Page images
PDF
EPUB

17

18

sensionibus. 7 Fugiat conspectum vestrum et in ima sua delitescat contractus et torpens, tamquam coluber excantatus aut effumigatus'. Nec illi tam bene sit in suo regno, ut vos commitat, sed inveniat munitos et concordia armatos, quia pax vestra 19 bellum est illi. Quam pacem quidam in ecclesia non habentes a martyribus 20 in carcere exorare consueverunt1. Et ideo eam propterea in vobis

17. et fugiat ABC.
illi C. et Laurentianus.

18. vos convincat B.
20. in carcerem AB.

Disiungamus quae prave cohaerent et
genuinam auctoris scripturam habemus:
„Tentabo illos vilibus scidiis." Audie-
rat Tertullianus esse quaedam inter mar-
tyras non odia, sed defectionum et dis-
sensionum semina; quibusdam forte sic
disputantibus: Scripturarum auctoritate
non prohiberi, quo minus vincula sua mor-
lemque ipsam adnumerata concussoribus
pecunia deprecarentur. Itaque hortatur,
id potissimum videant, ne consilia Sa-
tanas adversus ipsos coquat volvendo
secam ista: Homines ego tentavi quon-
dam, cum in meo non erant, nempe
cam erant in paradiso, tentavi autem
praestantissimo divinae cuiusdam arboris
'fructu. Istos hodie, qui in meo sunt,
nempe in carcere, tentabo quoque, sed
vilibus scidiis. Quasi diceret: Olim ten-
fando homini, cum esset in paradiso,
adbibenda fuit magni apparatus tentatio.
Nunc vero in meo positos, quippe in
carcere ac tenebrarum regno, tentabo
angis et quisquiliis, puta momentaneae
cniusdam vexationis formidine aut pro-
ducendae in aliquot annos vitae in dies
mortalis desiderio: denique committam
ipsos et exagitabo dissensionibus. Haec
sunt parabilia et obviam atque ad ma-
num Satanae tela, quasi de vilibus sco-
pis et scidiis arborum cremialibus. Sci-
diae sunt scidia, unde et discidia, sunt
σχίδακες, κλάσματα ξύλων, vilia cae-
sarum arborum segmina. Vitruvius II, 1
intervalla scidiis et luto obstruunt."
(Rigalt.) Mirificam, ne dicam ineptam,
Rigaltius proposuit loci et emendatio-
nem et interpretationem, in qua refel-
lenda tempus non teram.

Cum totius

libelli ratio in eo potissimum consistat, ut ad constantiam exhortetur, ne qui ante designari sese ad martyrium forti animo voluerint, iam, cum subeundum hoc instet, sese deterreri patiantur, fanile intellegitur cur hoc maxime tempore bodiis, ab defectionibus et dissensionibus eos cavere velit. Mutuis enim his odiis, mutuis fratrum Christianorum in carcere dissensionibus necessario debili

19. bellum cum illo AB. bellum

taretur singulorum constantia alterorum allocutionibus et adhortationibus subinde egena. Defectiones interpretor a concordia fide Christiana fratribus praescripta defectiones. Vilia dicit odia, quippe sanctis futuris maxime indigna.

i. coluber excantatus aut effumigatus] His artibus periti et nobiles erant inprimis Marsi et Psylli, de quibus vide quae congesserunt interpretes ad Arnob. Adv. Natt. II, 32. Cf. Plin Hist. Nat. VIII, 32. X, 70., et interprett. ad Vergil. Ecl. VIII, 71.

causa

k. committat] Verbum sumptum a ludo gladiatorum; hi enim,,committi" dicebantur. Suet. Claud. cap. 34. „Praeter destinatos etiam levi subitaque de Cyprian. quosdam commisit.“ Epist. X.,,Gloriosos servos dei cum dei sacerdote committunt." Exempla obvia, ut etiam,,componi" et ,,comparari. Exemplum est in Dione [XLIII, 23.] τοὺς ἄνδρας συνέβαλλε μὲν, καὶ ἕνα ἑνί. Xiphilinus in Domitiano [Dio LXVII, 8.] πολλάκις δὲ τοὺς ἀγῶνας νύκτωρ ἐποίει, καὶ ἔστιν ὅτε καὶ νάννους καὶ γυναῖκας συνέβαλε σε (La Cerda.)

1. exorare consueverunt] Hoc sibi vult Tertullianus simpliciter, esse in ecclesia homines persaepe, qui pacem inter se non possunt colere abrepti in fratres suos praeiudiciis, at ubi fratres illos suos, quibuscum pacem in libertate nequibant colere, vident in persecutione martyras esse Christi et pro iustitia perpeti, tum deposita animi sui abalienatione cum eis reconciliari et odia antecedentia deprecari, aut etiam eorum interventu utuntur ad suam cum aliis adeoque cum ecclesia ipsa, si forte, reconciliationem (Franc. Junius). Alludit ad consuetudinem eius temporis, quae etiam Cypriani aetate in usu fuit, quemadmodum ex eius viri scriptis colligitur, siquidem lapsi, id est qui sacrificaverant idolis auc necessitatem sacrificandi pecunia apud magistratum redemerant accepta securitatis syngrapha,

Cap. II.

habere et fovere et custodire debetis, ut, si fortem, et aliis praestare possitis.

3

Cetera aeque animi impedimenta usque ad limen carceris" deduxerint vos, 'quousque et parentes vestri. Exinde segregati estis ab ipso mundo, quanto magis a saeculo rebusque eius? Nec hoc vos consternet, quod segregati estis a mundo. Si enim recogitemus ipsum magis mundum carcerem esse, exisse vos e

5

6

21. habetur B. 22. ponere C. sed correct. eadem manu in marg. fovere.
Cap. II. 1. usque om. AB. 2. parentes nostri C. et Laurentianus. 3. a mundo. d.
4. quanto magis a saeculo rebusque eius? Nec hoc vos consternet, quod segre-
gati estis a mundo om. d. 5. consternat C. et Laurentianus. 6. nos AB.

quo reciperentur in ecclesiam ante confessionem exomologesinque et poenitentiam ante impositionem manus episcopi et cleri solebant a martyribus et confessoribus in carcere constitutis libellum extorquere deprecatorium, per quem in ecclesiam recipi iuberentur. Sic enim lapsi quidam importunis precibus martyres et confessores fatigabant corrumpebantque. Vocabant autem veteres,,dare pacem" recipere in ius communicatio

nis. In hunc igitur sensum accipi debet quod hic Tertullianus scribit,,quam pacem quidam in ecclesia non habentes," item,,ut, si forte, et aliis praestare possitis." Vide, quanta fuerit olim martyrum etiamdum viventium auctoritas. Sane Cyprianus Epist. III, 15. in libello quorundam martyrum pro lapsis scripto hoc insertum paulo incautius fuisse testatur,,communicet ille cum suis." Nam addi debebat quinam,,sui.“ Proinde idem sanctissimus vir scribit sub antecessoribus suis id semper observatum, ut diaconi ad carcerem commeantes martyrum desideria consiliis suis et scripturarum praeceptis gubernarent; his enim illic verbis utitur (Rhenanus.). Rhenano adsentiunt Baronius Annal. }, p. 508. et La Cerda ,,pacem" de indulgentia interpretantes. Addo locum ex libri De Pudicitia cap. 22.,,Domini enim, non famuli est ius et arbitrium, dei ipsius, non sacerdotis. At tu iam et in martyras tuos effundis hanc potestatem: ut quisque ex consensione vincula induit adhuc mollia, in novo custodiae nomine, statim ambiunt moechi, statim adeunt fornicatores, iam preces circumsonant, iam lacrimae circumstagnant maculati cuiusque, nec ulli magis aditum carceris redimunt, quam qui ecclesiam perdiderunt. Violantur viri ac feminae in tenebris plane ex usu libidinum notis, et pacem ab his

quaerunt, qui de sua periclitantur. Alii ad metalla confugiunt, et inde communicatores revertuntur, ubi iam aliud martyrium necessarium est delictis post martyrium novis. Qui enim in terris et in carne sine culpa? quis martyr saeculi incola, denariis supplex, medico obnoxius et funeratori?" Liberius in Epistola antequam iret in exilium cum supra sacerdotes dixisset designatos esse ad martyrium, subicit,,Estote itaque de promissione caelesti securi, et quia proximiores estis deo effecti, vestris orationibus me vestrum consacerdotem, famulum dei ad deum sublevate." Cyprian. Epist. XV.,,Cum vos ad me litteras direxeritis, quibus examinari desideria vestra et quibusdam lapsis pacem dari postulatis." Paulo post,,Et quoniam audio, fortissimi et carissimi fratres, impudentia vos quorundam premi et verecundiam vestram vim pati, oro vos quibus possum precibus, ut evangelii memores et considerantes quae et qualia in praeteritum antecessores vestri martyres concesserint, quam solliciti in omnibus fuerint, vos quoque sollicite et caute petentium desideria ponderetis, utpote amici domini, et cum illo postmodum iudicaturi inspiciatis et actum et opera et merita singulorum" sqq. ld. Epist. XX.,,Item cum comperissem eos qui sacrilegis contactibus manus suas atque ora maculassent vel nefandis libellis nihilominus conscientiam polluissent, exambire ad martyres passim, confessores quoque importuna et gratiosa deprecatione corrumpere, ut sine ullo discrimine atque examine singulorum darentur quotidie libellorum milia contra evangelii legem" sqq.

m. si forte] Vide quae adnotavi ad De Corona cap. 5.

Cap. 11. a. usque ad limen carceris]

Non ultra limen carceris comitaverint

7

9

13

carcere quam in carcerem introisse intellegemus. Maiores tenebras habet mundus, quae hominum praecordia excaecant. Graviores catenas 10 induit mundus, quae ipsas animas hominum constringunt. Peiores immunditias expirat mundus, libidines hominum. Plures postremo mundus reos continet, scilicet universum hominum genus. Iudicia denique non "proconsulis, sed dei sustinet. Quo vos, benedicti, de carcere in custodiarium, si forte, "translatos existimetis. Habet tenebras, sed lumen estis 15 ipsif. Habet vincula, sed vos soluti deo estis. Triste illic expirat, sed vos odor estis suavitatis. Iudex 16 expectatur, sed vos estis de iudicibus ipsis iudicaturi. Contristetur illi qui fructum saeculi suspirat. Christianus etiam extra carcerem saeculo renuntiavit, in carcere autem etiam carceri. Nihil interest, ubi sitis in saeculo, "qui extra saeculum estis. Et si aliqua amisistis vitae gaudia, "negotiatio est aliquid amittere, ut maiora lucreris. Nihil adhuc dico de praemio, ad quod deus martyres invitat. Ipsam interim conversationem saeculi et carceris comparemus, "si non plus in carcere spiritus acquirits, quam caro amittit. Immo et quae iusta

18

22

20

9. praecordia exerceant B.
Laurentianus. 12. quo nos
14. tralatos C.
15. Ipsi

7. in carcere ABD. 8. exiisse intellegemus C. 10. imbuit ABCD. Laurentianus. 11. pro consulibus 13. custodiarum A. (m. pr.) B. ABC. Laurentianus. habent C. Laurentianus. 16. expectatur, sed vos d. Petr. Ciacconius. expectatur de indicibus, sed vos Laurentianus et reliqui. 17. qui extra ABCDabc. Laurentia18. amisisti Franc. Iunius. mus. extra d. 68. debrandus ad Apul. Metam. 1, 24. p. 22. admittit. immo Laurentianus.

vos, sed ibi resistant cum parentibus vestris. De vos,,parentes" vide quae adnotavi ad Scorpiac. cap. 3.

b. exisse vos e carcere, quam] De ellipsi comparativi magis dixi ad De Testim. Animae cap. 2.

c. sed dei sustinet] Sustinet, expectat. (Rigalt.) V. quae adnotavi ad De Fuga in Persecut. cap. 11. Adde Scorpiac. cap. 2. „Sustineant evangelia paulisper, dum radicem exprimo legem, dum inde elicio voluntatem dei, unde et ipsum recognosco." Ibid. cap. 13.,,quibus sustinetis ostentamen iusti iudicii dei.“ d. Quo vos] Etiam hic facile deprehendes ellipsin comparativi magis.

e. in custodiarium, si forte, translatos] Id est, ut hoc de vobis statuatis, vos ad libertatem vitamque servari, non ad captivitatem et mortem. De voce custodiarium" cf. Adv. lud. cap. 3. De formula,,si forte," obvia etiam initio bajus capitis, v. adnotata ad De Corona cap. 5.

M

I. sed lumen estis ipsi] Cyprian. Epist.

4

19. negatio AB.

20. lucretis Hil21. si non ABCabcd. Gorziensis. si nos D.

LXXXI.,,O. beatum carcerem, quem illustrat vestra praesentia! O beatum carcerem, qui homines mittit ad caelum! O tenebras lucidicres sole ipso et luce hoc mundi clariores, ubi modo constituta sunt dei templa et sanctificata divinis confessionibus membra vestra." Hilar. Can. XI. in Matth. ,,Neque sane credi potest, spiritus sancti gloriam in carcere posito defuisse, cum apostolis virtutis suae lumen esset in carcere positis ministraturus."

g. si non plus in carcere spiritus acquirit],,Si" particulae pro ,,an“ positae exemplorum ingentem numerum suppeditant scripta Tertulliani. Apolog. cap. 6.,,Nunc religiosissimi legum et paternorum institutorum protectores et cultores respondeant velim de sua fide et honore, si in nullo exorbitaverunt, si non necessaria et aptissima quaeque disciplinae oblitteraverunt." Ibid. cap. 8. ,,Cupio respondeas, si tanti aeternitas, aut si non, ideo nec credenda." Ibid. cap. 13.,,Recognoscite, si mentior."

k

28

sunt caro non amittit per curam ecclesiae et 23 agapen fratrum, et insuper quae semper utilia fidei, spiritus adipiscitur. Non vides alienos deos, non imaginibus eorum incurris, non sollemnes nationum dies ipsa commixtione participas, non nidoribus spurcis verberaris, non clamoribus spectaculorum, "atrocitate vel furore vel impudicitia celebrantium caederis, non in loca libidinum publicarum oculi tui impingunt, vacas a scandalis, a temptationibus, a recordationibus malis, iam et a persecutione. Hoc praestat carcer Christiano, quod 25 eremus prophetis. Ipse dominus in secessu frequentius agebat, ut liberius oraret, ut saeculo cederet: gloriam denique suam discipulis in solitudine demonstravit. Auferamus carceris nomen, 26 secessum vocemus. Etsi corpus includitur, etsi caro detinetur, omnia spiritui patent. "Vagare spiritu, spatiare spiritu et non stadia opaca aut porticus longas 29 proponens tibi, sed illam viam, quae ad deum ducit. Quotiens eam spiritu deam23. agapen abcd. Rhenanus. age per ABCD. Laurentianus. 24. atrocitates vel furores vel impudicitias d. 25. heremus AB, 26. non secessum A. (m. pr.) B. 27. vacare 'spiritus A. (m. pr.) BC. Laurentianus. Vagare spiritus D. spiritus A. (m. pr.) BCD. Laurentianus. 28. spatiare 29. praeponens D, Ibid. cap. 21.,,Quaerite ergo, si vera sit ista divinitas Christi." Ibid. cap, 23. ,,Dicent ibidem: Et quis ille Christus cum sua tabula? si homo communis conditionis? si magus? si post mortem de sepulcro a discipulis subreptus? si nunc denique penes inferos? si non in caelis potius, et inde venturus cum totius mundi motu." Ibid. cap. 25.,,Viderit Cybele, si urbem Romanam ut memoriam Troiani generis adamavit

si ad ultores transire prospexit." Ad Natt. 1, 7.,,Volo enim scire, si per talia scelera adire parati estis, quemadmodum nos." Ibid. I, 16.,,Respicite, si desunt populi." V. de hoc particulae usu Bentl. et reliquos interpretes ad Horat. Epist. 1, 3, 30. et I, 7, 39. Buenem. ad Lactant. Inst. IV, 16. p. 495. Duker. ad Flor. III, 3, 6. Hildebr. ad Apul. De Magia cap. 94. p. 621. et ad Arnob. Adv. Natt. II, 3. Indicativi in oratione indirecta more Graeco positi pro coniunctivo aliquot exempla iam supra habebas, quibus addo Apolog, cap. 42.,,Quomodo infructuosi videmur negotiis vestris, cum quibus et de quibus vivimus, non scio." Ad Natt. 2, 17. ,,Quaerite, quis tantorum vices ordinavit." Exempla huius usus ex Arnobio collegit Hildebr. ad Arnob. Adv Natt. III, 6. (quibus adde II, 28. 52. V, 33.). Cf. Cort. ad Lucan. 1, 26. Hildebr. ad Apul. Metam. I. 25. p. 70.

h. per curam ecclesiae et agapen fratrum] Id est per subventionem publicam et privatam in communione sancto

rum.

Nam publicam praestabant administri ecclesiae, privatam singularemque membra particularia dɩdyάnŋs id est per dilectionem Christianam. (Fr. lunius.) Pelag. X, 46.,,Semino agrum meum et facio ex ipso agapen." Cyprian. Testim. III, 3.,,Agapen et dilectionem fraternam religiose et firmiter exercendam." Cassian. Coll. XXIV, 12, ,,Agapen alienae operationis expeclas." Cf. Apolog. cap. 39.

i. non nidoribus spurcis verberaris] Excitat hunc locum Barth. ad Stat. Theb. V, 390. tom. III, p. 198. inter alia exempla verbi ,, verberare" similiter usurpati.,,Nidores spurci" sunt, de quibus loquitur in Apolog. cap. 35.,,Grande videlicet officium focos et toros in publicum educere, vicatim epulari, civitatem tabernae habitu abolefacere, vino tutum cogere, catervatim cursitare ad iniurias" sqq.

k. atrocitate] Haec est librorum veterum scriptura, quam non audeo mutare cum Rigaltio speciose refingente ,,non clamoribus spectaculorum atrocitates vel furores vel impudicitias celebrantium caederis,"

1. stadia opaca] V. quae adnotavero ad De Corona cap. 4.

bulaveris, totiens in carcere non eris. Nihil crus sentit in nervo, * cum animus in caelo est. Totum hominem animus circumfert et, quo velit, transfert. Ubi autem erit cor tuum, illic erit et thesaurus tuus. Ibi ergo sit "cor nostrum, ubi volumus habere the- Matth. VI,

saurum.

21.

'Sit nunc, benedicti, carcer etiam Christianis molestus. Vo- Cap. III. cati sumus ad militiam dei vivi iam tunc, cum in sacramenti verba 'respondemus. Nemo miles ad bellum cum deliciis venit nec de cubiculo ad aciem procedit, sed de papilionibus expeditis et substrictis, ubi omnis duritia et inbonitas et insuavitas constitit. Etiam in pace labore et incommodis bellum pati iam ediscunt in armis deambulando, campum decurrendo, fossam moliendo, testudinem destinando, desudando. Sudore omnia constant, ne corpora atque animi expavescant de umbra ad solem et sole 'ad gelum', de tunica ad loricam, de silentio ad clamorem, de quiete ad 30. cum animus abcd. cum manus ABCD. Laurentianus. 31. cor vestrum AB. Cap. III. 1. Si nunc d. 2. Christianus A. (m. pr.) BC. Laurentianus. spondemus ABCD. Laurentianus. spondimus a. respondimus reliqui. Laurentianus. 5. etiam in pace, labore et incommodis abcd. cum Gorziensi. in pace labor est. et incommodis (in commodis A.) ABD. Laurentianus. etiani in pace labor est in commodis C. 6. molliendo A. 7. destinando, desudando. Sudore ego. densando. Sudore d. densitando. Sudore La Cerda. desecando. Sudore Rhenanus. designando. Sudore Latinius. desidendo. Sudore lust. Lipsius De Mil. Rom. V, 14, p. 341. Vesal. desiccando. Sudore Dabc. desiccando desudando sudore ABC. desudando. Sudore tres Vaticani, prob. Pamelio et lunio. 8. et sole ABC Dabc.de sole d. de solo los. Scaliger. 9. ad gelum Josias Mercerus et Fr. * Junius. ad gelu Rhenanus, Latinius. ad caelum ABCDabcd. ad telum A. m. sec. super scr.

Cap. III. a. de papilionibus expeditis] Expediuntur tentoria involuta, cum in castris extenduntur et funiculis ad palos terrae infixos substringuntur alliganturque, ne vento disturbante corruant. (Rhenanus.).

b. inbonitas] Agnoscunt hoc vocabulam Glossae Sangerm. ap. Du Cangium explicantes,,malus animus."

e insuavitas] De Paenit. cap. 10. ..Quae per insuavitatem medentur." Gell. N. A. I, 21. „Insolentia et insuavitas dictionis."

d. testudinem destinando, desudando] Si Pamelio fides est, in tribus Vaticanis libris, vocabulum,,desiccando" post testudinem" non comparet.. Hanc scripturam defendit etiam Iunius explicans ,,léstudinem et contextionem scutorum summa contentione et sudore perficiendo militariter." Cui quidem interpretationi facile quidem assenserim, sed dubito de fide eins scripturae utpote ex libris propositae qui alias constanter cum meis libris facere solent. Strucchius

3. re

4. suavitas
etiam

ad Vegetium De Re Milit. II, 23. vult
scribi inverso ordine,,fossam desiccan-
do, testudinem moliendo."

e. ne animi expavescant de umbra ad
solem] Apolog. cap. 39.,,Qui de uno
utero ignorantiae ad unam lucem expa-
verint veritatis." De Spectac. cap. 17.
,,Ipsae illae pudoris sui interemptrices
de gestibus suis ad lucem et populum
expavescentes semel anno erubescant."

f. et sole ad gelum] Imitari videtur hunc locum Hieronymus in epistola ad Heliodorum Tom. IV, P. II, p. 7. ed. Benedict.,,Quid facis in paterna domo delicate miles? Ubi vallum? ubi fossa? ubi hiems acta sub pellibus? Ecce de caelo tuba canit, ecce cum nubibus debellaturus orbem imperator armatus egreditur. Ecce bis acutus gladius ex regis ore procedens obvia quaeque metet, et tu mihi de cubiculo ad aciem, to de umbra egrederis ad solem? Corpus assuetum tunica loricae onus non fert, caput opertum linteo galeam recusat."

« PreviousContinue »