Page images
PDF
EPUB

Lectori S.

n

E mireris, Lector erudite, quod in ævo rerum utilium magis sagaci, quam ornamentorum studioso, novos quosdam Musarum fetus' ausim expromere, id accuratius edoceri fortasse non gravaberis.

Quum jam, ad curas sanctiores vocatus, ab Academia nostra decessissem, venit mihi in mentem quæ calamo Græco aut Latino lusissem, subsecivis horis in fasciculum unum colligere. Huc accessere quædam non invenustæ prolusiones eorum quibuscum familiarissime versatus sum; eaque omnia collata tandem et comparata, ita mihi arridebant, ut oculis viderer paternis tanquam filiolos meos intueri; intuens autem, mox cuperem oculos omnium hominum ad eosdem allicere. Cæterum, his vixdum perpensis, prout plurima vires eundo acquirunt, quæ somniassem, aliis quibusdam Cantabrigiensibus impertitus sum, et paulatim auxilia in re audacissima contraxi. Itaque brevi tempore haud scio an omnia Nasonum et Maronum et Poetarum Scenicorum scrinia in manus meas fuerint effusa ; certe ea quidem abundabat munificentia vatum et Latine et Attice scribentium, ut in seligendo magis quam in colligendo summus labor poneretur.

Inter has opes, plurimi faciebam quæcunque de Musis nostratibus Latine conversa acciperem, eademque diligenter excerpebam. Etenim experiendo cognovi animum lectoris hoc genus eo libentius adire, quo acrioris ingenii vis in interpretando postuletur; quo plus exigatur calliditatis in electione ac constructione verborum ; quo exquisitior pateat doctrinæ concinnitas in accommodando lingue obsolete non sua ιδιώματα. .

Jam vero veniam dabit Censor criticus, si seriem atque juncturam operis levissimi facetam magis quam legitimam, meorum arbiter, mihi proposuero. Quippe meminerit idem, si

Illecebris foret et grata novitate morandus

Spectator, tamen non me oblitum fuisse

ita vertére sería ludo,

ut in alteram partem libelli omnia sacra per se reverenter essent seposita atque distributa.

Utrum feliciter necne conati simus monachorum hymnos rhythmicos imitari, judicent alii: unum id in hoc loco jure lamentamur, quod ista species carminum, tam casta, tam pulcra, tam plena exercitationis idoneæ, cum in ludis publicis, tum apud Academicos nostros, penitus omissa esse videatur. Quis autem ignorat quam egregia sit hodie ad versiones sacras opportunitas, seu quis illius Lyræ Apostolicæ fila solicitet, sive circa dædalos flores · Anni Christiani' fundantur poetarum examina?

Neque huic procomio ante aulæa tollantur, quam adjutoribus meis, quorum erit omnis laus, si quid suavius aut elegantius in Anthologia nostra eniteat, maximas gratias persolvam. Inque iis præsertim akolakeútws agnosco quid ego debeam Francisco Hodgson, Collegii Etonensis Præposito; quid eruditissimo Francisco Wrangham, inter Brigantes Archidiacono : quid Baroni Lyttelton quantum titulis, tantum ingenio et doctrina nobili; quid denique amicissimo meo Henrico Johanni Hodgson, e collegio SS. Trinitatis socio, et ab ovo usque ad mala strenuo præ omnibus auxiliatori.

Superest, ut pacem tuam impetrem, lector benevole, si fortasse quædam mendose, quædam negligentius, inter has nugas, prelo commissa offendas. Cujusvis est hominis errare: quin et noster Vincentius Bourne, ornatissimus ille Romani carminis artifex, ipse aliquoties peccat, et versus incomposito pede currentes patitur. Spero autem te facilius mihi obtemperaturum, si intellexeris, editorem tuum, neque inter silvas Academi, neque propter susurrantes Ilissi ripas, sed in rure reducto, procul ab amicis, procul a libris, procul a doctissimorum colloquio, solum et tacitum et aliquando tristissimum, hos labores suos in lucem protulisse.

Tibi vero, Alma Mater lepidum novum libellum', qualiscunque sit, dono ac dedico. Tu, pro eo ac meretur, aut abjicies aut—si me amas, amplecteris. Tui gratam memoriam vel absens persequar. Quare fac me diligas, et dignitati meæ suffrageris.

Dabam apud GENISTARUM VILLAM. a. d. XIII. Cal. Aprilis. MD.CCC.XLI.

Monitum.

In nova editione pauca quædam, quasi emerita carmina, jam rude donavi: quorum in locum suffecta alia, multa denique emendata, inveniet lector curiosus.

Vereor ne parum gratus fuisse videar, qui Jacobi Hildyard et Caroli Merivale nomina in commemoratione adjutorum ante prætermiserim. Pro utroque satis loquuntur quæ contulerunt: sed alter horum denuo copiosa adduxit subsidia, stiloque, ut solet, usus est felicissimo.

Non tali eget auxilio Francisci Wrangham flebilis memoria : quod si fidem ejus ac benevolentiam bonorum omnium consensus; si genus et vitam marmor sepulcrale testabitur; amoris tamen et studii, quo Musas etiam in senectute complexus est, exiguo sit pignori hoc nostrum opusculum :

Εισέτι γαρ πνείει τα σα χείλια και το σον άσθμα
'Αχω δ' ΕΝ ΔΟΝΑΚΕΣΣΙ τέας επιβόσκετ' αοιδάς.

Mosch. Id. v 55.
Scripsi apud BROMHAM,
Prid. Cal. Maii. MD.CCC.XLIII.

Hanc quartam editionem politam atque ampliorem dedi apud Bremhill ante diem 111. Id. Nov. MD.CCC.LI.

H. D.

« PreviousContinue »