Page images
PDF
EPUB

Luc. II.

Puer Jesus inter Doctores.

ALLITUR, ad mentum qui pendit quemque profundum,

Ceu possint læves nil sapuisse genæ.

Scilicet e barba male mensuratur Apollo;
Et bene cum capitis stat nive, mentis hiems.

Discat, et a tenero disci quoque posse magistro:
Canitiem capitis nec putet esse caput.

JOAN. II.

Ad Christum, de aqua in vinum versa.
IGNA tuis tuus hostis habet contraria signis:
In vinum tristes tu mihi vertis aquas.

Ille autem e vino lacrymas et jurgia ducens,
Vina iterum in tristes (hei mihi!) mutat aquas.

LUC. II.

Christus infans Patri sistitur in templo.
GNUS eat, ludatque (licet) sub patre petulco ;
Cumque sua longum conjuge turtur agat.

Conciliatorem nihil hic opus ire par agnum:
Nec tener ut volucris non sua fata ferat.

Hactenus exigua hæc, quasi munera, lusimus; hæc quæ Multum excusanti sunt capienda manu.

Hoc donum est; de quo, toto tibi dicimus ore,
Sume Pater: meritis hoc tibi sume suis.

Donum hoc est, hoc est; quod scilicet audeat ipso
Esse Deo dignum: scilicet ipse Deus.

MATTH. VIII.

Leprosus Dominum implorans.

REDO quod ista potes, velles modo: sed quia credo,

Christe, quod ista potes, credo quod ista voles.

Tu modo, tu faciles mihi, sol meus, exere vultus;
Non poterit radios nix mea ferre tuos.

MATTH. VIII.

Christus in tempestate.

UOD fervet tanto circum te, Christe, tumultu,
Non hoc ira maris, Christe, sed ambitio est.

Hæc illa ambitio est, hoc tanto te rogat ore,
Possit ut ad monitus, Christe, tacere tuos.

ACT. XVI. 21.

Annunciant ritus, quos non licet nobis suscipere, cum simus Romani.

OC Cæsar tibi (Roma) tuus dedit, armaque ?

solis

Romanis igitur non licet esse piis?

Ah! melius, tragicis nullus tibi Cæsar in armis
Altus anhelanti detonuisset equo;

Nec domini volucris facies horrenda per orbem
Sueta tibi in signis torva venire tuis:

Quam miser ut staret de te tibi (Roma) triumphus,
Ut tanta fieris ambitione nihil.

Non tibi, sed sceleri vincis: proh laurea tristis!
Laurea, Cerbereis aptior umbra comis!

Tam turpi vix ipse pater diademate Pluto,
Vix sedet ipse suo tam niger in solis.

De tot Cæsareis redit hoc tibi (Roma) triumphis :
Cæsaree, aut (quod idem est) egregie misera es.

MATTH. IV.

Hic lapis fiat panis.

T fuit ille lapis (quidni sit dicere ?) panis,
Christe, fuit: panis sed tuus ille fuit.

Quippe, Patris cum sic tulerit suprema voluntas,
Est panis, panem non habuisse, tuus.

̓́Αρτος ἔην τοι δητ' (εἴπειν θεμις εστιν ἐκεινος
Χριστε τοι άρτος ἕην καὶ λιθος· αλλα τεος.

Ἤη οὕτως των πατρις όμη μεγαλου το θέλημα
Αρτος ὁτ οὐκ ην τοι, Χριστε, τοι ἄρτος ἔην.*

MATTH. XV.

Mulier Canaanitis.

UICQUID Amazoniis dedit olim fama puellis,
Credite Amazoniam cernimus ecce fidem.

:

Fœmina, tam fortis fidei? jam credo fidem esse
Plus quam grammatice fœminei generis.

Luc. XI.

Deus, post expulsum Dæmonem mutum, maledicis
Judæis os obturat.

NA pene opera duplicem tibi Dæmone frangis :
Iste quidem Dæmon mutus; at ille loquax.

Scilicet in laudes (quæ non tibi laurea surgit?)
Non magis hic loquitur, quam tacet ille tuas.

*Not in the edition of 1634.

JOAN. VI.

Dicebant, Vere hic est propheta.
OST tot quæ videant, tot quæ miracula tangant,

Hæc et quæ gustent (Christe) dabas populo.

Jam Vates, Rex, et quicquid pia nomina possunt,

Christus erat: vellem dicere, venter erat.

Namque his, quicquid erat Christus, de ventre repleto Omne illud vero nomine venter erat.

JOAN. X. 22.

Christus ambulabat in porticu Salomonis, et hiems erat. RUMA fuit? non, non; ah non fuit, ore sub

B

isto:

Si fuit; haud anni, nec sua bruma fuit.

Bruma tibi vernis velit ire decentior horis,
Per sibi non natas expatiata rosas.

At, tibi ne possit se tam bene bruma negare,

Sola hæc, quam

vibrat

gens tua, grando* vetat.

N

MATTH. XXVIII.

Dederunt nummos militibus.

E miles velit ista loqui, tu munera donas?
Donas, quod possit, cum tacet ipse, loqui.

Quæ facis a quoquam, pretio suadente, taceri;
Clarius, et dici turpius ista facis.

* Ver. 31. Sustulerunt lapides.

« PreviousContinue »