Page images
PDF
EPUB

märz 23.

1255 305. König Wilhelm gibt auftrag, dass denen von Katzenelnbogen, Eppstein und Hanau aus reichsgut die hälfte ihrer (im kriege übernommenen?) schulden ersetzt werde. Boppard 1255 märz 23.

mai 1.

Wilhelmus dei gratia Romanorum rex semper augustus. Universis sacri imperii fidelibus presentes litteras inspecturis gratiam suam et 5 omne bonum. Reputantes conveniens [nos] dilectis fidelibus nostris D. Comiti K[a]zen | elenboge, G. de Epensten, R. de Hagenowe et1) heredibus quondam Gerhardi de Epensten de || dampnis et debitis ipsorum satisfacere, protestamur, quod nos dilectis fidelibus nostris E. comiti de Liningen, A. de Walteke et W. de [Bo]nlandia plenam 10 auctoritate presentium damus et dedimus potestatem, ut ipsis memoratis nobilibus pro medietate rationabilium debitorum suorum de bonis imperii ubicumque voluerint s[e] cundum estimationem propriam va[lea]nt obligare et nos obligationem eandem ratam tenebimus [a]tque gratam. Datum Bopardie, X. kalen. Aprilis, indictione XIII., anno 15 domini M.CC.LV.

Orig.-perg. Siegel fehlt. Die urkunde hat durch feuchtigkeit stark gelitten, die eingeklammerten buchstaben fehlen ganz oder sind unlesbar, Marburg, preussisch-hessisches samtarchiv, kaiserl. briefe für Katzenellenbogen. BöhmerFicker 5250, seitdem gedruckt: Sauer Cod. Nass. I 385.

1255 306. Ulrich von Münzenberg genehmigt, dass Wilhelm von Heldebergen eine hube zu Hirzbach dem kloster Ilbenstadt verkaufe und ihm dafür eine hube zu Eichen als lehen auftrage. Assenheim 1255 mai 1.

20

Ulricus de Minzenberg. Notum esse cupimus universis, ad quos 25 presens scriptum pervenerit, || quod nos de consensu pleno et libera voluntate admisimus, quod Willehelmus miles ac fidelis | noster de Heldebergen quendam mansum situm in Hirzbach, quem a nobis in feodo habuerat, || ecclesie Elvenstatensi vendidit, in restaurum homagii ac fidelitatis debite, alium mansum in Eichene situm ex parte pro- 30 prietatis a nobis in feodo loco predicti mensi venditi suscipiendo. In cuius facti testimonium presentem scedulam conscribi et nostri sigilli munimine fecimus roborari. Testes qui presentes erant hii sunt: Henricus Weiso de Frideberg, Wernherus de Dreise, Wernherus de Kebele, Eberhardus et Heinricus fratres de Furbach, Wernherus de Kar- 35 ben, Wernherus de Steinheim, Albertus de Karbin, Iacobus de Erpestat, Iohannes de Ossenheim et alii quamplures. Acta sunt hec As

1) Schenk zu Schweinsberg hat im Korrespondenzblatte der Geschichtsver. 1874 s. 71 dieses et, welches Wenck in seinem abdrucke fortliess, richtig ergänzt.

senheim anno dominice incarnationis M°.CC. quinquagesimo quinto, in die apostolorum Philippi et Iacobi.

Orig. -perg. Siegelspuren am pergamentstreifen. München, reichsarchiv: Würzburg, Kloster Ilmstadt.

5 307. Kloster Naumburg verkauft den Antonitern zu Rossdorf zins 1255 und besthaupt von ihrem hofe zu Rossdorf. 1255 august 15.

Wigandus prepositus et fratres monasterii sancti Cyriaci in Nuwenburg Moguntinensis dyocesis. Omnibus presens scriptum intuentibus, salutem in eo, qui est || omnium vera salus. Volentes monasterii 10 nostri conditionem facere meliorem requisito et optento consensu abbatis et conventus monasterii de Lymburg || Spirensis dyocesis, quibus ut superioribus nostris subsumus et obedimus, II solidos monete terre usualis, qui nobis annuatim de curia fratrum Ros||dorf persolvuntur, preterea primitias capitum, que in morte magistri domus de 15 Rosdorf secundum consuetudinem antiquam nobis dari consueverunt, magistro Willehelmo et fratribus dicte domus pro IIIIor marcis vendidimus pure et absolute, transferentes in ipsos dominium, proprietatem et omne ius, quod monasterio nostro in censu, primitiis et alias hinc et inde conpetebat. Insuper cessimus omnibus questionibus, que 20 nobis conpetebant contra prenominatam domum, et super omnibus istis presens ipsis confecimus memoriale sigillo monasterii de Lymburg et nostro roboratum. Actum anno domini M°.CC.LV., XVIII. kal. Septembris.

Orig.-perg. Von siegel I (Limburg) hängt ein bruchstück an gelb und rother 25 seidenschnur, II vollständig gut erhalten an gleicher schnur. Dasselbe ist abgebildet auf der siegeltafel unter nr. 10. Hanauer Urkunden, Antoniter.

308. Kloster Limburg verkauft den Antonitern zu Rossdorf den auf dem Mühlrod bei Hanau lastenden zins. 1255 august 15.

Wolmarus dei gracia abbas monasterii in Limburg totusque con30 ventus ibidem Spirensis dyocesis. Singulis et universis presentis littere inspectoribus, salutem in eo, qui est omnium vera salus. Quoniam ea, que geruntur in tempore, ne cum || tempore elabantur, necesse est scripture testimonio perhennari, eapropter litteris presentibus cunctis notum esse volumus || et publice confitemur, quod nostri 35 predecessores fundum quendam apud Hagenowe situm dictum Mulenrod monasterio nostro adtinentem cuidam militi dicto Schoveline cum omnibus suis adtinentiis iure feodali perpetuo concesserunt, reservantes monasterio in signum dominii et propietatis XVIII denarios legalium Coloniensium quolibet anno in decollatione Iohannis baptiste a

Hess. Urkundenbuch. III.

15

aug. 15.

1255

aug. 15.

sept. 8.

predicto milite persolvendos. Procedente tempore prenominatus miles fundum supradictum eodem iure, quo ipsum a monasterio tenuit, cum unanimi consensu abbatis et conventus transtulit in domum sancti Anthonii Rosdorf et fratres ibidem commorantes, quem cum debita sollempnitate receperunt ab abbate et conventu absque ulla presta- 5 tione sive onere prediali vel personali in feodum perpetuo possidendum, salvis tamen XVIII denariis Coloniensium monasterio, ut predictum est, persolvendis. Volentes igitur monasterii nostri conditionem facere meliorem habito consilio et assensu fratrum nostrorum unanimi XVIII denarios, qui nobis de fundo Mulenrod persolvuntur, domui 10 et fratribus sancti Anthonii pro IIIIor marcis Coloniensium vendidimus pure et absolute, cedendo ipsis dominium, proprietatem et omne ius, quod monasterio nostro de fundo iam dicto competebat, convertentes pecuniam ipsam in usus monasterii meliores. Super predicto predecessorum nostrorum facto et etiam nostro presens confecimus 15 memoriale. Actum anno domini M°.CC.LV., XVIII° kalendas Septembris.

Orig.-perg. Von den an rothe und gelbe seidenfäden gehängten siegeln ist I (abt) fragment, II fehlt. Hanauer Urkunden, Antoniter.

1255 309. Eberhard und Mechthild von Breuberg vertauschen dem klo- 20 ster Haina ihre güter zu Seckbach gegen solche zu Tribinfurth nach abschätzung der schiedsrichter. 1255 september 8.

E. et M. eius uxor de Bruberch. Noverint universi presentes litteras has visuri, quod nos illa bona in Seckebach sita, | que ad nos ex parte domini Rosmanni et iure hereditario devolventur, domino 25 abbati et conventui in Heinneis pro bonis || eorum in Tribinfurth sitis 1), secundum quod arbitri nostri videlicet Walterus de Felwile, C. Spetil, milites, Hartmannus de Breitinbach, C. de Erlebach, cives et frater Heinricus dictus Keisemere super eo titulo concambii ordinandum modo decreverint, ratum habendo ante festum beati Iacobi manu duximus 30 unanimi sine impedimento nec non liberaliter porrigenda. Ita quod, si dicta bona in Tribinfurth illis bonis in Seckebach non poterunt coequari, tunc ipsi arbitri parte superresidua bonorum in Seckebach deposita habebunt iterum arbitrium de ipsis bonis, secundum quod super eo decreverint, salva parte residua eadem liberum ordi- 35 nandi. Datum et actum presentibus dominis dicto Klebiz, C. Spetil, H. Meydin et aliis quampluribus. Anno domini M°.CC.LV°, in nativitate beate virginis.

1) sitorum orig.

Orig.-perg., nur noch stellenweise leserlich und aufgeklebt. Siegel fehlt. Marburg, Hainaer Urkunden. Das original konnte nur wenig benutzt werden, sonst ist die abschrift im Hainaer kopialbuche II f. 33 zu grunde gelegt. Gedr.: Kuchenbecker Analecta Hass. VIII 280, nach dem kopialbuche.

5 310. Kloster Neuenberg bei Fulda und die ritter Folrad und sein bruder Herman Schick vergleichen sich unter vermittelung von schiedsrichtern wegen des fronhofs zu Somborn. 1255 september 29.

Quia cause et earum effectus in oblivionem per lapsum temporis solent vergere, utile est eas scriptis ad futurorum memoriam conser10 vare. Noverint igitur presentes ac postmodum victuri, quod cum venerabilis dominus abbas Fuldensis, prepositus et conventus Novimontis ibidem ex parte una, Folradus, Hermannus frater suus dictus Schicko milites et ipsorum fratris filius ex parte altera super curia, que vulgariter dicitur fronhoff, sita in Sonneborn et possessionibus ad 15 ipsam curiam pertinentibus aliquamdiu litigassent, tandem super ipsa lite decidenda partes ambe in quosdam milites civesque de Geilnhusen velud in arbitros consenserunt. Hii inquam arbitri auctoritate arbitraria partibus consencientibus lites huiusmodi deciderunt, sic quod prefati milites dicti de Albestat acceptis a preposito et conventu pre20 dicto numerate pecunie undecim marcis plane et precise renunciaverunt curie ac possessionibus memoratis ad perpetuos usus iamdicti conventus iam legitime revolutis. In hiis itaque possessionibus nullus advocatus de advocacie sue iure presumens aut colonus predictum conventum debet in antea impedire, ymmo conventus census suos 25 debet cum integritate percipere et universis iuribus ad prenotatam curiam pertinentibus libere frui solus. Folradus et Hermannus fratres promittentes fideliter ac iurantes dictum conventum in bonis et in iuribus suis de cetero nunquam impedire vel gravare, sed promocionem fidelem et continuam sibi prebere, se ad penam huiusmodi astrinxe30 runt, si aliquas iniurias inferre presumant in posterum vel super dictis bonis impedimenti materiam suscitare conventui iam nunc dicto, quod teneantur villico regis in Geilnhusen in marcis XII et arbitris suis in VIII marcis nullo modo remittendis. Et si conventus eos iniquo aliquo impedimento molestaverit, pene simili subiacebit. Et 35 quecumque pars litem vel impedimentum parti relique suscitaverit, illius advocaciam iudex in Geilnhusen et arbitri predicti pro XX marcis nomine pignoris accipient et habebunt. Sed ne contra huiusmodi litis decisionem valeat in posterum perperam aliquid attemptari, presentes litteras sigillo civitatis Geilnhusen placuit communire. Huius rei testes 40 sunt: Fridericus dictus Ineptus scultetus, Rudolffus de Selbolt, Dy

sept. 29.

nov. 13.

marus de Grindaha 1), milites, Hartmannus de Breitenbach et Conradus de Fulda; hii quinque fuerunt arbitri hac in causa. Item testes: Anselmus dictus Ineptus 2), Wigandus Banzo, Wigandus filius ipsius, Hermannus de Buchsecke, Hermannus et Heilemannus filii ipsius, Hartmannns et Heinricus dicti de Ecken et Wernherus nota- 5 rius civitatis. Actum anno domini M°.CC.LV, die beati Michaelis. Marburg, kopialbuch des klosters Neuenberg bei Fulda.

1255 311. Gerhard, propst in Frankfurt, überträgt die kapelle zu Fechenheim mit allen geistlichen und anderen rechten an das

febr. 20.

Bartholomäusstift zu Frankfurt. 1255 november 13.

10

Gerhardus dei gracia prepositus in Frankenfort. Noverint universi, quod capellam in Vechen | heim, cuius collatio, institutio seu presentatio ratione dicte prepositure ad nos || pertinere 3) dinoscitur, accedente consensu venerabilis domini ac patris nostri Gerhardi archiepiscopi et || capituli Moguntini ecclesie beati Bartholomei in Franken- 15 fort cum omni iure 4), quod in ipsa capella habemus, libere conferimus propter deum ad honorem sancti Bartholomei, nostram parentumque nostrorum memoriam perpetuo peragendam. Ita tamen, ut duo creentur officia ad divinum cultum necessaria, scolastria videlicet et cantoria, ut in aliis ecclesiis haberi solet, quibus proventus supra- 20 dicte capelle, cum primum ipsam vacare contigerit, perpetuo debeant deservire. Hoc etiam 5) adiecto, quod ad prepositum loci, qui pro tempore fuerit, officiorum collatio pertineat eorundem. Actum anno domini M°.CCO.LV°, idus Novembris.

Orig.-perg. Das spitzovale siegel am rande beschädigt. Stadtarchiv Frank- 25 furt, Bartholomäusstift nr. 2755. Gedr.: Würdtwein Dioecesis VII 481, Böhmer Cod. M. F. 96.

1256 312. Reinhard von Hanau, Philipp von Falkenstein, Engelhard und Konrad von Weinsberg und ihre miterben stiften durch überlassung eines zinses an das Bartholomäusstift zu Frankfurt ein 30 seelgedächtniss für Ulrich II und Ulrich III von Münzenberg.

Frankfurt 1256 februar 20.

Nos Reinhardus de Hagenowe, Philippus de Valkenstein, Engelhardus et Cunradus fratres de Winesberg ceterique coheredes nostri. Tenore presencium recognoscimus publice profitentes, quod ducti bono 35 zelo || ecclesie Frankenvordensi legavimus decem solidos illius monete

1) Gudaha vorl. 2) am rande: Vngefuge. 3) spectare Böhmer. Böhmer. 5) fehlt bei Böhmer.

4) iuri

« PreviousContinue »