Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

2

PRAEFATIO.

ropertii carmina ut post varia, quae per saeculorum ecursum experta sunt, fata novo studio novaque cuetiam expolita in publicum prodantur, multos quiem hodie optare videmus: sed quod ego id negotium oc potissimum tempore in me susceperim, eique perciendo me parem futurum esse judicaverim, id sane lerosque reprehensuros esse satis intelligo. Etenim unc scriptorem et a veteribus librariis pessime habi tum constat, nec sollerti virorum doctorum diligentia adhuc effectum esse, ut legi omnia, nedum intelligi et placere legentibus possint; omnium vero communem exspectationem jamdudum a viro tum ingenii tum › eruditionis copiis instructissimo, Immanuele Gottlieb Huschkio, ut eorum, qui Propertium amant, desideriis opera in hujus poëtae éditione ponenda satisfaciat, expetere et flagitare; neminem autem dubitare, quin hic vir, qui nihil nisi egregia, praeclara, absoluta dare consuevit, spem de se conceptam re etiam longe longeque superaturus sit. Nihilominus ego cum des ret du nem praestantissimum diutius, quam ii, quib res curae est, vellent, tardari, nonnullos auteni spes suas et exspectationis fiduciam jam abjecisse viderem,

2

et, quamquam viribus meis diffiderem, aliquid tamen me ad hujus poëtae salutem conferre posse existimarem, nec caeteris neque ipsi Huschkio ingratam rem me facturum putavi, si id, quod possem, praestarem, itaque hac leviore opera Huschkianae quasi praeluderem, quin etiam, si fieri posset, viro egregio parvam laboris partem mea diligentia demerem.

[ocr errors]

Itaque omisso interpretis officio, cui hanc juvenilem aetatem, discendo rectius sane quam docendo occupandam, neque a doctrinae copiis aut ab diuturna exercitatione satis instructam, sufficere non posse sentirem, cum praeterea his, quae alii praeclare monuissent, repetendis actum agere nollem, omnia autem post me haud paullo melius pleniusque praestitum iri intelligerem, ad criticam partem omnes animi vires contuli; in qua id efficere anniterer, quod critici omnes profitentur, pauci attingunt, ut quam maxime similem sui Propertium redderem, universa lectione ad optimarum membranarum fidem et ad veri aut verisimilitudinis normam accuratissimo studio exigenda. Quo in negotio, praeter ipsa verba poëtae probabiliter et ad regulas eriticas constituenda, in annotatione de sex rebus maxime dicendum esse putavi, quas si ita, ut volebam, pertractarem, nec voluntatem vires saepe destituerent, neque annotationem ipsam, nec textus recensionem, cujus rationes in illa continentur, aequis judicibus displicere posse confidebam. · Prima igitur cura fuit, ut, quoties a scripturis Burmannianis discim fecissem, id indicarem; tum ut optimorum colectiones, ubi aut a nobis aut a Burmanno reessent, annotarem; tertio loco, cum ad lectionum causas evolvendas perventum esset, librorum manu scriptorum auctoritate quid efficeretur, exponerem;

[ocr errors]

porro quid ratio ad scripturae veritatem dijudicandanı valeret, declararem. Postea quintum negotium erat ea, quae viri docti de conjectura in ordinem recepissent, examinare; denique ultimum, criticae proximam interpretationis partem, quae in sententiarum cohaerentia ac vinculis reperiendis cernitur, passim, ubi opus erat, attingere.

Sed, quia de his rebus sigillatim uberius agendum est, ante omnia ne quid clam lectore novaretur, quod a multis cum magno optimorum scriptorum detrimen. to factum est, singulis locis, in quibus a Burmanni exemplo descivissem, fideliter indicandis, qua fieri po. tuit diligentia cavimus. Et in hoc quidem genere ne levissima quidem omissa fuere, his, quae minutiora erant, quam ut indicari in annotatione possent, in mediis paginis una cum reliqua, quae majoris momenti esset, varietate lectionis indicatis, nisi quod multa ad orthographiam aut ad interpunctionem pertinentia taceri necessario debuerunt. Hanc, interpunctionem dico, quae pessime adhuc instituta fuit, ad regulas in aliis scriptoribus plerisque probatas, quamvis saepe repugnante judicio meo, revocavi: rationem autem scri-. bendi ad morem saeculi Augustei, quantum fieri po¬ tuit aut debuit, accommodavi. Huc pertinet, quod praeter caetera accusativos plurales permultos non in es, sed in is terminatos exhibui; qua in re Prisciani et caeterorum grammaticorum, nec non Valerii Probi apud Gellium N. A. XIII, 20. regulas sequentem Virgilii codicum caeteris accuratiorum usus, quin et ipsi Propertiáni, qui, utpote recentes, non semper quidem plerumque tamen, quid faciendum esset, indicaret du tam non mediocriter adjuverunt, ut nusquam 10cus esset dubitationi; quamquam in hoc neque omni

« PreviousContinue »