Page images
PDF
EPUB

10

omnem veritatem, satis utique praetendit ea acturum illum quae et nova existimari possint, ut nunquam retro edita, et aliquando onerosa, ut idcirco non edita. Ergo, inquis, hac argumentatione quidvis novum et onerosum paracleto adscribi poterit, etsi ab adversario spiritu fuerit. Non utique. Adversarius enim spiritus ex diversitate praedicationis appareret, primo regulam adulterans fidei, et ita ordinem adulterans disciplinae, quia 1o cuius gradus prior est, eius corruptela antecedit, id est fidei, quae prior est disciplina. Ante quis de deo haereticus sit necesse "est, et tunc de instituto. Paracletus autem multa habens edocere quae in illum distulit dominus, secundum praefinitionem, ipsum primo Christum contestabitur qualem credimus, cum toto ordine dei creatoris, et ipsum glorificabit, et de ipso commemorabit, et sic de principali 12 regula agnitus illa multa quae sunt disciplinarum revelabit, fidem 13 dicente pro eis integritate praedicationis, licet novis, quia nunc revelantur, licet onerosis, quia nec nunc sustinentur, non alterius tamen Christi quam qui habere se dixit et alia multa quae a paracleto edocerentur, non minus istis onerosa quam illis a quibus nondum tunc sustinebantur.

14

Matth.

'Sed an onerosa monogamia, viderit adhuc impudens infirmi- Cap. III. tas carnis, an autem nova, de hoc interim constet. Illud enim amplius dicimus, etiamsi totam et solidam virginitatem sive continentiam paracletus hodie determinasset, ut ne unis quidem nuptiis fervorem carnis 2 despumare permitteret, sic quoque nihil novi in- XIX, 12. ducere videretur, ipso domino spadonibus aperiente regna caelorum, ut et ipso spadone", ad quem 'spectans et apostolus propterea et ipse castratus continentiam mavult. Sed salvo, inquis, iure nubendi. Plane salvo, et videbimus quousque, nihilominus iam ex ea parte destructo qua continentiam praefert. Bonum, inquit, ho- I Cor.VH, 1. mini mulierem non contingere. Ergo malum est contingere. Nihil enim bono contrarium nisi malum. Ideoque superesse, ut et qui babeant uxores sic sint quasi non habeant, quo magis qui non

6. et docturum liber Clementis.

est

7. inquit B. 8. paraclitum AB. 9. appareret ABcd. Vaticani tres. apparet reliqui. 10. enim AB. 11. stet tunc ABC. tunc, ab. 12. regula agnitus illa bcd. regula illa reliqui. 13. eliciente (cf. Adu. Marc. III, 2.) Lalinius. ducente Fr. Junius. 14. licet om. (AB?)Ca.

3. ad om.

Cap. II. 1. Sed onerosam monogamiam BCa. Sed onerosa monogamia A. 2. despumare abcd. de spå manare A. de spiritu manare reliqui. ABCab. 4. spectasset apostolus ABC. 5. inquit AB. 6. tamen ABCa. 7. Ergo malum est contingere om. ABCa. 8. habentes ABCa.

c. retro] Hoc est antea. Cf. adnot. ad De Spectac. cap. 9.

Cap. III. a. ipso spadone] Hoc est

virgine et experte feminae. Cf. supra
cap. 1., et infra cap.8. Sic paulo post
castratus pro abstinente.

I Cor. VII,

habent habere non debeant. Reddit etiam causas, cur ita suadeat, 32 sq. quod inupti de deo cogitent, nupti vero, quomodo in matrimonio quis suo placeat. Et possum contendere, non 10 mere bonum esse quod permittitur. Quod enim mere bonum est, non permittitur, sed ultro licet. Permissio habet causam aliquando et "necessitatis. Denique in hac specie non est voluntas permittentis nubere. Aliud I Cor. VII, 7. enim vult: Volo vos, inquit, omnes sic esse quomodo et ego. Et cum ostendit melius esse, quid utique se velle confirmat quam

16

12

15

quod melius esse praemisit? Et ita si aliud quam quod voluit permittit, non voluntate, sed necessitate permittens, non mere I Cor. VII, 9. bonum ostendit quod invitus indulsit. Denique cum dicit, Melius est nubere quam uri, 13 quale id bonum intellegendum, quod melius est poena? quod non potest videri melius nisi pessimo comparatum? Bonum illud est quod per se hoc nomen tenet, sine comparatione, non dico mali, sed etiam boni alterius, "ut et si alio bono comparatum adumbretur, remaneat nihilominus in boni nomine. Ceterum si per mali collationem cogitur bonum dici, non tam bonum est quam genus mali inferioris quod ab altiore malo obscuratum ad nomen boni impellitur. Aufer denique condicionem, ut non dicas, Melius est nubere quam uri, et quaero an dicere audeas, Melius nubere, non adiciens quo melius "sit? Fit ergo iam non melius, et dum non melius, nec bonum, sublata condicione, quae dum melius illud facit alio, ita bonum haberi cogit. Melius est unum oculum amittere quam duos. Si tamen discedas a comparatione mali utriusque, non erit melius unum oculum habere, quia nec bonum. 19 Quid nunc, si omnem indulgentiam nubendi de suo, id est de humano sensu accommodat, ex necessitate qua diximus, quia melius sit nubere quam uri? Denique I Cor. VII, 10. conversus ad alteram speciem dicendo, Nuptis autem denuntio, non ego, sed dominus, ostendit illa quae supra dixerat non dominicae auctoritatis fuisse, sed humanae 20 aestimationis. At ubi ad continentiam reflectit animos, Volo autem vos sic esse omnes,

I Cor. VII, 7 et 40.

18

Puto

13. quare

9. in om. b. 10. mereri AB. 11. necessitas AC. 12. quod ABC.
AC. In B. desiderantur verba est nubere quam uri quale id bonum intellegendum
quod melius est. 14. ut et si alio ABCa. ut si et alio bc. ut si et alii d., Fule.
Ursinus. 15. cogitationem ABC. comparationem liber Clementis. 16. non o
ABC. 17. sit? Fit ergo cd. liber Clementis. sit? Ergo reliqui. 18. comparatione
mali utriusque cd. liber Clementis. comparatione utriusque ABCab. Verba mali
utriusque inducunt Latinius et Fr. Junius. 19. Quod AB. 20. extimationis AB.,
pro more.

b. alio] Rigaltius cum Fulvio Ursino correxit alii. Sed non opus erat. Nam bene pro ablativo potest explicari hoc

alio. Quinetiam si dativo instas, eius casus inusitatioris formae alterum exemplum invenies De Idolol. cap. 11.

21

autem, inquit, et ego spiritum dei habeo, ut si quid indulserat_ex necessitate, id spiritus sancti auctoritate revocaret. Sed et Ioannes monens sic nos incedere debere quemadmodum et dominus, utique etiam secundum sanctitatem carnis admonuit incedere. Adeo 22 manifestius, Et omnis, inquit, 23 qui spem istam in illo habet, IIoh. III, 3. castificat se, sicut et ipse castus est. Nam et alibi: Estote sancti, IIóh. II, 3. sicut et ille sanctus fuit, scilicet carne. De spiritu enim non dixisset, quia spiritus ultro sanctus agnoscitur nec exspectat sanctitatis admonitionem, quae propria natura est eius. Caro autem 25 docetur sanctitatem, quae et in Christo fuit sancta.

24

Igitur si omnia ista

obliterant 26 licentiam nubendi, et condicione licentiae inspecta et praelatione continentiae imposita, cur non potuerit post apostolos idem spiritus superveniens ad deducendam disciplinam in omnem Joh. XVI,13. veritatem per gradus temporum (secundum quod Ecclesiastes, Tem- Eccl. III, 17. pus omni rei, inquit) supremam iam carni fibulam imponere,

27

30

iam non oblique a nuptiis avocans, sed exerte, cum magis nunci Cor. VII, 29. tempus in collecto factum sit, annis circiter CLX exinde productis? Nonne ipse apud te 28 retractares: Vetus haec disciplina "est, praemonstrata iam tunc in carne domini et 'voluntate, dehinc in apostolorum eius tam consiliis quam exemplis? Olim sanctitati huic destinabamur. Nihil novi paracletus inducit. Quod praemonuit, definit: quod sustinuit, exposcit. Et nunc recogitans ista facile tibi persuadebis multo magis "unicas nuptias competisse paracleto praedicare, qui potuit et nullas, magisque credendum temperasse illum quod et abstulisse 32 decuisset, si quae velit Christus intellegas. In hoc quoque paracletum agnoscere debes advocatum, quod a tota continentia infirmitatem tuam excusat1.

Secedat nunc mentio paracleti, ut `nostri alicuius auctoris. Cap. IV. Evolvamus communia instrumenta scripturarum pristinarum. Hoc ipsum demonstratur a nobis, neque novam neque extraneam esse

21. et om. ABCa. 22. manifestius et (ut AB.) ABCa. manifeste. Et reliqui. 23.
quae spem istam in nullo AB. 24. spectat ABCa. 25. docetur abcd. Gorziensis
liber. docet ABC. 26. licentia C. 27. inquit super terram, iam ABCa. 28. re-
tractare suetus ABC. retractans vetus Fulv. Ursinus. 29. sit ABCa. 30. in vo-
Juntate ABC. 31. unicas nuptias competisse cd. liber Clementis.
unicas compe-
tisse reliqui.
decuisset reliqui, et Gorziensis.

32. docuisset ABC.

c. inspecta] Inspecta et perponderata. d. quod sustinuit] Id est quod distulit. Sic saepissime hoc verbo utitur Tertullianus. Cf. Ad Natt. 1, 7,,Haec, oro vos, denuntiata ab aliis sustinent prodi ? Cf. etiam adnot. ad De Fuga in Persecut. cap. 11.

e. advocatum] Cf. Rigaltii adnot. ad De Patientia cap. 11.

f. quod a tota continentia infirmitatem tuam excusat.] Quod infirmitatis tuae respectu non in totum te vult continentem esse.

Cap. IV. a. instrumenta scripturarum] Cf. adnot. ad Apolog. cap. 18.

Gen. II, 24.

monogamiae disciplinam, immo et antiquam et propriam Christianorum, ut paracletum restitutorem potius sentias eius quam institutorem. Quod pertineat ad antiquitatem, quae potest antiquior forma proferri quam ipse census generis humani? Unam feminam masculo deus finxit, una costa eius decerpta, et utique ex pluribus. Gen. II, 18. Sed et in praefatione ipsius operis, Non est, inquit, bonum homini solum eum esse, faciamus adiutorium illi. Adiutores enim dixisset, si pluribus eum uxoribus destinasset. Adiecit et legem de futuro, siquidem 'prophetice dictum est, Et erunt duo in unam carnem; non tres, neque plures: ceterum iam non duo, si plures. Stetit lex. Denique perseveravit unio coniugii in auctoribus generis ad finem usque, non quia non erant feminae aliae, sed quia ideo non erant, ne primitiae generis duplici matrimonio contaminarentur. Alioquin si deus voluisset, et esse potuissent; certe de filiarum suarum numerositate sumpsisset, non minus ex ossibus et ex carne sua habens Evam, 'si hoc pie fieret. At ubi primum scelus, homicidium, in fratricidio dedicatum, tam dignum secundo loco scelus non fuit quam duae nuptiae. Neque enim refert, duas quis uxores singulas habuerit, an pariter singulae duas fecerint. Idem 'numerus coniunctorum et separatorum. Semel tamen vim passa institutio dei per Lamech constitit postea in finem usque gentis illius. Secundus Lamech nullus exstitit, quomodo duabus 'maritatus. Negat scriptura quod non notat. Aliae diluvium iniquitates provocaverunt, semel defensae, quales fuerunt, non tamen septuagies septies, quod duo matrimonia meruerunt. Sed et reformatio secundi generis humani monogamia matre censetur". Iterum duo in unam carnem crescere et redundare suscipiunt, Noë et uxor filiique eorum in unicis nuptiis. Etiam in ipsis animalibus mono

6

9

5

Cap. IV. 1. prophetice abcd. Gorziensis. prophetiae C. profacie AB. 2. et esse potuissent B. et esse potuisset ACa. esse potuissent bd. esse et polaissent c. 3. habens Evam bcd. Ila emendavit Beatus Rhenanus ad oram libri C. haue sevam C. hanc sevam AB. quam Evam a. 4. sibi hoc ABC. si bis hoc Fr. Iunius. 5. duos Ca. 6. numerus est iunctorum AB. 7. maritatus cd. liber Clementis. maritus reliqui. 8. alia diluvium et iniquitates AB. fuerunt d., Fulv. Ursinus.

b. census] De hoc vocabulo adeas quae adnotavi ad De Corona cap. 13.

c. ceterum] Hoc est alioquin. Cf. adnot. ad De Fuga in Persecut. cap. 11. d. in fratricidio dedicatum] De verbo dedicare adnotavi ad Scorpiac. cap. 1.

e. Neque enim refert] Immo, quia plurimum refert, edicto praetoris infamia notatur qui bina sponsalia binasve nuptias eodem tempore constitutas ha

9. qualesconque

buerit. (Rigalt.) Neque refert, argotatur, utrum binas quis una uxores, an post priorem alteram ducat.

f. defensae] Vindicatae, punitae.

g. non tamen septuagies septies, quod duo matrimonia meruerunt.] Genes.IV,24.

h. monogamia matre censetur.] De verbi censere significatu adeas quae adnotavi ad De Corona cap. 13.

Ex Gen. VI, 19 sqq.

ut

gamia recognoscitur, ne vel bestiae de moechia nascerentur. omnibus, inquit, bestiis ex omni carne duo induces in arcam, vivant tecum masculus et femina: erunt de animalibus volatilibus secundum genus, et de omnibus serpentibus terrae secundum genus ipsorum: duo ex omnibus introibunt ad te, masculus et femina. Eadem forma et septena ex binis adlegi mandat ex masculo et femina, uno et una. Quid amplius dicam? Immundis quoque alitibus cum binis feminis introire non licuit.

1

1

Matth. XIX,

Haec quantum ad primordiorum testimonium et originis nostrae Cap. V. patrocinium et divinae institutionis praeiudicium. Quae utique lex est, non monimentum; quoniam si ita factum est a primordio, invenimus nos ad initium dirigi a Christo; sicut in quaestione repudii dicens illud propter duritiam ipsorum a Moyse esse permissum, ab initio autem non ita fuisse, sine dubio ad initium revocat matrimonii individuitatem. Ideoque quos deus ab initio con- 6 sqq. iunxit, in unam carnem duos, hodie homo non separabit. Dicit et apostolus scribens ad Ephesios deum proposuisse in semetipso ad Eph.1,9. dispensationem adimpletionis temporum ad caput, id est ad initium reciprocare universa in Christo, quae sunt super caelos et super terras in ipso. Sic et duas Graeciae litteras, summam et ultimam, sibi induit dominus, initii et finis concurrentium in se figuras, uti, quemadmodum Aad 2 usque volvitur et rursus 2 ad A repli- Apoc. 1,8. XXII, 13. catur, ita ostenderet in se esse et initii decursum ad finem et finis recursum ad initium, ut omnis dispositio in eum desinens per quem coepta est, per sermonem scilicet dei qui caro factus est, proinde desinat quemadmodum et coepit. Et 10 adeo in Christo omnia "revocantur ad initium, ut et fides reversa sit a circumcisione ad integritatem 12 carnis illius, sicut ab initio fuit, et libertas ciborum et sanguinis solius abstinentia, sicut ab initio fuit, et matrimonii individuitas, sicut ab initio fuit, et repudii cohibitio, "quod ab initio non fuit, et postremo totus homo in paradisum 15 revocatur, ubi ab initio fuit. Cur ergo vel monogamum 16 illo b

Cap. V. 1. nomine tunc ABC. 2. ab initio antem non ita fuisse, sine dubio ad initium revocat matrimonii individuitatem. Ideoque quos deus om. ABCa. 3. quod b. 4. et ABCa. 5. usque volvitur et rursus 2 ad 4 om. ABCa. 6. ita ut ostenderet c. 7. initium AB. 8. in desinens C. in eo desinens AB. 9. quia ABC. 10. a deo Ca. 11. revocarentur ABCa. 12. carnis om. ABCa. 13. libertas ciborum et om. ABCa. 14. quae ABC. 15. revocaretur, a. 16. illo non d., Fulv. Ursinus. illum Ca. illo reliqui.

Cap. V. a. propter duritiam ipsorum] Locus est Matth. XIX, 8. Pro ipsorum reposuerim ludaeorum, quae menda latet fortasse etiam Ad Natt. 1, 13. in verbis

,,et ex diebus ipsorum praelegistis," ad
quae v. quae adnotavi. Quamquam non
necessaria est ea emendatio.
b. illo] In paradisum.

« PreviousContinue »