Page images
PDF
EPUB

Hi meruere, quibus vel nox sit nulla; vel ulla
Si sit, eat nostra purius illa die.

Ecce sed hos quoque nox et hiems clausere tenellos :
Et quis scit, quid nox, quid meditetur hiems?

Ah ne quid meditetur hiems sævire per Austros!
Quæque solet nigros nox mala ferre metus!

Ah ne noctis eat currus non mollibus Euris!
Aspera ne tetricos nuntiet aura Notos!

Heu quot habent tenebræ, quot vera pericula secum!
Quot noctem dominum, quantaque monstra colunt !

Quot vaga quæ falsis veniunt ludibria formis !
Trux oculus! Stygio concolor ala Deo!

Seu veris ea, sive vagis stant monstra figuris ;
Virginei satis est hinc, satis inde metus.

Ergo veni; totoque veni resonantior arcu,
(Cynthia) prægnantem clange procul pharetram.

Monstra vel ista, vel illa, tuis sint meta sagittis :
Nec fratris jaculum certior aura vehat.

Ergo veni totoque veni, flagrantior ore,
Dignaque Apollineas sustinuisse vices.

Scis bene quid deceat Phœbi lucere sororem :
Ex his, si nescis, (Cynthia) disce genis.

O tua, in his, quanto lampas formosior iret!
Nox suam, ab his, quanto malit habere diem!

Quantum ageret tacitos hæc luna modestior ignes!
Atque verecundis sobria staret equis!

Luna, tuæ non est rosa tam pudibunda diei:
Nec tam Virgineo fax tua flore tremit.

Ergo veni; sed et astra, tuas age (Cynthia) turmas : Illa oculos pueri, quos imitentur, habent.

Hinc oculo, hinc astro: at parili face nictat utrumque ; Ætheris os, atque os æthereum Pueri.

Aspice, quam bene res utriusque deceret utrumque !
Quam bene in alternas mutua regna manus!

Ille oculus cœli hoc si staret in æthere frontis;
Sive astrum hoc pueri; fronte sub ætherea.

Si Pueri hoc astrum ætherea sub fronte micaret,
Credat et hunc oculum non minus esse suum.

Ille oculus cœli, hoc si staret in æthere frontis,
Non minus in cœlis se putet esse suis.

Tam pulchras variare vices cum fronte Puelli,
Cumque Puelli oculis, æther et astra queant.

Astra quidem vellent; vellent æterna pacisci
Fœdera mutatæ sedis inire vicem.

Æther et ipse (licet numero tam dispare) vellet
Mutatis oculis tam bona pacta dari.

Quippe iret cœlum quanto melioribus astris,
Astra sua hos oculos si modo habere queat!

Quippe astra in cœlo quantum meliore micarent,

Si frontem hanc possint cœlum habuisse suum.

Æther et astra velint: frustra velit æther, et astra : Ecce negat Pueri frons, oculique negant.

Ah neget illa, negent illi: nam quem æthera mallent
Isti oculi? aut frons hæc quæ magis astra velit?

Quid si aliquod blanda face lene renideat astrum?
Lactea si coeli terque quaterque via est?

Blandior hic oculus, roseo hoc qui ridet in ore;
Lactea frons hæc est terque quaterque magis.

Ergo negent, cœlumque suum sua sidera servent :
Sidera de cœlis non bene danda suis.

Ergo negant: seque ecce sua sub nube recondunt,
Sub tenera occidui nube supercilii :

Nec claudi contenta sui munimine cœli,
Quærunt in gremio Matris ubi lateant.

Non nisi sic tactis ubi nix tepet illa pruinis,
Castaque non gelido frigore vernat hiems.

Scilicet ista dies tam pulchro vespere tingi
Dignus; et hos soles sic decet occidere.

Claudat purpureus qui claudit vesper Olympum ;
Puniceo placeas tu tibi (Phœbe) toro;

Dum tibi lascivam Thetis auget adultera noctem,
per Hesperias strata pudenda rosas.

Pone

Illas nempe rosas, quas conscia purpura pinxit ;
Culpa pudorque suus queis dedit esse rosas.
Hos soles, niveæ noctes, castumque cubile,
Quod purum sternet per mare virgo Thetis ;
Hos, sancti flores; hos, tam sincera decebant
Lilia; quæque sibi non rubuere rosæ.

Hos, decuit sinus hic; ubi toto sidere proni
Ecce lavant sese lacteo in oceano.

Atque lavent: tandemque suo se mane resolvant,
Ipsa dies ex hoc ut bibat ore diem.

JOAN. XVI. 26.

Non dico, me rogaturum Patrem pro vobis.

H tamen Ipse roga: tibi scilicet ille roganti
Esse nequit durus, nec solet esse, Pater.

Ille suos omni facie te figit amores;

Inque tuos toto effunditur ore sinus.

Quippe, tuos spectans oculos, se spectat in illis;
Inque tuo (Jesu) se fovet ipse sinu.

Ex te metitur sese, et sua numina discit:
Inde repercussus redditur ipse sibi.

Ille tibi se, te ille sibi par nectit utrinque :
Tam tuus est, ut nec sit magis ille suus.

Ergo roga: Ipse roga: tibi scilicet ille roganti
Esse nequit durus, nec solet esse, Pater.

Illum ut ego rogitem? Hoc (eheu) non ore rogandum ;
Ore satis
puras non faciente preces.

Illum ego si rogitem, quis scit quibus ille procellis
Surgat, et in miserum hoc quæ tonet ira caput?

Isto etiam forsan veniet mihi fulmen ab ore:
(Sæpe isto certe fulmen ab ore venit.)

Ille una irati forsan me cuspide verbi,
Una me metu figet, et interii:

Non ego, non rogitem: mihi scilicet ille roganti
Durior esse potest, et solet esse, Pater.

Immo rogabo: nec ore meo tamen: immo rogabo
Ore meo (Jesu) scilicet ore tuo.

In die Ascensionis Dominicæ.

SQUE etiam nostros Te (Christe) tenemus amores?

Heu cœli quantam hinc invidiam patimur !

Invidiam patiamur: habent sua sidera cœli ; Quæque comunt tremulas crispa tot ora faces;

Phoebenque et Phoebum, et tot pictæ vellera nubis: Vellera, quæ rosea Sol variavit acu.

Quantum erat, ut sinerent hac una nos face ferri? Una sit hic: sunt (et sint) ibi mille faces.

« PreviousContinue »