Page images
PDF
EPUB

Matth.

XIX, 14.

6

8

prendi, cui ultro deus apostolum miserat, quem rursus spiritus ut
se curriculo eunuchi adiungeret iussit: scriptura ipsius fidei occur-
rit in tempore, exhortatus adsumitur, dominus ostenditur, fides
non moratur, aqua non expectatur, apostolus perfecto negotio eri-
pitur. Sed et Paulus revera cito tinctus est.
Cito enim cogno-
verat Simon hospes vas eum esse electionis constitutum. Dei
dignatio suas praemittit praerogativas f; omnis petitio et decipere et
decipi potest. Itaque pro cuiusque personae condicione ac dis-
positione, etiam aetate, cunctatio baptismi utilior est, praecipue
tamen circa parvulos. Quid enim necesse, si non tam necesse
esth, sponsores etiam periculo ingeri, qui et ipsi per mortalita-
tem destituere promissiones suas possunt et 10 proventu malae in-
dolis falli? Ait quidem dominus, Nolite illos prohibere ad me
venire. Veniant ergo, dum adolescunt; veniant, dum discunt, dum
quo veniant docentur; fiant Christiani, cum Christum nosse po-
tuerint. "Quid festinat innocens aetas ad remissionem peccato-
rum? Cautius agetur in saecularibus', ut cui substantia terrena
non creditur, divina credatur. Norint petere salutem, ut "petenti
dedisse videaris. Non minore de causa innupti quoque procrasti-
nandi, in quibus tentatio praeparata est tam virginibus per matu-
5. tinctus est ab. unctus est AB. 6. Simon ABb. Judas a. Ananias Latinius.
7. a dispositione A. 8. Quid enim necesse, si non tam necesse est, sponsores A.
Quid enim necesse est, si non tam necesse est, sponsores a., Fulv. Ursinus. Quid
enim necesse est sponsores Bb. 9. ingeri, qui Bu. ingeri? quia b., Fulr. Ursinus.
integri, quid A. 10. proventum A. 11. quod A. 12. petendi A.
arbitror, qui plene eis imbutus sit ea-
rumque doctrina quasi inundatus atque
repletus.

d. occurrit in tempore] Legebat ista verba: Tamquam ovis ad occisionem ductus est. Acta Apost. VIII, 29.

e. exhortatus adsumitur],,Rogavit Philippum ut adscenderet et sederet secum." Act. Apost. VIII, 31. Exhortatus est igitur passivo sensu positum. Cf. Vossii Aristarch. tom. II, p. 537. ibique Eckstein.

f. suas praemittit praerogativas] Gregor. Νazianz. Orat. 18,,οἶδε γὰρ πόρ ῥωθεν καταβάλλεσθαι τῶν μεγάλων πραγμάτων ἡ σοφία τὰς ὑποθέσεις, σε

g. et decipere et decipi potest.] Potest enim inordinate petens baptismum eius ministrum decipere, sine legitima videlicet dispositione, neque vero sed simulato duntaxat animo accedens. Potest el ipse decipi, dum ex immaturo zelo accedit et ab ipso se deo impulsum credit, nondum tamen necessaria rerum credendarum cognitione instructus, ut

illum fructuose suscipiat. (Corbinian. Thomae.)

h. si non tam necesse est] Si utilier est cunctatio baptismi.

i. sponsores] Avadózovs vocat Dionys. de Eccles. Hier. cap. 2. et άyadois τὰ θεῖα παιδαγωγούς; passim et aliter.

k. Quid festinat innocens aetas] Sic putabat Tertullianus ad nomen Christianum admitti non debere qui nondum haberet ullam intellectum fidei Christianae, nec indigere delictorum remissione qui nondum esset ullius doli sive delicti capax. Visum tamen Ecclesiae Catholicae, secundum Cypriani sententiam, a baptismo et gratia neminem probibere, ac ne infantes quidem, qui recens nati nihil peccavere, nisi quod secundum Adam carnaliter nati contagium merus antiquae prima nativitate contraxere, itaque ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedere, qued illis remittuntur non propria, sed aliena peccata. (Rigalt.)

1. Cautius agetur in saecularibus] Da

ritatem quam viduis per 13 vacationem, donec aut nubant aut continentiae corroborentur. Si qui pondus intelligant baptismi, magis timebunt consecutionem quam dilationem; fides integra secura est de salute".

Marc.

Diem baptismo sollemniorem Pascha praestat, cum et passio Cap. XIX. domini in 'qua tinguimur adimpleta est. Nec incongruenter ad figuram interpretabitur, quod cum ultimum Pascha dominus esset acturus, missis discipulis ad praeparandum, Convenietis, inquit, X, IS. hominem aquam baiulantem, Paschae celebrandae locum de signo aquae ostendit. Exinde Pentecoste ordinandis lavacris 'laetissimum spatium est, quo et domini resurrectio inter discipulos frequentata est, et gratia spiritus sancti dedicata, et spes adventus domini subostensa, quod tunc in caelos recuperato eo angeli ad apostolos dixerunt sic venturum, quemadmodum et in caelos conscendit, utique in Pentecoste. Sed enim Hieremias cum dicit: Et congregabo XXXI.8. illos ab extremis terrae in die festo, Paschae diem significat et Pentecostes, qui est proprie dies festus. Ceterum omnis dies domini est, omnis hora, omne tempus habile baptismo: si de sollemnitate interest, de gratia nihil refert.

lerem.

Ingressuros baptismum orationibus crebris, ieiuniis et genicu- Cap. XX. lationibus et pervigiliis orare oportet et cum confessione omnium retro delictorum, ut exponant etiam baptismum Ioannis". Tingue, Matth. III, 6. bantur, inquit, confitentes delicta sua. Nobis gratulandum est, 'si nunc publice confitemur iniquitates aut turpitudines nostras. Simul

enim et de pristinis satisfacimus conflictatione carnis et spiritus, Matth. et subsecuturis tentationibus munimenta praestruimus. Vigilate et XXVI, 41.

13. vacationem b., Fulv. Ursinus. vagationem ABa.

Cap. XIX. 1. quam b., Fulv. Ursinus. 2. incongruenter quis ad b., Fulv. Ursinus. incongruenter aut A. 3. Convenietis AB. Invenietis ab. 4. laetissimum A. latissimum Amg Bab. 5. quod A.

Cap. XX. 1. si nunc publice Fr. Iunius. si publice Desid. Heraldus ad Arnobii Adv. Natt. II, p. 86. (ed. LB.). si non publice ABab. 2. monumenta A.

tur enim cuipiam rerum substantia cum intelligit quod accipit. (La Cerda.)

m. fides integra secura est de salute.] Dixit supra de iis quibus aliena culpa lavacrum negavit, nunc de iis quibus, dum veniunt ad Christum, dum adolescunt in Christo, dum addiscunt caelestia, vis aliqua maior et vitam abstulit et lavacrum. Atque bos etiam securos esse iubet Septimius. Fidem integram esse quae talis fieri satagit, ac proinde securam esse de salute. (Rigalt)

Cap. XIX. a. in qua tinguimur] In praepositio saepius habet instrumentalem significationem. Sic De Idolol. cap.7

,,Quae magis amputandae (manus) quam
in quibus domini corpus amputatur ?“
Ibid. cap. 22,,et daemonia non hono-
rentur in co quod propter deum feci?"
Cf. Hildebr. ad Arnob. Adv. Natt. 1, 39.
p. 61 sqq.

b. interpretabitur] Passive. Sic Ad Natt.
1,3,,Christianum vero nomen, quantum
significatio est, de unctione interpretatur.“
Cap. XX. a. ut exponant etiam ba-
ptismum loannis.] Id est palam statuant
in se ipsis exemplum baptismi loannis:
hoc enim est exponere sumpta a pro-
polis merces suas exponentibus meta-
phora. (Fr. Iunius.)

28. 29.

orate, inquit, ne jncidatis in tentationem. Et ideo, credo, tentati sunt, quoniam obdormierunt, ut adprehensum dominum destituerint, et qui cum eo 'perstiterit et gladio sit usus, ter etiam negaLuc. XXI, verit; nam et praecesserat dictum, neminem intentatum regna caelestia consecuturum. Ipsum dominum post lavacrum statim tentationes circumsteterunt quadraginta diebus ieiuniis functum. Ergo et nos, dicet aliquis, a lavacro potius ieiunare oportet. Et quis. enim prohibet, nisi necessitas gaudii et gratulatio salutis? Sed dominus, quantulum aestimo, de figura Israëlis exprobrationem in ipsum retorsit. Namque populus mare transgressus et in solitudine translatus per quadraginta annos, illic cum divinis copiis aleretur, nihilominus ventris et gulae meminerat quam dei. Deinde dominus post aquam segregatus in deserta quadraginta dierum ieiunia emensus ostendit non pane vivere hominem dei, sed dei verbo, tentationesque plenitudini et immoderantiae ventris appositas abstinentia elidi. Igitur benedicti, quos gratia dei expectat, cum de illo sanctissimo lavacro novi natalis ascenditis et primas manus apud matrem cum fratribus aperitis, petite de patre, petite de domino "peculia gratiae, distributiones charismatum 12 subiacere. Math. VII, 7. Petite, et accipietis, inquit. Quaesistis enim, et invenistis; pulsastis, et apertum est vobis. Tantum oro, ut, cum petitis, etiam Tertulliani peccatoris memineritis.

b

d

6. Et quis ma

3. adpraehensum A. 4. praestitit A. 5. protinus los. Scaliger.
lim Ecquis. 7. quantulum aestimo ABa. quantum existimo b., Fulv. Ursinus.
8. et in Ba. est in A. in b. Pro solitudine Fr. lunius mavult solitudinem. 9.
Proinde Latinius. 10. deserta ABa. deserto b., Fulv. Ursinus. 11. peculia gra-
tiae ego. peculia gratia A. peculia, gratias Ba. 12. subiacere A. subiacente B.
subiiciente ab.

b. in solitudine translatus] Non opus est cum Fr. lunio rescribere in solitudinem pro in solitudine. Cf. adnot. ad Scorpiac. cap. 3.

c. ventris et gulae meminerat quam dei.] Nihil frequentius bac ellipsi in Tertulliano. V. adnot. ad De Testim.

Animae cap. 2.

d. post aquam] Hoc est post aquam baptismi impetratam. Cuius breviloquen⚫ tiae exempla collegi ad Scorpiac. cap. 11. e. elidi.] Amat hoc verbum TertulliaV. adnot. ad Apolog. cap. 23.

nus.

f. et primas manus apud matrem cum fratribus aperitis.] Orabant manibus expansis. Itaque primas manus dicit tum primum a fide ad orationem apertas sive expansas. Matrem dicit Ecclesiam. (Rigalt.)

g. subiacere.] Haec est genuina scriptura, editionis principis auctoritate firmata. Petite, inquit, et orate, ut peculia gratiae et charismatum distributiones de patre et domino vobis cedant et subsint.

DE

PAENITENTIA.

41

TERTULLIANI OPP. ED. OEHLER. Tom. I.

In scripturae discrepantia verbis Tertulliani subiecta

A significat librum scriptum Vindobonensem.

[merged small][ocr errors]

Leidensem.

editionem principem, Beati Rhenani, quae prodiit Basileae a. MDXXI.
Ioh. Gangneii, quae prodiit Parisiis a. MDXLV.
Sigism. Gelenii, quae prodiit Basileae a. MDL.
Iac. Pamelii, quae prodiit Antverpiae a. MDLXXIX.
Nic. Rigaltii, quae prodiit Parisiis a. MDCXXXIV.

« PreviousContinue »