Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

per angustam salutis ianuam introibit caro exilior; citius resuscitabitur caro levior, diutius in sepultura durabit caro aridior. Saginentur pugiles et pyctae Olympici. Illis ambitio corporis competit quibus et vires necessariae, et tamen illi quoque xerophagiis invalescunt. Sed nostra alia robora aliaeque vires, sicut et alia cer- Eph. VI, 12. tamina, quibus non est luctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi potestates, adversus spiritalia malitiae. Adversus haec non carne et sanguine, sed fide et spiritu robusto oportet adsistere. Ceterum 'saginatior Christianus ursis et leonibus forte quam deo erit necessarius, nisi quod et adversus bestias maciem exercere 1o debebit.

7. alii A. 8. potentes Latinius. JEIVNIO ADVERSVS PSYCHICOS. A.

9. saginator B. 10. debebit. EXPLICIT DE

g. Saginentur pugiles et pyctae Olympici.] De xerophagia athletarum v. Salmas. ad Tertull. De Pallio p. 261 sqq.

Krause in Pauly Encyclop. s. v. Athletae
tom. I. p. 912 sqq.

DE

VIRGINIBUS VELANDIS.

TERTULLIANI OPP. ED. OEHLER. Tom. I.

56

In scripturae discrepantia verbis Tertulliani subiecta

A significat librum scriptum Vindobonensem.

[blocks in formation]

editionem principem, Beati Rhenani, quae prodiit Basileae a. MDXXL
Beati Rhenani, quae prodiit Basileae a. MDXXXIX.
Sigism. Gelenii, quae prodiit Basileae a. MDL.
lac. Pamelii, quae prodiit Antverpiae a. MDL.XXIX.
Nic. Rigaltii, quae prodiit Parisiis a. MDCXXXIV.

103

DE

VIRGINIBUS VELANDIS.

Proprium iam negotium passus meae opinionis Latine quo- Cap. I. que ostendam virgines 'nostras velari oportere ex quo transitum aetatis suae fecerint: hoc exigere veritatem, cui nemo praescribere b potest, non spatium temporum, non patrocinia personarum, non privilegium regionum. Ex his enim fere consuetudo initium ab aliqua ignorantia vel simplicitate sortita in usum per successionem corroboratur et ita adversus veritatem vindicatur. Sed dominus Ioh. XIV, 6. noster. Christus veritatem se, non consuetudinem, cognominavit. Si semper Christus, et prior omnibus, aeque veritas sempiterna et antiqua res. Viderint ergo quibus novum est, quod sibi vetus est. Haereses non tam novitas quam veritas revincit. Quodcunque adversus veritatem sapit, hoc erit haeresis, etiam vetus consuetudo. Ceterum suo vitio quis quid ignorat. Quod autem ignoratur fuit tam requirendum quam recipiendum quod agnoscitur. Regula quidem fidei una omnino est, sola 'immobilis et irreformabilis, credendi scilicet in unicum deum omnipotentem, mundi conditorem, et filium eius Iesum Christum, natum ex virgine Maria,

4

Cap. I. 1. vestras liber scriptus biblioth. Laurentianae n. XII, plut. XXVI. 2. patrocinii A (m. pr.) B. liber Laurentianus. patrocinium A. m. sec. 3. vendicatur AB, 4. haereseis abcd. haeresibus A. haeresis B. Laurentianus. 5. inviolabilis et inreformidabilis Laurentianus.

Cap. I. a. Proprium iam negotium passus meae opinionis] Scripserat Tertollianus tractatum de Velandis Virginibus Graeco sermone, ac perinde ait hoc negotium iam esse suum proprium, ut qui semel opinionem illam defendendam susceperit. Ergo ait, passus iam semel negotium defendendae meae opinionis, stilo Graeco, id ipsum ostendam quoque Latino. (La Cerda.) Disputatione

quadam adversus Graecos, cum et vir-
gines velari oportere acrius forte ad-
seruisset, Graecorum conviciis exceptus
ac pro haeretico exagitatus esse videtur.
(Rigalt.)

b. praescribere] V. de hoc verbo quae
adnotavi ad Apolog. cap. 7.

c. revincit.] Cf. adnot. ad De Test. An. cap. 1. et ad De Cultu Fem. II, 6. et interprr. ad Apul. De Magia I, 1.

« PreviousContinue »