Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

LECTOR I

Pigm

RESTANTIORES inter Bibliothecas quòd dignum adfcribamus locum Bibliothecæ Ill. Comitis DE HOYм, à nemine litterato improbatum fore fperamus. Præfulget etenim illa, non modò optimorum Scriptorum & rariffimarum Editionum delectu, verùm & Exemplarium elegantia tàm interiore quàm externa.

Illam, Vir ifte Litterarum amans& cultor, Librorum etiam in quovis genere exquifitiorum follers indagator, ingenti fumptu ac indefeffo labore inftruxerat octodecim annorum fpatio.Quot & quantas opes conquifiverit ex Thefauro Colbertino, ex Thefauro Fayano, & aliis Bibliothecis tàm in Gallia quàm apud Exteros celebrioribus ab anno 1717. fubhastatis, præfens Catalogus ampliffimè declarabit.

Liceat tamen in hoc præloquio Bibliothecæ notitiam adumbrare, & fingularia quædam ex plurimis advertere.

Agmen Theologicum ducunt Scriptores facri, inter quos eminent Editiones felecta Veteris & Novi Teftamenti variis linguis numero ferè ducentæ, præcipuè Polyglotta WALTONI, Carta regia: Latina Moguntina, anno 1462. in membranis excufa; necnon & altera anni 1469: Sixtine anni 1590. exemplar ex feptem Parifiis extantibus unicum Carta majore: Gallica OLIVETANI, Novocafirenfis anni 1535: Gallica MARESFORUM, Carta

[ocr errors]

maxima: Hifpanica JUDÆORUM, Ferrarienfis anni 1553: & Regia Anglica anni 1660. etiam Carta maxima: Miffa Latina FLACII ILLYRICI: Missalis & Breviarii MOZARA BUM exemplaria Colbertina Denique S. HIERONYMI Epiftolarum Editio Romana anni 1468.

In Scriptoribus Heterodoxis annotandum Opus SERVETI de Trinitate, quod complectitur etiam illius Dialogorum libros duos impreffos anno 1 5 32. qui in plerifque exemplaribus defiderantur. Sed imprimis notatu dignum obfervamus ejufdem SERVETI Codicem Manufcriptum autographum Operis infcripti Chriftianifmi Reftitutio, cujus nullum fupereft exemplar impreffum; teftibus quidem Sandio in Bibliotheca Antitrinitariorum, & Viro Illuftr. D. Dufay, cujus fententiam ipfius manu libro appofitam de verbo ad verbum in hocce Catalogo (pag. 65.) defcripfimus. Accedunt etiam OCCHINI & POSTELLI Operum partibus fingulis abfoluta exemplaria.

Jurifprudentia, etfi aliis Facultatibus numero codicum & librorum æftimatione inferior, exhibet tamen exquifitos in Jure Canonico, Publico & Civili Tractatus; & inter eos, Alvari PELAGII Planctum Ecclefia, ex Editione Ulmenfi anni 1474. & Capitularium BALUZII exemplar Col bertinum, ferè unicum Carta maxima.

[ocr errors]

In Scientiis & Artibus, præter Philofophorum veterum & recentiorum Editiones præcipuas, enitent, Gometii PEREIRA Antoniana Margarita, & Ejufdem Medicina nova: Puellarum Decor, qui creditur primus Liber Italica lingua impreffus anno 1461: Ulyffis ALDROVANDI Opera:

BACCIUS de Vinis: Gofredi BIDLOO Anatomia : le Machine di RAMELLI: Collectio Regia (Eftampes du Cabinet du Roi,) tàm Iconum quàm ligaturæ elegantia notabilis: & la Methode de dreffer les Chevaux, par le Duc de NEWCASTLE.

In Humanioribus Litteris, Librorum recenfio aut illorum delectus idem eft. Etenim feu Grammaticorum, five Oratorum, vel Poëtarum, aut Philologorum, Editiones principes & rariffimæ hanc Catalogi partem præclarè admodum illus

trant.

mas,

In Historia, præter Hiftoricorum veterum pri& recentium præcipuas Editiones, annotabimus, PTOLEMÆI Cofmographiam, Bononiæ excufam anno 1462. anteriùs Bibliis Moguntinis: Collectionis Tabularum Geographicarum (vulgò denominate Atlas) exemplar fingulari & utiliйlima methodo difpofitum: Peregrinationum in utramque Indiam (vulgò Grands & Petits Voyages) exemplar fingulis partibus & Iconifmis perfectiffimum: Hieron. WECCHIETTI Opus de Anno primitivo: la Legenda della B. Caterina da Siena: MOMBRITII Acta Sanctorum: Corpus Hiftoria Byzantine perfectum: primas Editiones Hiftoria Italica Francifci GUICCIARDINI, & Hiftoria Mediolanenfis Bernardini CORIO: Hiftoriam Neapolitanam Petri GIANNONE: Hiftoriæ Francicæ univerfæ & fingularis Scriptorum feriem, & numero copiofam, & elegantia codicum infignem : Equitis DE BEAULIEU Opus infcriptum, les Conquêtes de Louis XIV. Hiftoriæ Extranea tàm Europeæ quàm Exeuropea Auctores præcipuos: Hieronymi HENNINGES Theatrum Genealogicum fuis partibus abfo

lutum: Simonis OKOLSKI Orbem Polonum: Antiquitatum, Infcriptionum, & Numismatum Collectiones & Scriptores præftantiores: Historiam Litterariam optimis Auctoribus, & inter eos Lambeciano Opere perfecto, inftructam: PLUTARCHI Editiones & Verfiones quamplurimas & quidem exquifitiores Thome RYMER & Roberti SANDERSON Acta Publica, ex poftrema Editione Londinenfi: Denique Auctorum ad ufum Seren. Galliarum Delphini, itemque illorum qui fub titulo Variorum evulgati funt, Collectiones delectu exemplarium & eleganti ligatura commendabiles.

:

Hæc funt quibus Bibliothecæ præftantia folidè adftruitur; illam verò magnificè exornant Editiones principes & primævæ, necnon & aliæ innumera Manutiorum, Juntarum, Gryphiorum, Tornafiorum, Stephanorum, Morelliorum, Colinæi, Turnebi, Vafcofani, Frobenii, Plantini, Elzeviriorum, &c. quæ correctione, nitore ac elegantiâ præ ceteris pollent.

Tante Librorum dignitati confentaneum erat, ut Catalogus accuratè digeftus accederet. Itaque in illo conficiendo & edendo quàm maximam pro virili operam adhibuimus; confidentes illum Bibliophilis non ingratum imò utilem fore.

Lector errata benignè (ut fperamus) condonabit. De uno tamen commoneatur neceffe eft: Sagittarii Hiftoria Gothana, quam in Hiftoria Septentrionali fub N° 4236. malè collocavimus, rectius inter libros Hiftoriæ Germanicæ poft numerum 4103. eft transferenda.

Quòd ad Bibliothecæ fortem fpectat, admonemus illam vel in integrum vel fingulatim diftrahendam proponi. Quapropter, quibus erit confilium de tota illa acquirenda poterunt illud tractare negotium ad diem ufque 1. Aprilis 1738. quo tempore elapfo incipier Auctio publica, quam ad 14. Aprilis indicimus, cujus ordo & feries per Indiculos innotefcent.

SYSTEMA

« PreviousContinue »