

Atque umbras fieri (creditis ?) umbra vetat.

O Petri umbra potens ! quæ non miracula præstat?
Nunc quoque, Papa, tuum sustinet illa decas.

« PreviousContinue »