Page images
PDF
EPUB

MARC. VII. 33. 36.

Tetigit linguam ejus, &c. . . . et loquebatur. . . . et præcepit illis ne cui dicerent: illi vero eo

magis prædicabant.

HRISTE, jubes muta ora loqui; muta ora
loquuntur:

Sana tacere jubes ora; nec illa tacent.

Si digito tunc usus eras, muta ora resolvens;
Nonne opus est tota nunc tibi, Christe, manu?

Luc. x. 32.

Sacerdos quidam descendens eadem via, vidit et
præteriit.

PECTASNE (ah !) placidisque oculis mea
vulnera tractas?

O dolor! ô nostris vulnera vulneribus!

Pax oris quam torva tui est ! quam triste serenum !
Tranquillus miserum qui videt, ipse facit.

Luc. XVII.

Leprosi ingrati.

UM linquunt Christum (ah morbus !) sanantur

euntes:

Ipse etiam morbus sic medicina fuit.

At sani Christum (mens ah male-sana!) relinquunt:
Ipsa etiam morbus sic medicina fuit.

MATTH. VI. 34.

Ne soliciti estote in crastinum.

MISER, inque tuas rape non tua tempora cu

ras:

Et nondum natis perge perire malis.

Mî querulis satis una dies, satis angitur horis :
Una dies lacrymis mî satis uda suis.

Non mihi venturos vacat expectare dolores:
Nolo ego, nolo hodie crastinus esse miser.

MATTH. IX. 9.

A telonio Matthæus.

H satis, ah nimis est: noli ultra ferre magistrum,
Et lucro domino turpia colla dare.

Jam fuge; jam (Matthæe) feri fuge regna tyranni:
Inque bonam felix i fugitive* crucem.

LUC. VII.

Viduæ filius e feretro matri redditur.

N redeunt, lacrymasque breves nova gaudia

pensant :

Bisque illa est, uno in pignore, facta

Felix, quæ magis es nati per funera mater!

Amisisse, iterum cui peperisse fuit.

* Christi scilicet.

T

parens.

MATTH. XVIII.

Bonum intrare in cœlos cum uno oculo, &c.

NO oculo? ah centum potius mihi, millia cen

tum :

Nam quis ibi, in cœlo, quis satis Argus erit?

Aut si oculus mihi tantum unus conceditur, unus
Iste oculus fiam totus et omnis ego.

Luc. XIV.

Hydropicus sanatur.

PSE suum pelagus, morboque immensus aquoso
Qui fuit, ut lætus nunc micat atque levis !

Quippe in vina iterum Christus (puto) transtulit undas ; Et nunc iste suis ebrius est ab aquis.

LUC. II. 7.

Non erat iis in diversorio locus.

LLI non locus est? Illum ergo pellitis? Illum?
Ille Deus, quem sic pellitis; ille Deus.

O furor humani miracula sæva furoris !
Illi non locus est, quo sine nec locus est.

Luc. XVI.

In lacrymas Lazari spretas a Divite.
ELIX ô! lacrymis (ô Lazare) ditior istis,

Quam qui purpureas it gravis inter opes!

Illum cum rutili nova purpura vestiet ignis,
Ille tuas lacrymas quam volet esse suas !

MATTH. XXVI. 65.

Indignatur Caiphas Christo se confitenti.
U Christum, Christum quod non negat esse,
lacessis :

Ipsius hoc crimen, quod fuit ipse, fuit.

Te ne Sacerdotem credam? Novus ille Sacerdos, Per quem impune Deo non licet esse Deum.

JOAN. XII. 37.

Cum tot signa edidisset, non credebunt in eum.

ON tibi, Christe, fidem tua tot miracula

præstant;

(O verbi, ô dextræ dulcia regna tuæ !)

Non præstant? neque te post tot miracula credunt? Miracʼlum, qui non credidit, ipse fuit.

MARC. I. 16.

Ad S. Andream piscatorem.

UIPPE potes pulchre captare et fallere pisces !
Centum illic discis lubricus ire dolis.

Heus bone piscator! tendit sua retia Christus :
Artem inverte, et jam tu quoque disce capi.

JOAN. I. 23.

Ego sum Vox, &c.

OX ego sum, dicis: tu vox es, sancte Joannes?
Si vox es, genitor cur tibi mutus erat?

Ista tui fuerant quam mira silentia patris!
Vocem non habuit tunc quoque cum genuit.

ACT. XII.

Vincula sponte decidunt.

UI ferro Petrum cumulas, durissime custos,
A ferro disces mollior esse tuo.

Ecce fluit, nodisque suis evolvitur ultro:
I fatue, et vinc’lis vincula pone tuis.

« PreviousContinue »