Page images
PDF
EPUB

tamen de eo qui de alio tenet feodum suum sicut haereditatem suam, et unde fecerit homagium; quia licet is terram illam amittat, non tenebitur ei dominus ad escambium. Mortuo vero patre vel antecessore alicujus ut praedictum est, et haerede relicto qui infra aetatem sit, nullum jus habet dominus feodi in custodia haeredis vel haereditatis, nisi prius recepto homagio haeredis. Recepto vero homagio, in custodia ipsius domini remanebit haeres ipse cum haereditate sua sub forma praedicta, donec plenam habuerit aetatem. Tandem vero eodem ad aetatem perveniente et facta ei haereditatis restitutione, quietus erit a relevio1 ratione custodiae. Mulier vero haeres alicujus relicta, sive plenam habuerit aetatem, sive infra aetatem fuerit, in custodia domini sui remanebit, donec de consilio domini sui maritetur 2. Verum si infra aetatem fuerit, quando dominus suus in custodiam illam receperit, tunc, ipsa maritata, quieta erit haereditas illa a relevio, quantum ad se et quantum ad virum suum. Sin autem habuerit aetatem eo tempore, licet aliquamdiu in custodia domini sui remaneat antequam maritetur, relevium tamen dabit maritus suus qui illam in uxorem duxerit. Semel autem praestitum relevium a marito alicujus mulieris, utrumque, scilicet tam maritum quam uxorem, tota vita sua de relevio ipsius haereditatis acquietabit. Quia nec mulier ipsa nec secundus maritus suus, si secundo nupserit praemortuo viro suo, nec primus maritus suus praemortua uxore sua, terram illam iterum releviabit. Cum autem haeres masculus et notus haeres aetatem habens relinquatur, in sua haereditate se tenebit, ut supra dictum est, etiam invito domino; dum tamen domino suo, sicut tenetur, suum offerat homagium coram probis hominibus, et suum rationabile relevium. Dicitur autem rationabile relevium alicujus, juxta consuetudinem regni de feodo unius militis, centum solidi; de socagio vero quantum valet census illius socagii per unum annum; de baroniis vero nihil certum statutum est, quia juxta voluntatem et misericordiam domini regis solent baroniae capitales de releviis suis domino regi satisfacere3. Idem est de serjanteriis. Si vero dominus ipse

1 As to relief, see above, p. 40.

2 As to the right of marriage, see above, p. 42.

Compare the charter of Henry I, c. 3, Stubbs, Select Charters, p. 97. 'Si quis baronum, comitum meorum sive aliorum qui de me tenent, mortuus fuerit, haeres suus non redimet terram suam sicut faciebat tempore fratris mei, sed justa et legitima relevatione relevabit eam. Similiter et homines baronum meorum justa et legitima relevatione relevabunt terras

nec homagium, nec rationabile relevium ipsius haeredis velit recipere, tunc relevium ipsum salvo custodiat, et per probos homines id saepius domino suo offerat. Qui si nullatenus id recipere voluerit, tunc haeres ipse de domino suo domino regi vel ejus justiciis conqueratur, et tale breve inde habebit :

:

Rex vicecomiti salutem. Praecipe N. quod juste et sine dilatione recipiat homagium et rationabile relevium R. de libero tenemento quod tenet in illa villa, et quod de eo tenere clamat; et nisi fecerit, summone eum per bonos summonitores quod sit coram me vel justiciis meis eo die ostensurus quare non fecerit.

c. 8. Postquam vero convenerit inter dominum et haeredem tenentis sui de rationabili relevio dando et recipiendo, poterit idem haeres rationabilia auxilia 1 de hominibus suis inde exigere, ita tamen moderate secundum quantitatem feodorum suorum et secundum facultates, ne nimis gravari inde videantur, vel suum contenementum amittere. Nihil autem certum 2 statutum est de hujusmodi auxiliis dandis vel exigendis, nisi ut praedicta forma inviolabiliter observetur. Sunt praeterea alii casus in quibus licet dominis auxilia similia, sed sub forma praescripta, exigere ab hominibus suis: veluti si filius et haeres suus miles fiat, vel si primogenitam filiam suam maritaverit. Utrum vero ad guerram suam manutenendam possint domini hujusmodi auxilia exigere, quaero. Obtinet autem quod non possunt ad id tenentes distringere de jure, nisi quatenus facere velint. Possunt autem domini tenentes suos ad hujusmodi rationabilia auxilia reddenda etiam suo jure, sine praecepto domini regis vel ejus capitalis justiciae, per judicium curiae suae distringere per catalla quae in ipsis feodis invenerint, vel per ipsa feoda si opus fuerit; ita tamen quod ipsi tenentes inde deducantur juste secundum considerationem curiae suae et consuetudinem rationabilem. Si ergo ad hujusmodi auxilia rationabilia reddenda posset aliquis dominus tenentes suos ita distringere, multo fortius districtionem eo modo licite poterit facere pro ipso relevio suo, vel pro necessario servitio suo de feodo suo sibi

suas de dominis suis.' The amount of relief payable by a baron was fixed by Magna Carta, c. 2. See Chapter III. § 1.

1 As to aids, see above, p. 41.

2 See Magna Carta (John), c. 12; below, Chap. III. § 5.

See above, p. 36, and below, Chap. III. § 11.

debito. Verum si dominus potens non fuerit tenentem suum pro servitiis suis vel consuetudinibus justiciare; tunc decurrendum erit ei ad auxilium regis vel capitalis justiciae, et tale breve inde habebit :

c. 9. Rex Vicecomiti salutem. Praecipio tibi quod justicies1 N. quod juste et sine dilatione faciat R. consuetudines et recta servitia quae ei facere debet de tenemento suo quod de eo tenet in illa villa, sicut rationabiliter monstrare poterit eum sibi deberi, ne oporteat eum amplius inde conqueri pro defectu recti.

(2) GUARDIANSHIP IN CHIVALRY OR KNIGHT SERVICE.

Lib. vii. c. 9. Sunt enim quidam haeredes, de quibus constat eos esse majores, alii unde constat esse minores, alii de quibus dubium est utrum sint majores an minores. Haeredes vero majores statim post decessum antecessorum suorum possunt se tenere in haereditate sua, licet domini possint feodum suum cum haerede in manus suas capere2; ita tamen moderate id fieri debet, ne aliquam disseisinam haeredibus faciant: possunt enim haeredes, si opus fuerit, violentiae dominorum resistere, dum tamen parati sunt relevium et alia recta servitia eis inde facere. Si vero constet eos esse minores, tunc ipsi haeredes tenentur esse sub custodia dominorum suorum donec plenam habuerint aetatem (si fuerint haeredes de feodo militari), quod sit post vicesimum et unum annum completum, si fuerit haeres et filius militis vel per feodum militare tenentis. Si vero haeres et filius sokemanni fuerit, aetatem habere intelligitur tunc cum quindecim compleverit annum 3. Si vero fuerit filius burgensis, aetatem habere tunc intelligitur, cum discrete sciverit denarios

1 A writ of justicies was in the nature of a special commission to the sheriff, giving him authority to adjudicate in the particular case in the county court.

2 See above, p. 42. There was a distinction between wardship of the lands and wardship of the body. The lord was entitled to both except when the infant's father was still alive. In that case the father was entitled as against the lord to the wardship of the body. This carried with it the right to the marriage of the infant. See Littleton, lib. ii. c. 4. § 114.

3 The exact age seems not to have been quite settled in Bracton's time (see fol. 86), but in the time of Littleton was finally fixed at fourteen; lib. ii. c. 5. § 123. As to tenants in socage, see above, p. 46, &c.

G

numerare et pannos ulnare, et alia paterna negotia similiter exercere. Plenam itaque custodiam habent domini filiorum et haeredum hominum suorum et feodorum suorum, ita quod plenam inde habent dispositionem, ut in ecclesiis, in custodiis ipsis constitutis, concedendis, et in mulieribus (si quae in eorum custodiam exciderint), maritandis, et in aliis negotiis disponendis, secundum quod propria negotia sua disponere solent1. Nihil tamen de haereditate de jure alienare possunt ad remanentiam 2; ita tamen quod haeredes ipsos honorifice, pro quantitate haereditatis interim habeant, et debita etiam defuncti pro quantitate haereditatis et temporis quo illis custodia deputatur, acquietent; unde et de debitis antecessorum de jure respondere tenentur. Negotia quoque ipsorum haeredum agere possunt, et placita3 de jure eis acquirendo movere et prosequi, si emissa fuerit de aetate contra minorem exceptio. Respondere autem non tenentur pro illis nec de recto nec de disseisina nisi in unico casu . . . .

Restituere autem tenentur custodes haereditates ipsis haeredibus instauratas et debitis acquietatas, juxta exigentiam temporis custodiae et quantitatis haereditatis 5. Si vero dubium

1 'But if he be the son of a burgage tenant he is held to be of full age as soon as he can keep correct accounts, measure cloth, and in similar matters transact his father's business. And thus the lord has the complete custody both of the persons of the sons and heirs of their tenants and also of their estates, so as to have complete power of disposing of both. As for instance, after the heirs have come under wardship, the lord is entitled to make grants of ecclesiastical benefices, and to have the marriage of the female wards, if any females have come under wardship, and to manage their affairs generally, in the same way as he is accustomed to manage his own.' 2 'In perpetuity.' The word is sometimes used by Glanvill to express 'estate of inheritance.'

3 Pleas, suits: placita coronae or criminalia are criminal suits as opposed to placita civilia or civil suits; communia placita, suits between subject and subject. Hence the Court of Common Pleas. See Magna Carta (John), c. 17; Stubbs, Select Charters, p. 291.

'The lord may transact business in the place and on behalf of the heir, and institute and prosecute suits to protect his rights, if the adversary sets up the nonage of the minor as a defence. A lord is however not bound to make himself defendant in place of the heir except in a single instance," which Glanvill proceeds to mention.

* But the guardian in chivalry was not obliged to account for the mesne profits.

fuerit utrum fuerint haeredes majores an minores, tunc procul dubio domini tam haeredes quam haereditates in custodia habebunt, donec aetas rationabiliter probetur per legales homines de vicineto et per eorum sacramentum.

C. IO. Si vero plures habuerint dominos ipsi haeredes sub custodia constituti, capitales eorum domini, id est, illi quibus ligeantiam debent, sicut de primis eorum feodis, eorum habebunt custodiam; ita quod de caeteris feodis relevia et alia recta servitia dominis ipsorum feodorum facere tenentur. Et sic custodia eis per totum sub forma praescripta remanebit. Notandum tamen quod si quis in capite de domino rege tenere debet, tunc ejus custodia ad dominum regem plene pertinet,; sive alios dominos habere debeat ipse haeres sive non; quia dominus rex nullum habere potest parem multo minus supe- . riorem 1. Veruntamen ratione burgagii tantum non praefertur dominus rex aliis in custodiis. Si vero dominus rex aliquam custodiam alicui commiserit 2, tunc distinguitur utrum ei custodiam pleno jure commiserit, ita quod nullum eum inde reddere compotum oporteat ad scaccarium, aut aliter. Si vero ita plene ei custodiam commiserit, tunc poterit ecclesias vacantes donare, et alia negotia sicut sua recte exercere 3.

(3) GUARDIANSHIP IN SOCAGE.

Lib. vii. c. II. Haeredes vero sokemannorum, mortuis antecessoribus suis, in custodia consanguineorum suorum propinquiorum erunt; ita tamen quod si haereditas ipsa ex parte patris descenderit, ad consanguineos ex parte matris descendentes custodia ipsa referatur. Sin autem ex parte matris haereditas ipsa descenderit, tunc ad consanguineos paternos custodia pertinet. Nunquam enim custodia alicujus de jure alicui remanet, de quo habeatur suspicio quod possit vel velit aliquod jus in ipsa haereditate clamare".

1 See Magna Carta, c. 37; below, Chap. III. § 2.

2. See as to the grant or sale of wardship by the king, the provisions of Magna Carta (John), c. 4; below, Chap. III. § 2; and see Littleton, lib. ii. c. 4. § 116.

3 See further as to guardianship in chivalry, below, Chap. III. § 2.

* See as to the rights and duties of guardian in socage, Littleton, lib. ii. c. 5. § 123. When the heir arrives at the age of fourteen he may oust

しい

« PreviousContinue »