Page images
PDF
EPUB

vio de facili suscitetur. Hinc est, quod ad notitiam multorum transire volumus per presentes, quod nos et Irmengardis soror nostra femina religiosa de Geylenhusen communicatis manibus et bona voluntate ad honorem dei et sue matris gloriose in remedium animarum nostrarum 5 et omnium parentum nostrorum contulimus ecclesie de Arnsburg ordinis Cysterciensis quatuor iurnales vinearum sitos in monte apud Geylnhusen, qui vulgariter guldenetor appellantur, resignatis eisdem in manus domini abbatis et conventus ecclesie memorate. Ita dumtaxat, ut eosdem suis usibus mancipent in continenti ad omne ius et 10 commodum, quo nos ipsos possedimus hucusque multis annis iam elapsis, ut nobis annuatim, quamdiu vixerimus, medietatem proventuum eorumdem, prout ipsis provenerint, annis singulis ante torcular in Geylnhusen autumpnali tempore fideliter assignare teneantur. Cum vero unus ex nobis obierit, quarta pars ipsorum proventuum cum ipso 15 penitus expirabit et cedet ecclesie prenotate. Ita sane, ut in anniversario decedentis duo talenta denariorum in recreationem conventus a cellerario maiore . . . sine ambiguitate qualibet amministrentur. Post obitum autem utriusque nostrum IIII talenta denariorum in anniversariis nostris, sicut expressum est superius, irretractabiliter ab eodem 20 cellerario annis singulis dari debent ad consolationem conventus sepedicti. Testes huius rei sunt: dominus Hermannus prepositus in Selbolt, Wigandus plebanus ibidem, Ulricus plebanus in Grunda (!), Henricus portarius de Arnsburg, Bertoldus scultetus in Geilnhusen, Rudegerus et Herbordus fratres dicti de Creienvelt, Anshelmus cognomento 25 Ungefuge, Ernestus Iunior, cives in Geylnhusen, et alii quam plures fide digni. Ut autem hec nostra collatio inviolabilis permaneat, presens scriptum nostro sigillo duximus roborandum. Actum anno domini MCCLXXI, mense Aprili.

Gedr. Gudenus Cod. Dipl. III 1142.

30 460. Berthous von Liesberg verspricht Reinharden von Hanau und seinen söhnen bundesgenossenschaft. 1272 mai 27.

Ego Berthous de Liebesberg. Recognosco litteris patentibus et per eas scire cupio universos tam posteros quam presentes, quod nobili viro domino Reinhardo de Hagenowa || me taliter obligavi, vide35 licet quod ipsum pro toto posse meo iuvabo et eidem astabo || contra quoslibet suos inimicos ac iniuriatores quamdiu vixero bona fide, dummodo ipse cum duobus suis castrensibus me certificet, ubi michi de iure suo non constet, quod causam habeat probabilem atque legitiman et iuste atque racionabiliter moveatur. Quando vero, quod ab

mai 27.

sit, dictum dominum Reinhardum decedere contingeret, ad idem auxilium et iuvamen tenerer suis pueris, sicut sibi, quocienscumque a me requirerent. Et prefatus R., si me ab luce migrare contingeret, servaret meis pueris inviolabiliter superius prenotata. In huius rei evidens testimonium presentes litteras sibi dedi sigilli mei munimine 5 roboratas. Actum anno domini millesimo CC. LXXII, VI kalend.

Iunii.

Orig. -perg. Das schildförmige siegel ist fast unverletzt. Hanauer Urkunden, Auswärtige Beziehungen. Im auszuge gedruckt: Gründliche Untersuchung ob mit den Grafen 376.

10

1272 juli 23.

461. Vertrag zwischen Diether graf von Katzenelnbogen und Reinhard von Hanau über das patronatsrecht der pfarrei Schafheim. 1272 juli 23.

Universis et singulis, ad quorum notitiam pervenerit presens scriptum. Dietherus comes de Kazenelenbogen et Reinhardus dominus 15 de Hanauw. Notum esse volumus, quod cum ius patronatus ecclesie in Schaffheim ad nos pertineret 1) pleno iure et eadem ecclesia nuper vacante nos predictus comes Ulonem clericum nostrum, nos vero predictus R. de Hanauwe Henricum filium sculteti de Babenhusen loci archidiacono presentassemus de ipsius ecclesie cura legitime investien- 20 dum, lite super eiusmodi presentatione inter nos suscitata 2) nos prefatus comes liti cessimus in hunc modum, ut presentatio dicti R. consanguinei nostri hac vice debeat haberi rata et nos nostrive heredes legitimi vel3) senior heredum, cum eam proxime vacare contigerit, clericum ydoneum debeamus loci eiusdem archidiacono presentare; 25 si autem gemellos nos heredes habere contigerit, simul et concorditer ydoneum presentabunt ad ecclesiam antedictam. Prefatus autem consanguineus noster de Hanauwe aut sui heredes eo mortuo, quomodo 4) de nostris heredibus premissum est, successive presentabunt clericum ydoneum archidiacono memorato et deinceps in perpetuum successive 30 sive alternative de pastore ydoneo ordinabitur) ecclesia sepe dicta. In cuius rei memoriam hoc scriptum super premissis confectum sigillorum nostrorum impressionibus concordi consensu duximus roborandum. Datum et actum anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo secundo, in crastino sancte Marie Magdalene.

Nach einer durch erzbischof Konrad von Mainz am 2. august 1391 beglaubigten abschrift gedruckt: Wenck, Hess. Landesgeschichte I Urkundenbuch 39.

1) pertinens W.

5) ordinabit W.

2) et fügt W. hinzu. 3) ita quod W. 4) quod W.

35

462. Die Antoniter von Grünberg verkaufen den Antonitern von Rossdorf ihre güter in Butterstadt und einkünfte zu Selbold und Marköbel. 1272 august 24.

Universis presentes litteras inspecturis. Notum esse volumus, 5 quod nos frater Rupertus magister, frater Falco, frater Conradus de Burkartzfeldt, frater Wikerus, frater Henricus de Ůdenhusen, frater Wigandus, frater Fridericus, frater Walpertus ceterique fratres domus sancti Antonii in Gruninberg unanimiter et concorditer vendidimus bona nostra sita in Bůderstat fratribus in Rostorf eiusdem ordinis, 10 scilicet || triginta maldra siliginis annui census mensure de Geilinhusin et XXII solidos Coloniensium denariorum quolibet anno solvendorum in Seilbolt et in Markivele pro septuaginta marcis Coloniensium denariorum. Renunciantes epistole divi Adriani et omni iuris beneficio, que nobis possent contra premissa quomodolibet suffragari. In cuius 15 rei testimonium atque fidem presens scriptum sigillo domus nostre una cum sigillo fratris Wikeri predictis fratribus de Rostorf dedimus roboratum. Actum et datum anno domini M°.CCo. septuagesimo secundo, in die Barthelomei (!) apostoli.

Orig.-perg. Von siegel I ein grösseres bruchstück, II fehlt. Staatsarchiv 20 Wiesbaden.

463. Graf Ludwig von Rieneck und Reinhard von Hanau verloben Ludwigs tochter Elisabeth mit Reinhards sohn Ulrich und stellen den heirathsvertrag fest. Hof Weiber 1272 oktober 2.

Nos Ludewicus comes de Rienecke et Reinhardus de Hagenowe. 25 Tenore presentium recognoscimus et publice protestamur, quod in presentia || venerabilis domini nostri Wernheri archiepiscopi Maguntini, nobilis viri domini Hermanni comitis de Henninberg et aliorum plurium, quorum nomina sunt subscripta, fide interposita et iuramento prestito corporali inter pueros nostros per nos celebrata fuerunt spon30 salia sub hac forma. Ego quidem Ludewicus comes promisi, quod || filiam meam Elyzabeth Ulrico filio Reinhardi predicti infra sex annos instantes in uxorem legitimam copulabo et cum ipsa filia mea a tempore contracti matrimonii infra triennium nomine dotis constituo et dabo denariorum Coloniensium mille marcas vel in redditibus annua35 libus sibi placitis et competentibus equipollens, ita quod tales redditus iuxta valorem illarum mille marcarum secundum communem terre consuetudinem estimentur, et ipsa filia mea post meum et . . uxoris mee obitum nichilominus expectabit et recipiet cum aliis meis liberis

1272

aug. 24.

1272

okt. 2.

hereditatis mee debitam portionem. Quod si ante susceptionem prolis, quod absit, filia mea decesserit, ego vel heredes mei quinquaginta marcarum denariorum Coloniensium redditus de eisdem mille marcis dabimus et assignabimus memorato Ulrico, quibus utetur libere temporibus vite sue et post mortem ipsius bona predicta ad me et heredes 5 meos libere revertentur. Promisi etiam, quod nullo dolo, nulla arte. nulla machinatione procurabo sponsalia predicta dissolvi et si ea mea culpa dissolvi contingeret, memorato Reinhardo et filio suo Ulrico promisi pene nomine solvere mille marcas et ego et mei fideiussores subscripti Aschaffenburg intrabimus, more fideiussorio ibi tamdiu per- 10 mansuri, donec predicte marce fuerint persolute. Quod si preter culpam meam predicta sponsalia quocumque modo fuerint dissoluta et hoc proprio et duorum meorum comparium declaravero iuramento, ego et fideiussores mei a predictis omnibus obligationibus liberi erimus et soluti. Pro quibus omnibus fideliter adimplendis ego L. comes 15 fideiussores constitui infrascriptos, videlicet nobilem virum Hermannum comitem de Hennenberg, Gerhardum comitem fratrem meum, Bopponem comitem de Wertheim, Ekehardum de Bleychenbach, Ernestum de Bleichenbach, Fridericum de Randenberg, Gernodum vicedominum de Aschaffenburg, Iohannem de Ertal, Thidericum de Hohemberg, 20 Ludewicum de Tungede, Reinhardum de Randenberg et Godefridum advocatum de Rienecke. Ego quoque Reinhardus de Hagenowe promisi similiter, quod si filius meus Ulricus ante generationem prolis decesserit, ego Elyzabeth uxori sue quinquaginta marcarum denariorum Coloniensium redditus assignabo, heredes meos obligans ad id 25 ipsum, quibus ipsa utetur ad tempora vite sue, et post mortem suam ad me vel heredes meos libere revertentur. Cetera universa et singula, que Ludewicus comes pro filia sua tam nomine pene quam super aliis quibuscumque promisit, ego pro filio meo Ulrico versa vice me fateor promisisse. Pro quibus fideliter adimplendis fideiussores con- 30 stitui infrascriptos, videlicet comitem Heinricum de Wilnowe, Godefridum iuniorem de Eppenstein, Cunradum de Buches, Wolframum scultetum de Frankenvort, Gernodum vicedominum de Aschaffenburg, Gerhardum de Wilnowe, Fridericum et Reinhardum fratrueles de Randenberg, Ecckehardum et Ernestum de Bleichenbah, Iohannem 35 Mufel et Heinricum scultetum de Babenhusen. In huius rei certitudinem firmiorem presentem paginam venerabilis domini Wernheri archiepiscopi Maguntini, nobilium virorum domini Hermanni de Hennenberg, Gerhardi de Rienecke et H. de Wilnowe, comitum, Godefridi de Eppenstein iunioris ac nostris sigillis fecimus communiri. Actum et datum 40 apud Lacum, anno domini millesimo CC. LXXII., VI. non. Octobris.

ein

Orig.-perg. Als einziges siegel hängt das des erzbischofs Werner an, bruchstück. Für die übrigen sind auch keine einschnitte vorhanden. Hanauer Urkunden, Haussachen. Gedr.: Jac. Im Hausze, Weitere Feststellung der Hanauischen Genealogie 68, Kopp, Auserles. Proben des Teutschen Lehenrechts 5 II 80, Archiv des histor. Vereins für den Untermainkreis III 21.

464. Die Antoniter von Grünberg verkaufen ihre güler zu Ross- 1272. dorf den dortigen Antonitern. Grünberg 1272.

Ego Rupertus magister in Grunenberc. Cum consensu fratrum meorum Conradi de Borckardesfelde, || Wickeri, Henrici de Hudenhusen, 10 Vigandi, Friderici Kniben vendidimus bona nostra sita in Rosdorf fratribus de Rosdorf possidenda tali iure, quali nos possedimus. Et ne | processus ab ullo reputetur inanis, sigillo meo ac universitatis et fratris Vickeri fecimus unanimiter roborari. Datum in Grunenberc, anno domini M°.CC.LXXo secundo.

15 Orig.-perg., Das erste und dritte siegel fehlen, von dem ovalen zweiten (magistri in Gruneberc) sind etwa zwei drittel erhalten (lamm mit kreuz und fahne). Hanauer Urkunden, Antoniter.

465. Der oberste meister des Antoniterordens Aymo bekennt, 1273 dass das haus von Rossdorf güter zu Issigheim dem Mainzer klo- jan. 21. 20 sler Altenmünster in tausch gegen solche zu Rossdorf und Butter

stadt überlassen habe. Frankfurt 1273 januar 21.

Frater Aymo generalis magister ordinis et hospitalis sancti Anthonii dyocesis Viennensis. Omnibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in auctore salutis. Ne forsan postere etatis memo25 rias erronea subducat oblivio, perhenni scriptura operum modernorum notitiam ad posteros transmittentes presentibus et generacioni altere volumus notum esse, quod unanimi consensu domus fratrum nostrorum de Rorstorff XXXtria iugera agrorum in campo Ossenkeim sita conventui monialium in Aldenmonstere in compensationem agrorum om30 nium, quos dicte moniales in Rorstorf habuerunt et Boderstat, resignavit, ita quod domus fratrum de Rorstorf iam dictos agros, scilicet in Rorstorf et Boderstat et quicquid iuris in eis est aut fuit, sine omni impeticione1) perpetua proprietate possideat; quam et prefate moniales, sepedictos agros et quicquid in eisdem habere poterant. 35 memorate domui et dictis fratribus resignarunt. Hec quidem ut illis rata permaneant, nostri sigilli robore comunimus. Datum Vrankenvord, tn die sancte Agne (!) virginis, anno domini MCCLXXIII.

Abschrift in Wencks nachlasse zu Darmstadt.

1) hiernach folgt in der vorlage: perpeticione.

« PreviousContinue »