Page images
PDF
EPUB

In scripturae discrepantia verbis scriptoris subiecta

A significat codicem Vindobonensem (4 ex collatione Hildebrandi).

В

с

[ocr errors]

с

d

Leidensem.

editionem principem Beati Rhenani anni MDXXI.

Ioh. Gangneii anni MDXLV., sive alteram Beati Rhenani.
Sigism. Gelenii anni MDLXII.

Iac. Pamelii anni MDLXXIX.

Nic. Rigaltii anni MDCXXXIV.

AD

'SCAPULA M.

4

Nos quidem neque expavescimus neque pertimescimus ea Cap. I. quae ab ignorantibus patimur, cum ad hanc sectam utique suscepta condicione eius 2pacti venerimus, ut etiam animas nostras auctorati in has pugnas accedamus, ea quae deus repromittit consequi optantes et ea quae diversae vitae comminatur pati timentes. Denique cum omni saevitia vestra concertamus etiam ultro erumpentes, magisque damnati quam absoluti gaudemus. Itaque hunc libellum non nobis timentes misimus, sed vobis et omnibus inimicis nostris, nedum amicis. Ita enim disciplina iubemur diligere inimicos quoque et orare pro iis qui nos persequuntur, ut haec sit perfecta et propria bonitas nostra, non communis. Amicos enim

1. Explicit liber de Persecutione. Incipit liber Tertulliani ad scapulam A. Quinti Septimi Florentis Tertulliani de fuga in persecutione liber finit. Eiusdem ad scapulam Liber incipit. B. Q. Septimii Florentis Tertulliani ad Scapulam Liber C.

Cap. I. 2. pacti venerimus, ut etiam animas nostras auctorati abcd. Gorziensis codex. pacti ante cum anima nostra et auctorati (auctoritati AB.) ABC. Florentinus codex Biblioth. Laurent. Plut. XXVI. c. XII. 3. accedamus abcd. accedimus ABC. Florentinus. 4. cum omni sententia concertamus AB. 5. non vobis timentes AB. 6. vestris necdum A (m. pr.) B. nostris necdum A (m. sec.) C. Florentinus.

a. AD SCAPULAM.] In L. Divus Marcus De Offic. Praes. extat rescriptum Marci et Commodi Scapulae Tertyllo, et in basi marmorea palatii Farnesiani Romae legitur: DEDICATA III. ID. APRIL. SCAPVLA TERTVLLO ET TINEIO CLEMENTE COS. (Rigalt.) Scapula Africam pro consule rexit a. CCXI. Cf. Muenter Primordia Eccl. Afr. p. 194. et p. 203 sq. Cf. Morcelli Afr. Christ. II, p. 69 sq., qui eum Qu. Flavium Scapulam Tertullum appellat.

Cap. I. b. animas nostras auctorati] Structura Graeca, cum Tertullianus non deponentiali verbi forma uti soleat, sed activa. Ad Martyr. cap. 5 „Iam et ad

ignes quidam se auctoraverunt." Ad Natt.
I, 18,,ex quo se quidam proxime vestien-
dum incendiali tunica ad certum usque-
quaque locum auctoravit." Deponentiali
eodem sensu utitur Apuleius Metamorph.
IX, 19,,Nec a genuina levitate discivit
mulier, sed execrando metallo pudici-
tiam suam protinus auctorata est." Ille
autem Graecismus passivum struendi cum
accusativo non rarus est in Tertulliani
scriptis. Ad Natt. I, 16,,trucidatus ocu-
los." Scorp. cap. 15,,quod semper do-
cuerat animatus."

c. ultro erumpentes] Scilicet ad sub-
eundam saevitiam vestram, et verbo et
facto. (Iunius.)

Cap. II.

diligere omnium est, inimicos autem solorum Christianorum. Qui ergo dolemus 'de ignorantia vestra, et miseremur erroris humani, et futura prospicimus, et signa eorum "cottidie "intentari videmus, necesse est vel hoc modo erumpere ad proponenda vobis ea quae palam non vultis audire.

Nos unum deum colimus, quem omnes naturaliter nostis, ad cuius fulgura et tonitrua 'contremiscitis, ad cuius beneficia gaudetis. Ceteros et ipsi putatis deos esse quos nos daemonas scimus. Tamen humani iuris et naturalis potestatis est unicuique quod putaverit colere, nec alii obest aut prodest alterius religio. Sed nec religionis est cogere religionem, quae sponte suscipi debeat, non vi, cum et hostiae ab animo libenti 'expostulentur. Ita etsi nos compuleritis ad sacrificandum, nihil praestabitis diis vestris. Ab invitis enim sacrificia non desiderabunt, nisi si contentiosi sunt; contentiosus autem deus non est. Denique qui est verus, omnia sua ex aequo et profanis et suis praestat, ideoque et iudicium constituit aeternum de gratis et ingratis. Tamen nos, quos sacrilegos existimatis, nec in furto umquam deprehendistis, nedum in sacrilegio. 'Omnes autem, qui templa dispoliant et per deos iurant et eosdem colunt, et Christiani "non sunt et sacrilegi tamen

7. de ignorantia nostra AB. 8. prospiciemus AB. Florentinus. 9. et signa ABCabc. signa d. 10. cottidie ABC. 11. ostentari videmus Franc. Junius.

Cap. II. 1. contremiscimus ABC. Florentinus. contremiscimus habet iam editio Rhenani a. MDXXVIII. 2. daemones AB. Florentinus. 3. prosequuntur ut bac sit Florentinus. 4. nisi si ABCabc. Florentinus. nisi d. 5. aut deus B. 6. ex equo et prophanis B. 7. iuditium B. 8. in futuro unquam deprehendistis nec dom AB. Florentinus. 9. Omnis autem B. Florentinus. 10. dispoliant AB. tres Vati cani codices. despoliant reliqui. 11. non sunt sacrilegi A. m. pr.

Cap. II. a. quos] Eiusmodi deos, quales nos daemones scimus.

b. ab animo libenti expostulentur.] Apolog. cap. 9,,quos quidem ipsi parentes sui offerebant et libentes respondebant et infantibus blandiebantur, ne lacrimantes immolarentur." Nefas enim erat hoc fieri, ut vulgo notum est.

c. contentiosus autem deus non est.] Alioquin enim ab invitis sacrificia sibi praestanda contenderet, et quasi per contentionem et rixam, ut fere homines, extorquere sibi honores studeret.

d. ex aequo] Apolog. cap. 37,,Male enim velle, male facere, male dicere, male cogitare de quoquam ex aequo vetamur." De Baptismo cap. 17,,Quod enim ex aequo accipitur, ex aequo dari potest." Ad Natt. 1, 11,,professus interim confessionem temporalem omnium in vobis ex pari transferendorum." Adv.

Hermog. cap. 7,,Neutrum altero bumiliorem sive superiorem, sed stare ambo ex pari magna, ex pari sublimia, ex part solidae et perfectae soliditatis." Graeci ἐξ ἴσου ναὶ ἐξ ἴσης. Similia apud Ter tullianum sunt Adv. Prax. cap. 14,,Hic ex diverso volet aliquis etiam filium invisibilem contendere." Ibid. cap. 15

Quis ex diverso non argumentabitar recte utrumque dictum." Apolog. cap. 16 ,,Haec ex abundanti." De Corona cap.7 ,,velut ex abundanti.“ Ad Uxor. I, 8,,post apostolum quidem ex abundanti retractata." Adv. Marcion, III, 7,,Discat nunc haereticus ex abundanti cum ipso licebit ludaeo" sqq. lbid. IV, 19,,Et tamen ex abundanti causas temptationis expostulo." Ibid. V, 9,,Cetera iam ex abundanti." Adv. Prax. cap. 15,,superdicit ex abundanti Deum nemo vidit umquam.“ Cf. Herald. ad Apolog. cap. 16.

13

18

deprehenduntur. 12 Longum est, si retexamus, quibus aliis modis et 13 derideantur et contemnantur omnes dii ab ipsis cultoribus suis. 14 Sic et circa maiestatem imperatoris 15 infamamur, tamen numquam Albiniani nec Nigriani vel Cassiani inveniri potuerunt Christiani, sed. idem ipsi qui per genios eorum "in pridie' usque iuraverant, qui pro salute eorum hostias et fecerant et 19 voverant, qui Christianos saepe damnaverant, hostes eorum sunt reperti. Christianus 20 nullius est hostis, nedum imperatoris, quem sciens a deo suo constitui necesse est ut et ipsum diligat et revereatur et honoret et salvum velit cum toto Romano imperio, quousque saeculum stabit: 21 tamdiu enim stabit. 22 Colimus ergo et imperatorem sic quomodo et nobis licet et ipsi expedit, ut hominem a deo secundum et quicquid est 23a deo consecutum et solo deo mi

12. et longum AB. 13. deridantur et condtempnantur B. 14. et sic B. 15. infamiam Florentinus. 16. idem ipsi (ipse B. Florentinus) ABCc. Florentinus, tres Vaticani. iidem ipsi reliqui. 17. in presidiis usque A. m. sec. 18. et fecerant abcd. effecerant BC. Florentinus. effecerunt A. m. pr. efferunt A. m. sec. vovent A. m. sec. 20. nullus B. 21. tamdiu enim stabit om. B. 23. a deo saeculum et B. 24. et solo A (m. sec.) cd. Vaticani. solo Cab. est solo A (m. pr.) B.

19. noverant B. 22. Colamus B.

e. numquam Albiniani nec Nigriani vel Cassiani] V. Apolog. cap. 35.

f. in pridie] Qui pro suis imperatoribus iuraverant, iam hodie reperti sunt eorum hostes.

g. per genios eorum in pridie usque juraverant.] Apolog. cap. 32,,Sed et iuramus, sicut non per genios Caesarum, ita per salutem eorum, quae est augustior omnibus geniis." Ibid. cap. 35 ,,Atque adeo omnes illi sub ipsa usque impietatis eruptione et sacra faciebant pro salute imperatoris et genium eius deierabant, alii foris, alii intus, et utique publicorum hostium nomen Christianis dabant."

b. nullius] Cf. quae adnotavi ad De Corona cap. 10.

i. tamdin enim stabit.] Colligit hoc ex illis apostoli verbis II. Thessal. II, 6,,Nam mysterium iam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc, teneat donec de medio fiat." Tertull. Apolog. cap. 32 ,,Est et alia maior nobis necessitas orandi pro imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque Romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari. Itaque nolumus experiri, et dum precamur differri, Romanae diuturnitati favemus."

Ibid. cap. 39,,Oramus etiam pro imperatoribus, pro ministris eorum, pro potestatibus, pro statu saeculi, pro rerum quiete, pro mora finis." Ambros. ad Epist. I. Ad Thessal. Non prius veniet Christus, quam regni Romani defectio fiat et appareat Antichristus, qui sanctos interficiat, reddita Romanis libertate, sed sub suo tamen nomine." Cf. Augustin. De Civ. Dei XX, 19. Lactant. Instit. Div. VII, 25,,Etiam res ipsa declarat lapsum ruinamque rerum brevi fore, nisi quod incolumi urbe Roma nihil istiusmodi videtur esse metuendum. At vero cum caput illud orbis occiderit et un esse coeperit, quod Sibyllae fore aiunt, quis dubitet venisse iam finem rebus humanis orbique terrarum? Illa, illa est civitas, quae adhuc sustentat omnia, precandusque nobis et adorandus est deus caeli" sqq.

k. hominem a deo secundum] Apolog. cap. 30,,Nos enim pro salute imperaLorum deum invocamus aeternum, deum verum, deum vivum, quem et ipsi imperatores propitium sibi praeter ceteros malunt. Sciunt quis illis dederit imperium, sciunt, qua homines, quis et animam, sentiunt eum esse deum solum, in cuius potestate solius sunt, a quo sunt secundi, post quem primi, ante omnes et super omnes deos."

norem. Hoc et ipse volet.

Sic enim omnibus maior est, 'dum solo vero deo 25 minor est. Sic et ipsis diis maior est, dum et ipsi in potestate sunt eius. Itaque et sacrificamus pro salute imperatoris, sed deo nostro et 26 ipsius, sed quomodo praecepit deus, pura prece1. Non enim eget deus, conditor 27 universitatis, odoris aut sanguinis alicuius. 28 Haec enim 29daemoniorum pabula sunt. Daemones autem non tantum respuimus, verum et revincimusTM et 30 cottidie traducimus" et de hominibus expellimus, sicut plurimis notum est. Ita nos magis oramus pro salute imperatoris, ab eo 31 eam postulantes qui praestare potest. Et utique ex disciplina 2patientiae divinae agere nos satis manifestum esse vobis potest, cum tanta hominum multitudo, pars 33 paene maior civitatis cuiusque, in silentio et modestia agimus, singuli forte noti magis quam omnes, nec aliunde noscibiles quam de emendatione vitiorum pristinorum. Absit enim, ut indigne feramus ea nos pati quae optamus, aut ultionem a nobis aliquam machinemur, quam a deo 36 expectamus. Cap. III.

32

35

Tamen, sicut supra diximus, 'doleamus necesse est, quod

27. uni28. et

25. minor est et ipsis B. 26. ipsius scilicet quomodo B. Florentinus.
versitatis A(m. sec.) Cabcd. immensitatis AB., tres Vaticani et Florentinus.
haec enim AB. 29. daemonas B. 30. cottidie C. quotidie B. 31. tam postu-
lantes B. 32. pacientiae B. 33. paene maior civitatis abcd. Gorziensis. paene
civitatis ABC. Florentinus. 34. agimus singuli abcd. Rhenanus. agimus singulis C.
augurum singulis B. Florentinus. augurum singuli A. Manus secunda A. in mar-
gine pro augurum proponit arguuntur aut anguntur vel aguntur reponendum. 35.
quae optamus abcd. Gorziensis liber, Rhenanus. quam optamus C. quae obeamus
AB. Florentinus. 36. expectemus Florentinus.

Cap. III. 1. dolemus AB. Florentinus.

1. pura prece.] Absque thure, absque victima. De Paenit. [cap. 9.],,pastum et potum pura nosse.", h.e. mero pane et aqua. Sic Iuvenalis [Sat. VI, 158.] ,,Observant ubi festa mero pede sabbatha reges.", i. e. nudo pede. Itaque pura prece est sola et nuda oratione de mente sancta et innocenti. Offerebant gentes diis vanis inanima aut bruta, tbura aut boves. Christiani vero deo offerunt animam rationalem, laudes et gratias dicentem deo. Hoc diserte explicat Athenagoras legatione illa pro Christianis ad Antoninum et Commodum, citatis etiam Pauli verbis, quibus hostiam describit [p. 13. ed. Colon.],,voíav ζῶσαν, ἁγίαν, εὐάρεστον τῷ θεῷ τὴν λογικὴν λατρείαν ἡμῶν. Ipse Tertullianus [cap. 30.],,Offero opimam et maiorem hostiam, quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam.",

et Adv. Marcion. IV, 1 ad illud Malachiae
,,Offertur nomini meo oblatio munda“,
scilicet simplex oratio de conscientia
pura, et IV, 9. hominem ait offerre de-
bere munus deo apud ecclesiam per
Christum Iesum catholicum patris sacer-
dotem. Minucius Felix [Octav. cap.32]
posteaquam dixit,,delubra et aras non
habemus", addidit,,litabilis hostia bo-
nus animus et pura mens et sincera
sententia.
Haec nostra sacrificia,
haec dei sacra sunt." Denique eucha-
ristica nostra confici pura prece sive
oratione sola Iustinus adversus Trypho-
nem Iudaeum testatur. (Rigalt.)

[ocr errors]

m. revincimus] Cf. adnotata ad De Testim. An. cap. 1.

n. traducimus] Cf. adnotata ad De Fuga in Persec. cap. 2.

o. noscibiles] Scorpiac. cap. 15,,Nanc ergo et apostolorum litterae nobiles", h. e. notae, manifestae.

« PreviousContinue »