Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

cum pluribus, quando veritas cum paucis ametur. At enim me non magis 19 b dedecorabit 20 utilis levitas quam ornarit nocens. Non suffundor errore quo carui, quia caruisse delector, quia meliorem me et pudiciorem recognosco. Nemo proficiens erubescit. Habet et in Christo scientia aetates suas, per quas devolutus est et apostolus. Cum parvulus, inquit, essem, tanquam parvulus loquebar, tanquam parvulus sapiebam; at ubi vir sum factus, ea xIII, 1. quae parvuli fuerant evacuavik. Adeo 23 devertit a sententiis pristi

22

24

I Cor.

nis, nec idcirco deliquit quod aemulator factus est non paternarum traditionum, sed Christianarum, optans etiam ut praeciderentur Gal. V, 12. qui circumcisionem detinendam suadebant. Atque utinam et isti1, qui meram et veram integritatem carnis 25 obtruncant, amputantes non summam superficiem, sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum moechis et fornicatoribus veniam pollicentur adversus principalem Christiani nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque adeo testatur, ut, si quando", eam in feminis nostris" inquinamentis potius carnis quam tormentis punire contendat, id volens eripere quod vitae 26 anteponunt. Sed iam haec gloria extinguitur, et quidem per eos quos tanto constantius oportuerat eiusmodi maculis nullam subscribere veniam, quanto propterea, quotiens volunt, 28 nubunt, ne moechiae et fornicationi succiderer cogantur, quoniam melius est nubere quam uri. Nimirum propter continentiamI Cor. VII, 9. incontinentia necessaria est, incendium ignibus extinguetur. Cur ergo et crimina postmodum indulgent paenitentiae nomine, quorum remedia praestituunt multinubentiae iure? Nam et remedia vacabunt, cum crimina indulgentur, et crimina manebunt, si re

30

27

29

21. ca

19 b. decorabit D. 20. utilis Petr. Ciacconius, Fr. Iunius. inutilis ABCD.
rui, quia delet Fulv. Ursinus. 22. tanquam parvulus sapiebam CD. liber Clementis.
Reliqui non habent. 23. devertit AC. liber Clementis. divertit BD. 24. Christia-
narum CD. liber Clementis. Christianorum reliqui. 25. obtruncatam putantes A.
26. anteponent A. anteponant D., Fulv. Ursinus. 27. quanto D., Fulv. Ursinus.
quando ABC. 28. nubunt D., Fulv. Ursinus. nubant ABC. 29. quod melius A.
30. et crimina CD. liber Clementis. crimine reliqui.

h. utilis levitas] Ut nemini gloriosa est levitas quae secum adfert calamitates et damna, sic etiam nemini probrosa est levitas ex qua sequitur utilitas ingens et honesta. (Rigalt.)

i. suffundor] Cf. adnot. ad Scorpiac. cap. 10.

k. evacuavi.] Cf. adnot. ad De Patient. cap. 12.

1. Atque utinam et isti] Scil. praeciderentur.

m. si quando] Ad Natt. 11, 14,,Non meminerunt Asclepiaden Cynicum unica vaccula, cuius et dorso vehebatur et, si

quando, ubere alebatur, orbem totum

oculis subegisse?" De Anima cap. 18
,,putabis quidem abesse animum ab ani-
ma, si quando." Cf. quae adnotavi ad
De Corona cap. 5.

n. in feminis nostris] Hoc est Chri-
stianis. V. Apolog. cap. ult.

o. subscribere] Hoc est concedere. V. adnot. ad De Idolol. cap. 23.

p. succidere] Cf. quae adnotavi ad De Corona cap. 6. Adde De Patient. cap. 5 et 14.

q. vacabunt] Cf. adnot. ad De Orat.

cap. 15.

Cap. II.

Ioel. II, 13.

Ezech.

31

33

media vacabunt. Itaque utrobique de sollicitudine et neglegentia ludunt, praecavendo vanissime quibus parcunt et parcendo ineptissime quibus praecavent, cum aut praecavendum non sit ubi parcitur, aut parcendum non sit ubi praecavetur. Praecavent enim, quasi nolint admitti aliquid, indulgent autem, quasi velint admitti; quando si admitti nolint, non debeant indulgere, si indulgere velint, non debeant praecavere. Nec enim moechia et fornicatio de modicis et de 32 maximis delictis deputabuntur, ut utrumque competat, et sollicitudo quae praecavet et securitas quae indulget. Sed cum ea sint quae culmen criminum teneant, non 34 capit et indulgeri quasi modica, et praecaveri quasi maxima. Nobis autem maxima aut summa sic quoque praecaventur, dum 35 nec secundas quidem post fidem nuptias permittitur nosse, nuptialibus et dotalibus, si forte, tabulis a moechiae et fornicationis opere diversas, et ideo durissime nos infamantes paracletum" disciplinae enormitate digamos foris sistimus. Eundem limitem liminis moechis quoque et fornicatoribus figimus, ieiunas pacis lacrimas profusuris, nec amplius ab ecclesia quam publicationem dedecoris relaturis.

Ceterum deus, inquiunt, bonus et optimus, et misericors et miserator et misericordiae plurimus, quam omni sacrificio anteHos. Vi, ponit, non tanti ducens peccatoris mortem quam paenitentiam, XXXIII, 11. 'salutificator omnium hominum et maxime fidelium. Itaque et filios ITim. I dei misericordes et pacificos esse oportebit, donantes invicem sicut Matth. et Christus donavit nobis, non iudicantes, ne iudicemur. Domino mx enim suo stat quis vel cadit: tu quis es, ut servum iudices alienum? Dimitte, et dimittetur tibi. Talia et tanta futilia" eorum,

Luc. VI, 36.

Eph. IV, 32.

Rom. XIV,4.

31. tale quid CD. liber Clementis.
33. ut om. A. 34. capit D., Fulv.
Et D., Fulv. Ursinus. Sed ABC.

Cap. II. 1. salutificator ABC.
Gasp. Scioppius. sparsilia C. liber
teste Rigaltio, inspexeral Pithoeus.

32. maximis D., Fulv. Ursinus. mediis ABC Ursinus. capiunt ABC. 35. ne Lalinius. 36.

salvificator D., Fulv. Ursinus. 2. futilia BAD, Clementis, et codex scriptus Remensis, quem,

r. non capit et indulgeri] V. adnot. ad De Fuga in Persecut. cap. 1. et ad Apolog. cap. 17.

s. post fidem] Post fidem Christianam amplexatam. Cf. de hac breviloquentia quae adnot. ad Scorpiac. cap. 11.

1. si forte] Cf. quae adnotata sunt ad De Corona cap. 5.

u. durissime nos infamantes paracletum] Mutila periodus, quae sic suppleri posset: Sed ideo durissime tractant, infamantes paraclelum disciplinae enormitate, dum digamos foris sistimus. (lac. Pamelius.) Tertulliani mentem non ce

pit Pamelius; infamantes coniunge non cum nos, sed cum digamos. Paracletum dicit infamare a disciplina exorbitantes dum digami fiant.

v. ieiunas pacis lacrimas] Absque pacis spe. Sic [De Anima cap. 6.] nantes philosophia," [Adv. Marc. III, 7.] ,,ieiunantibus ceteris a salute." (Rigalt.) Adde infra huius libri cap. 16,,adspice illum a iusta fruge naturae, a matrimoni dico pomo animas ieiunare capientem.“

Cap. II. a. futilia] Sic edidit Rhenanus [immo Gangneius]. Sed quo ore Septimius futilia diceret quae sunt ex

Ps. VII, 12.
XXXII, 39.

XIV, 11 sq.

XI, 14.

VII, 15 sq.

quibus et deo adulantur et sibi lenocinantur, effeminantia magis
quam vigorantia disciplinam, quantis et nos et contrariis possumus
repercutere, quae et dei severitatem intemptent et nostram con-
stantiam provocent? Quia etsi bonus natura deus, tamen et iustus.
Ex causa enim, sicut sanare novit, ita et caedere, faciens pacem, Deut.'
sed et condens mala, paenitentiam malens, sed et Hieremiae man- les. XLV, 7.
dans, ne pro populo peccatore deprecaretur. Quoniam si ieiuna- Ier.
verint, inquit, non exaudiam obsecrationem eorum. Et rursus: Et
tu ne adoraveris pro populo, et ne postulaveris pro his in prece
et oratione, quoniam non exaudiam in tempore quo 'invocaverint
me, in tempore adflictionis suae. Et adhuc supra, idem miseri-
cordiae praelator quam sacrificii: Et tu ne adoraveris pro populo
isto, et ne postulaveris misericordiam consequi eos, et ne acces-
seris pro his ad me, quoniam non exaudiam utique misericordiam
postulantes, utique ex paenitentia flentes et ieiunantes, et adflicta-
tionem suam offerentes deo. Deus enim zelotes, et qui naso non
deridetur, adulantium scilicet "bonitati eius, et qui licet patiens,
tamen per Esaiam comminatur patientiae finem: Tacui, numquides
et semper tacebo et sustinebo? Quievi velut parturiens, exsurgam,
et arescere faciam. Ignis enim procedet ante faciem ipsius, et Matth. X, 28.
exuret inimicos eius, non solum corpus, verum et animas occidens
in gehennam. Ceterum iudicantibus quomodo dominus comminetur
ipse demonstrat. Quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabitur de Matth. VII, 2.
vobis. Ita non prohibuit iudicare, sed docuit. Unde et apostolus
iudicat, et quidem in causa fornicationis, dedendum eiusmodi ho- Cor. V
minem satanae in interitum carnis, increpans etiam quod fratres VI, 1 sqq.
non apud sanctos iudicarentur. Adiciens enim inquit, Ad quid
mihi eos qui foris sunt iudicare? 10 Dimittis autem, ut dimittatur

3. Quoniam CD. liber Clementis. Quod et si AB. 4. invocaverint me in tempore
CD. liber Clementis. invocaverit me, et in tempore AB. 5. hisdem A. 6. boni-
tati CD. liber Clementis. bonitatem reliqui. 7. comminatur ego. comminetur ABCD,
8. inquit om. A.
9. Ad quid ego. Ut quid libri omnes. 10. Dimitti autem, ut
dimittantur tibi a deo, delicta mandantur Petr. Ciacconius, Fr. Iunius, los. Scaliger.
paginis sacris petita? etsi, ut ipse sen- άζει, καταγελᾷ· ἀπὸ τοῦ μύζειν τοῖς
tiebat, in pravas argumentationes de- μυκτηρσι." (Rigalt.)
torta. Itaque malim quod ex Anglicano
codice protulerat Pamelius sparsilia. Nam
et in Remensi sparsalia legi Pithoeus
notaverat. (Rigalt.) Immo, recte futilia.
Quae enim ad quod probandum propo-
nuntur non probant, prorsus futilia sunt,
quippe efficaciae nullius nulliusque ad
demonstrandum momenti.

b. naso non deridetur] Sic reddidit Pauli verbum ad Galat. VI, 7. où μværηρίζεται. Hesychius:,,Μυκτηρίζει, χλευ

c. adulantium scilicet bonitati eius] Gangneius et Gelenins ediderunt bonitatem. Cum tamen inusitatioris huius verbi adulari structurae alterum exemplum in scriptis Tertulliani reperiri nondum contigerit, repono cum Pamelio et Rigaltio bonitali ex libro Clementis. De struetura verbi adulari cum accusativo cf. Ruddim. Instit. Gramm. II, p. 136.

d. inquit, Ad quid mihi eos] Sic reposui, cum vulgata scriptura Ut quid

Exod. XX, 5.

Gal. VI, 7.

XLII, 14 sq.

Ps. XCVII,3.

I

3 sq. 12.

12

13

tibi a deo. Delicta mundantur quae quis in fratrem, non deum admiserit. Debitoribus denique dimissuros nos in oratione "profitemur, sed non decet ultra de auctoritate scripturarum eiusmodi fanem contentiosum alterno ductu in diversa distendere, ut haec restringere frenos disciplinae, illa laxare videatur, quasi "incertae, et paenitentiae subsidium illa prosternere per lenitatem, haec negare per austeritatem. Porro et auctoritas scripturae in suis terminis stabit sine alterutra oppositione. 15 Et paenitentiae subsidium suis condicionibus determinatur sine passiva concessione, et ipsae prius causae eius distinguuntur sine confusa propositione. Causas paenitentiae delicta condicimus. Haec dividimus in duos exitus. Alia erunt remissibilia, alia inremissibilia. Secundum quod nemini dubium est alia castigationem mereri, alia damnationem. Omne delictum aut venia 18 dispungit aut poena, venia ex castigatione, poena ex damnatione. De ista differentia iam et quasdam praemisimus altercationes scripturarum hinc retinentium IIoh. V, 16. hinc dimittentium delicta. Sed et Ioannes docebit: Si quis scit fratrem suum delinquere delictum non ad mortem, postulabit, et dabitur vita ei; quia non ad mortem delinquit, hoc erit remissibile. Est delictum ad mortem; non pro illo dico, ut quis postulet, hoc erit inremissibile. Ita 20 ubi est postulationis vis', illic etiam remissionis; ubi nec postulationis, ibi aeque nec remissionis. Secundum hanc differentiam delictorum paenitentiae quoque condicio discriminatur. Alia erit quae veniam consequi possit, in delicto scilicet remissibili, alia quae consequi nullo modo possit, in de11. profitemur ACD. liber Clementis. profitetur B. 12. videantur BD. 13. quia si A. 14. incertae, et paenitentiae AD. incertae poenitentiae BC. in certae poenitentiae Fr. Junius. 15. si et D., Fulv. Ursinus. 16. determinetur A. 17. enim distinguuntur A. 18. dispungit A. liber Clementis. expungit BCD. 19. ei qu non Latinius. 20. ubi est postulationis vis, illic ego. ubi est postulationis, illic ABC. ubi est conditio vel ratio postulationis, illic D., Fulv. Ursinus.

nihili sit. Sed etiam de hoc Ad diffido.
Desideratur enim in editione principe
vocula inquit, quae mibi latere videtur
in altera syllaba particulae enim et in
illo ut. Antiquae versiones apud Saba-
terium neque ut neque ad agnoscunt.

e. funem contentiosum alterno ductu
in diversa distendere] Sic Adv. Marcion.
IV, 4,,Funis ergo ducendus est conten-
tionis, pari hinc inde nisu fluctuante."
Adv. Iud. cap. 1,,Alternis vicibus con-
lentioso fune diem in vesperam traxe-
runt." De Resurr. Carnis cap. 34,,Nolo
nunc contentioso fune deducere" celt.
Cf. De Corona cap. 3,,Et quamdiu per
hanc lineam serram reciprocabimus ?“

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

21

licto scilicet inremissibili. Et superest specialiter de moechiae et fornicationis statu examinare, in quam delictorum partem debeant redigi.

Sed prius decidam intercedentem ex diverso responsionem ad Cap. III. eam paenitentiae speciem 'quam cum maxime definimus venia carere. Si enim, inquiunt, aliqua paenitentia caret venia, iam nec in totum agenda tibi est. Nihil enim agendum est frustra. Porro frustra agetur paenitentia, si caret venia. 1b Omnis autem paenitentia agenda est. Ergo omnis 2veniam consequatur, ne frustra agatur, quia non erit 'agenda, si frustra agatur.

Porro frustra 5 agitur, si venia carebit. Merito itaque opponunt, quoniam huius quoque paenitentiae fructum, id est veniam, in sua potestate usurpaverunt. Quantum enim ad illos, a quibus pacem humanam consequitur. Quantum autem ad nos, qui solum dominum meminimus delicta concedere, et utique mortalia, non frustra agetur. Ad dominum enim remissa et illi exinde prostrata, hoc ipso magis operabitur veniam, quod eam a solo deo exorat, quod delicto suo humanam pacem sufficere non credit, quod ecclesiae mavult erubescere quam communicare. Adsistit enim pro foribus eius, et de notae suae exemplo ceteros admonet et lacrimas fratrum sibi quoque advocat, et redit plus usque negotiata, compassionem scilicet quam communicationem. Et si pacem hic non metit, apud dominum seminat. Nec amittit, sed praeparat fructum. Non vacabit ab emolumento, si non vacaverit ab officio. Ita nec paenitentia huiusmodi vana, nec disciplina eiusmodi dura est. Deum ambae honorant. Illa nihil sibi blandiendo facilius impetrabit, ista nihil sibi adsumendo plenius adiuvabit.

Possumus igitur demandata paenitentiae distinctione ad ipso- Cap. IV. rum iam delictorum regredi censum, an 'ea sint, quae veniam ab 2 hominibus consequi possint. Inprimis quod moechiam et fornica

21. Et delet Latinius.

Cap. II. 1. quam maxime definivi venia caret. Si enim A. 1 b. Omni Nicol. Rigallius. 2. venia A. 3. consequitur Latinius. 4. agenda om. A. 5. agetur D., Fulv. Ursinus. 6. itaque ABC. utique ita D., Fulv. Ursinus. 7. quod A. 8. consequitur, frustra agitur; quantum Petr. Ciacconius. 9. plus usque ego. plus utique D., Fulv. Ursinus. plusque ABC. precibusque Latinius. plus quid Fr. Iunius. plus plusque los. Scaliger.

Cap. IV. 1. ea CD. liber Clementis. haec Fulv. Ursinus. hae AB. 2. hominibus Latinius, los. Scaliger. omnibus ABCD.

Cap. III. a. Et si pacem hic non metit] Hinc emollienda sunt quae deinceps occurrent duriuscula, quod videlicet paenitentium lacrimas ieiunas pacis esse iubet, quod poenitentes ita vult poeni

tere, ut sciant se poenitentiam perditu-
ros. Nimirum poenitentiam quidem apud
homines perdant, non apud deum, et
fundant lacrimas ieiunas pacis humanae,
non autem divinae. (Rigalt.)

« PreviousContinue »