Page images
PDF
EPUB

ACT. IX. 3.

In Saulum fulgore nimio excæcatum.
UÆ lucis tenebræ ? quæ nox est ista diei?
Nox nova, quam nimii luminis umbra facit !

An Saulus fuerit cæcus, vix dicere possum ;
Hoc scio, quod captus lumine Saulus erat.

Luc. x. 23.

Beati oculi qui vident.

UM Christus nostris ibat mitissimus oris,
Atque novum cæcos jussit habere diem,

Felices, oculos qui tunc habuere, vocantur?
Felices, et qui non habuere, voco.

Luc. vn. 15.

Filius e feretro matri redditur.

RGONE tam subita potuit vice flebilis horror
In natalitia candidus ire toga?

Quos vidi, matris gemitus hos esse dolentis
Credideram; gemitus parturientis erant.

MATTH. XI. 25.

In seculi sapientes.

RGONE delitias facit, et sibi plaudit ab alto
Stultitia, ut velit hac ambitione pati?

Difficilisne adeo facta est, et seria tandem?
Ergo et in hanc etiam quis sapuisse potest?

Tantum erat, ut possit tibi doctior esse ruina?
Tanti igitur cerebri res, periisse, fuit?

Nil opus ingenio; nihil hac opus arte furoris :
Simplicius poteris scilicet esse miser.

LUC. IV. 29.

In Judæos Christum præcipitare conantes.
ICITE, quæ tanta est sceleris fiducia vestri?
Quod nequiit dæmon, id voluisse scelus?

Quod nequiit dæmon scelus, id voluisse patrare!
Hoc tentare ipsum dæmona (crede) fuit.

REV. VII. 9.

In Draconem præcipitem.

FRUSTRA truculente; tuas procul aurea

rident

Astra minas, cœlo jam bene tuta suo.

Tune igitur cœlum super ire atque astra parabas? Ascensu tanto non opus ad barathrum.

LUC. II.

Beata Virgini credenti.

IRARIS (quid enim faceres ?) sed et hæc

quoque credis :

Hæc uteri credis dulcia monstra tui.

En fidei, Regina, tuæ dignissima merces!
Fida Dei fueras filia; mater eris.

P

MARC. XII.

Licetne Cæsari censum dare?

OST tot Scribarum (Christe) in te prælia, tandem
Ipse venit Cæsar: Cæsar in arma venit.

Pugnant terribiles non Cæsaris ense, sed ense
Cæsare: quin Cæsar vinceris ipse tamen.

Hoc quoque tu conscribe tuis, Auguste, triumphis.
Sic vinci dignus quis nisi Cæsar erat?

MATTH. IX.

In tibicines et turbam tumultuantem circa defunctam. ANI, quid strepitis? nam, quamvis dormiat*

illa,

Non tamen e somno est sic revocanda suo.

Expectat solos Christi sopor iste susurros:
Dormit enim; sed non omnibus illa tamen.

* Vers. 24. Non enim mortua est puella, sed dormit.

MATTH. VI. 19.

Piscatores vocati.

UDITE jam pisces secura per æquora: pisces quoque (sed varia sub ratione) sumus.

Nos

Non potuisse capi, vobis spes una salutis :
Una salus nobis est, potuisse capi.

MARC. XII.

Date Cæsari.

UNCTA Deo debentur: habet tamen et sua
Cæsar;

Nec minus inde Deo est, si sua Cæsar habet.

Non minus inde Deo est, solio si cætera dantur
Cæsareo, Cæsar cum datur ipse Deo.

MATTH. XXI. 7.

Dominus asino vehitur.

LLE igitur vilem te, te dignatur asellum,
O non vectura non bene digne tua?

Heu quibus haud pugnat Christi patientia monstris? Hoc, quod sic fertur, hoc quoque ferre fuit.

LUC. XXI. 27.

Videbunt Filium hominis venientem in nube.

MMO veni: aërios (ô Christe) accingere cur

rus,

Inque triumphali nube coruscus ades.

Nubem quæris? erunt nostra (ah!) suspiria nubes : Aut sol in nubem se dabit ipse tuam.

JOAN. XX.

Nisi digitum immisero, &c.

MPIUS ergo iterum clavos? iterum impius

hastam?

Et totum digitus triste revolvet opus ?

Tune igitur Christum (Thoma) quo vivere credas, In Christum faceres (ah truculente!) mori ?

ACT. VIII.

Ad Judæos mactatores S. Stephani.

UID datis (ah miseri !) saxis nolentibus iras?
Quid nimis in tragicum præcipitatis opus?

In mortem Stephani se dant invita: sed illi
Occiso faciunt sponte sua tumulum.

« PreviousContinue »