Page images
PDF
EPUB

10

14-16.

*vel ut malis 'exemplo et testimonio sitis? Aut quid est, Luceant operae vestrae? "Quid autem nos dominus 12 lucem mundi vocat? Matth V, quid civitati 13 super montem constitutae comparavit, si non relucemus 14 in tenebris et extamus inter 15 demersos? Si lucernam tuam sub 16 modio abstruseris, in tenebris "derelicta a multis 18 incurseris necesse est. 19 Haec sunt quae nos luminaria mundi faciunt, bona scilicet nostra. Bonum 20 autem, dumtaxat verum et plenum, non 21 amat tenebras; 22 gaudet videri 23 et in ipsas denotationes exultat. 24Pudicitiae Christianae satis non est esse, verum et videri. Tanta enim debet esse plenitudo eius, ut emanet ab animo 25ad habitum et 25 beructet a conscientia in superficiem, ut et a foris inspiciat quasi supellectilem suam, 2 quae conveniat fidei continendae in perpetuum. Discutiendae sunt enim deliciae quarum mollitia et 30 fluxud fidei virtus effeminari potest. Ceterum nescio an manus spatalio circumdari solita 32in duritiam-catenae stupescere sustineat. Nescio an crus periscelio laetatum in nervum se patiatur 35 artari. Timeo cervicem, ne margaritarum et smaragdorum laqueis occupata locum 36 spathae non det. Quare, benedictae, meditemur

31

27

33

29

26

34

8. vel ut (velud A.) Ad. et ut reliqui. 9. et exemplo BCDabc. 10. operae ve-
strae A. opera vestra reliqui. 11. Quid autem Ad. Aut quid reliqui. 12. lu-
cem mundi vocat Ad. lumen terrae vocavit reliqui. 13. super Ad. supra Dabc.

sub BC. 14. in tenebris Ad. inter tenebrosos BCDa. inter tenebras bc. 15.
dimersos Dabc. diversos BC. Vaticani tres. 16. modio Ad. modium reliqui. Pro
abstruseris in BC. extat obstruxeris. 17. derelicta d. delicta A. relicta BC. re-
lictae reliqui. 18. incurseris d. incluseris A. incuseris reliqui. Pro necesse App.
habet necessis. 19. et haec BC., pro more. Sic iidem paulo infra et bonum pro
Bonum. 20. autem, dumtaxat verum et plenum om. A. 21. hamat de (de om.
Aq.) tenebras A. 22. sed gaudet BCDabc. 23 et in ipsas denotationes Ad. et
ipsa denotatione sui reliqui. 24. Pudicitia ABC. 25. ad Ad. in reliqui. 25 b.
eruptet BC. 26. a foris Ad. foris reliqui. 27. superlectilem B. 28. quae Ad.
ut reliqui. 29. sunt enim Ad.
30. luxu Meursius.
thalio BC.
33. periscelio (periscaelio A.)
34. patitur BC.
35. ar-

enim sunt reliqui.
32. in duritiam Ad. in duritia reliqui.
laetatum Ad. de periscelio Dabc. de peristello BC.
tari A. 36. spathae ABCabcd. spatae d.

b. a foris] Aforis ut deforis, abintus et deintus. (Rigalt.) Cf. Plin. Hist. Natt. XVIL, 24, 37. Auct. incert. de Limit, p. 314. loh. de Ianua:,,Aforis, adverbium loci, penultima correpta, significat de loco vel in loco." Utitur etiam Possidius in Vita S. Augustini cap. 26. Alios locos indicat Du Cangius s. v.

c. supellectilem] Liber Vindobonensis habet superlectilem, quemadmodum hoc Vocabulam constanter scriptum extat in Arnobii pervetusto illo codice Parisino.

d. fluxu] De hoc vocabulo cf. adnot. ad De Spectac. cap. 10.

e. spatalio] Est armilla vel brachiale mulierum. Cf. Salmas. in Solin. p. 537.

[ocr errors]

31. spa

f. periscelio] Periscelium dicit quod luvenalis Sat. VI. periscelidem. (Rigalt.) Cf. Horat. Epist. I. 17, 56. cum interprr., Petron. Satyr. cap. 67. Isidor. Origg. XIX, 31,,crurum ornamentum mulierum quo gressus earum ornatur." Cf. Plin. H. N. XXXII, 12. Ovid. A. A. III, 272. Senec. Hippol. 320. Clemens Alexandrinus Paedag. II, 12. appellat лédαs лεquoquoious. Aldhelm. De Virgin. cap. 26 ,.et periscelides crurum." Cyprian. de Habit. Virg. 1. 1.,,sint a compedibus aureis pedes liberi." Glossae Vett.: ,,Periscelides, ornamenta vel circuli aurei crurum muliebrium." Cf. Visconti Mon. Borgh. p. 181.

[graphic]

734 QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI DE CULTU FEMINARUM LIB. II.

37

41

39

43

46

duriora, et non sentiemus: relinquamus laetiora, et non desiderabimus. Stemus expeditae ad omnem vim, nihil habentes quod relinquere timeamus. Retinacula ista sunt spei nostrae. Proiciamus ornamenta terrena, si caelestia optamus. Ne dilexeritis aurum, in quo omnia delicta populi Israël denotantur. Odisse debetis quod 40 patres perdidit, quod a relinquentibus deum adoratum est. 42 Etiam tunc aurum ignis est 'esca. Ceterum tempora “Christia nis semper, et nunc vel maxime, non auro, sed ferro transiguntur: stolae martyriorum praeparantur, angeli baiuli sustinentur. Prodite vos iam medicamentis et ornamentis exstructae "prophetarum et apostolorum, sumentes de simplicitate candorem, de pudicitia ruborem, depictae oculos verecundia et "os taciturnitate, inserentes in aures 'sermones dei, adnectentes cervicibus iugum Christi. Caput maritis subicite, et satis ornatae eritis. Manus lanis occupate, pedes domi figite, et plus quam in auro "placebitis. Vestite vos serico probitatis, byssino sanctitatis, purpura pudicitiae. Taliter pigmentatae deum habebitis amatorem.

50

37. expedite abc. 38. omnia Ad. prima reliqui. 39. Israël (Isrt Aq. isrl' B.) ABCd. Israelis reliqui. 40. patres Ad. Iudaeos reliqui. 41. quod a relinquentibus deum adoratum est Ad. quod derelinquentes deum adoraverunt reliqui.” 42. Etiam Ad. lam reliqui. 43. esca om. Ad. 44. Christianis Ad. Christianorum reliqui. 45. martyrorum BC. 46. angeli (anguli Aq.) baiuli Ad. angelis baiglis reliqui. 47. iam om. Ad. 48. prophetarum et om. BCDabc. 49. os Ad. spiritus reliqui. 50. sermones Ad. sermonem reliqui. 51. placebitis Ad. placebunt reliqui. 52. Vestite vos_serico probitatis om. A. In Aß. libri subscriptio est DE CVLTV FEMINARV LIB. II. EXPLICIT.

g. quod patres perdidit.] Antea legebatur quod ludaeos perdidit. Glossema est et interpretamentum eius quod Tertullianus scripserat patres. (Rigalt.)

h. ignis] Aeterni illius qui apud inferos ardet, paratus ad supplicium pec

catorum.

i. angeli bainli sustinentur.] Hoc est angeli expectantur qui in caelum suble

vent obviam Christo. Sic ipse Tertallianus supra [cap. 7.]:,,Videbo an com cerussa et purpurisso et croco et illo ambitu capitis resurgatis, an taliter expictas angeli in nubila sublevent obviam Christo in aére." (Rigalt.) De verbo sustinere cf. adnot. ad De Fuga in Persecut. cap. 11.

DE

EXHORTATIONE CASTITATIS.

In scripturae discrepantia Tertulliani verbis subiecta

A significat codicem scriptum Parisinum, St. Agobardi (Aq ex collatione Hildebrandi, 4ẞ ex collatione Steph. Baluzii). Vindobonensem.

B

C

D

a

с

d

Leidensem.

editionem principem, quae prodiit Basileae a. MDXXI.
loh. Gangneii, quae prodiit Parisiis a. MDXLV.
Sigism. Gelenii, quae prodiit Basileae a. MDL.
Iac. Pamelii, quae prodiit Antverpiae a. MDLXXIX.
Nicol. Rigaltii, quae prodiit Parisiis a. MDCXXXIV.

*DE

EXHORTATIONE CASTITATIS**.

7

Non dubito, frater, te post uxorem 'in pace praemissam ad Cap.1. conpositionem animi conversum de exitu singularitatis cogitare et utique consilii indigere. Quamquam in huiusmodi cum fide sua conloqui debet unusquisque eiusque vires consulere, tamen quoniam in ista specie carnis necessitas cogitatum movet, quae fere apud eandem conscientiam fidei resistit, opus est fidei extrinsecus consilio tamquam advocato adversus carnis 10 necessitates. Quae quidem necessitas "facillime circumscribi potest, si voluntas potius dei quam indulgentia consideretur. Nemo 2 indulgentia utendo promeretur, sed voluntati obsequendo. Voluntas dei est sanctificatio Thess. IV,3. * INCIPIT DE EXHORTATIONE CASTITATIS 48. DE EXHORTATIONE CASTITATIS BCDed., libri scripti bibliothecae Magliabechianae n. 527.,' n. 528,, n. 529., et bibliothecae Laurentianae plut. XXV., n. XII., Vaticani tres, et Politiani liber. EXHORTATIO AD CASTITATEM ab.

Cap. I. 1. in pacem remissam (praemissam d.) Ad. 2. consilium digere BCD. consilium digerere B. m. sec. et Laurentianus. consilium dirigere abc. Gorziensis liber. 3. et BCDubc. Laurentianus. de Latinius. 4. debeat BCDabc. Lau

rentianus. 5. necessitatis 48. 6. monet BC. 7. quaerere apud BCDabc. Laurentianus. 8. fidei d., los. Mercerus. fidem A. in fidem Hildebrandus. quae fidei reliqui. 9. consilium tanquam advocatum BCDabe. Laurentianus. 10. necessitatem BCDabc. Laurentianus. 11. facillime om. BCDabc. Laurentianus. 12. indulgentia ntendo Ad. indulgentiam audendo reliqui.

** Titulum fecit hnic operi Tertullianus DE EXHORTATIONE CASTITATIS, eadem forma qua legimus in catalogo eorum quae vetustissimo codice Agobardi continentur, DE SCORPIACE, DE PRAESCRIPTIONE HAERETICORVM, et apud Cyprianum DE EXHORTATIONE MARTYRII. Quae sunt intellegenda, uti si concepta essent EXHORTATIO AD CASTITATEM, SCORPIACE, PRAESCRIPTIO ADVERSVS HAERETICOS, EXHORTATIO AD MARTYRIVM. Sic libro De Pudicitia [cap. 15.] dicit,,de exhortatione sanctimoniarum," pro,,exhortatione ad sanctimonias." (Rigalt.) Quod TERTULLIANI OPP. ED. OEHLER. Tom. I.

[ocr errors]
[ocr errors]

ad titulum cf. etiam De Fuga in Per-
secut. cap. 14,,deductor omnium verita-
tum, exhortator omnium tolerantiarum."
Adde Ibid. cap. 1. et Adv. Prax. cap. 2.
,,paracletum, deductorem omnis veri-
talis." De leiun. cap. 10,,paracleto,
duce universae veritatis."

Cap. I. a. de exitu singularitatis co-
gitare] Hoc est de tuo eventu, qui iam
singularis et superstes coniugi tuae de-
gis. (Rigalt.)

b. in huiusmodi] Cf. adnot. ad De Baptismo cap. 12.

c. in ista specie] De voc. species cf. Desider. Heraldus ad Apologet. cap. 1.

47

« PreviousContinue »