Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Quomodo

EDMUNDUS SPENSERUS

AD CHAUCERUM SE FINGENS

IN ECLOGIS "THE SHEPHERDES CALENDER "

versum heroicum renovarit ac refecerit

THESIM FACULTATI LITTERARUM PARISIENSI

DOCTORIS GRADUM ADEPTURUS

PROPONEBAT

ÉMILE LEGOUIS

PARIS

G. MASSON, EDITEUR

120, Boulevard Saint-Germain

1896

EDMUNDUS SPENSERUS

AD CHAUCERUM SE FINGENS

IN ECLOGIS "THE SHEPHEARDES CALENDER

versum heroicum renovarit ac refecerit

INTRODUCTIO

Hoc Spenseri proprium est inter poetas a quibus literæ sexto decimo sæculo renovatæ sunt, quod vernaculam haud minus studiose quam græcam aut latinam poesim admiratus et imitatus est. Quamvis multa ad exemplum latinorum vel etiam recentio rum Italiæ aut Galliæ poetarum effinxerit, Spenserus tamen ea ætate qua antiqui vel alieni scriptores, religioso quasi cultu foti, periculum nativo ingenio poetarum vel totius populi non semel attulerunt, adversus eam literarum perturbationem restitit ex qua sæpius efficitur ut res a majoribus acceptas nepotes alie nent. Non modo celeberrimi illius operis quod Fatarum Regina inscribitur argumentum de veteribus Britannorum fabulis sumpsit, sed etiam, quod ad poeticam artem et linguam attinet, se Chauceri discipulum utique professus est. Prisca et obsoleta vernacula verba ad vitam revocavit, nedum latina aut externa vocabula in sermonem suum nova admitteret; nec priscis verbis in Fatarum Regina tantummodo, ut ad antiquitatem rei ser

E. L.

1

monem accommodaret, usus est, sed in ceteris suis operibus et præcipue in iis quas primum edidit Eclogis (The Shepheardes Calender), haud aliter scribere assuevit, ita ut non forte ac casu sed de industria et constanter illud fecisse videatur. Qui mos ex veterum Angliæ vatum cotidiana pertractatione ortus est, de Edouardus Kirke in iis quæ Eclogis sui amici præposuit hæc dixit:

qua

And firste of the wordes to speake, I graunt they be something hard, and of most men unused, yet both English, and also used of most excellent Authors, and most famous Poetes. In whom, whenas this our Poet hath bene much traveiled and throughly redd, how could it be, (as that worthy Oratour sayde) but that walking in the sonne, although for other cause he walked, yet needes he mought be sunburnt; and having the sound of those auncient Poetes still ringing in his eares, he mought needes, in singing, hit out some of their tunes 1.

Quæ verba non ad sermonem tantum, sed etiam ad versuum artem manifesto spectant. Nam Spenserum, cum etiam tum admodum adolescens esset, indigenarum poetarum modi ac numeri et delectaverunt et ad imitationem impulerunt; quod aliis quidem temporibus minime mirum, sed quæ erat hujus temporis novarum rerum cupido et ad aliena propensio, magni profecto momenti fuit. Cum enim Spenserus carmina scribere cœpit, anglicus versus male audiebat tenuique spe esse videbatur. Paulo antequam Eclogas suas aggressus est, jam eruditi viri vernaculam versuum artem fastidio habebant et convellere sibi proposuerant, quorum in partes poetæ paulatim trahebantur. Cantabrigiis novum versus scribendi genus ortum erat. Primus in vernaculos versus invectus erat ille Johannes Cheke, græcæ linguæ professor, qui magnum impetum redivivis literis medio sexto decimo sæculo dedit. Ejus nomen præ se ferebat Aschamus, Johannis Cheke collega, quum in suo de pueris educandis

Complete Works of Edmund Spenser, edited by R. Morris (The Globe edition) p 441.

« PreviousContinue »