Page images
PDF
EPUB

sunt familiae cuius sunt Parisini n. 1623. et 2616., neque illius cuius sunt Gothanus, Erfurtanus, Ambrosianus, Oxoniensis, neque cum vulgaribus et deterioris notae libris congruunt,. sed repraesentant novam Apologetici recensionem ab eruditioris alicuius magistri manu profectam. Scriptura passim cum Fuldensi concordat. Communem vero Erlangensis et Vindobonensis originem etiam orthographia prodit.

Florentinis, ni fallor, codicibus usus est Franciscus Zephyrus, in recensione Apologetici quam paraphrasi addita habemus in edd. Sig. Gelenii atque Iac. Pamelii. In Epistola enim Nuncupatoria ad Simonem et Nicolaum Neros cives Florentinos p. 797. ed. Gelen. a. MDLXII.:,,Nos utilitatem, inquit, eius opusculi subodorati et libenter ipsum lectitamus et collatione vetustorum codicum pro virili nostra libellum iuvit emaculare." Sed peioris erant hi co

dices notae et vulgaris illius quam saepius iam significavi familiae. Meliores libros primum adhibuit Iac. Pamelius, quamquam quomodo iis uti deberet non bene gnarus. Adhibuit vero Puteaneum, hodie Parisinum n. 1623., adhibuit librum Elnonensem S. Amandi (cf. Sander Bibl. Belg. MSS. p. 51. n. 228.) et Gandavensem S. Bavonis, eiusdem utrumque cum Puteaneo familiae, quantum ex scripturis inde notatis colligi licet, adhibuit tres Vaticanos (cf. Montfauc. Bibl. Bibl. tom. I. p. 69.), Pithoeanum, Coloniensem et Leodiensem, olim Torrentianum, si indiculo editioni Pamelianae praefixo fides est; nam in ipsis quidem adnotationibus eorum nomen et variantes frustra circumspectamus, nec certe ille quem supra descripsi Pithoei codex Tertulliani libros De Pallio atque De Anima continet, quos tamen ei indiculus ille contribuit. Optime post Pamelium de Apologetico meruit demum vir magnae eruditionis iudiciique sollertia praecellens Desiderius Heraldus, cuius editio prodiit Parisiis a. MDCXIII., substructa auctoritate duorum codicum mss., Puteanei illius emendatissimi, et Bongarsiani, qui erat sequioris et aetatis et bonitatis. Nihil contra Tertulliano praestitit opera Sigeb. Havercampi in Apologetico collocata. Vir, si quis alius, sani in recensendis veterum scriptis iudicii expers Afrique sermonis omnino ignarus usus erat codice Leidensi illo qui plurima scripta Tertulliani continet, et exemplo aliquo edit. Rigaltianae ex bibliotheca Franc. Fabricii, cuius in marginem Paulus Colomesius transcripserat variantem scripturam ex codice,,Agobardino" nescio quo excerptam ab los. Mercero. Hoc enim testari ait manum ipsius. Colomesi hac inscriptione:,,In margine huius voluminis habes losiae Merceri notas et varias lectiones e codice Agobardino ab

eodem erutas. Descripsit Soudleiae, prope Windsoram, in aedibus Vossianis Paulus Colomesius a. MDCLXXXII." Hunc librum non diversum fuisse ab tertio illo Leidensi, olim Vossiano (cf. Catal. Bibl. Publ. Lugduno-Batavae p. 376. Catal. Bibl. Angliae et Hiberniae tom. II. p. 65. n. 2419. cf. ibid. p. 71. n. 2744.), cuius collationem tanquam appendicem suae editioni addidit Havercampus, collata utriusque scriptura persuasum mihi ac propemodum certum est. Et Petri Scriverii quas Havercampus passim adfert emendationes quasque ex Heriberti Rosveidi (cf. Praefat. Havercampi) duobus codicibus repetitas putat, nihil aliud sunt nisi merae ipsius Scriverii vel potius Fulvii Ursini et Io. Wouwerii coniecturae, de quibus infra disputabo, ut etiam de codice Fuldensi, cuius scripturae frequens etiam fit mentio apud Havercampum.

[ocr errors]

Codices mss. Apologetici, quos inspicere mihi nondum contigit, extant Petropoli, Venetiae, Taurini (cf. Pasini Catal. Bibl. Regiae Taurin. fol. 6. cod. 31. d. III, 36. Mabillon Iter Ital. p. 8. Montfaucon Bibl. Bibl. tom. II. p. 1401.), et in bibliotheca M. I. Routh V. Cl. (cf. eius Scriptt. Eccles. Opusc. tom. I. p. 175. ed. Oxon. MDCCCXL.). Nicolaus le Nourry, cum dissertationem in Apologeticum cett. conscriberet, praeter Puteaneum et Pithoeanum, praeterque Parisinos n. 2616. n. 1689. n. 1656., habuit codicem membr. saec. XI. exaratum, quem ei concesserat Achilles Harlaeus, habuit codicem bibliothecae coenobii Murbacensis saec. XI. aut XII. (cf. Montfaucon Bibl. Bibl. tom. II. p. 1177. et Nourry 1. 1. cap. III. art. 1.), et variantes scripturas codicis Iusti Fontanini. Corbeiensis Apologetici codex commemoratur in Vet. Catal. bibl. Corbeiensis in Naumanni Serapeo p. 107. a. 1841. et apud Ang. Maium Spicil. Rom. tom. V. p. 207., alius Contii apud Rigalt. in Tertull. Apolog. cap. 14. et cap. 19., alius Fulvii Ursini quinquies citatur in Latini Latinii Bibl. Sacra et Profana p. 192 sq., alii commemorantur a Montfaucon Bibl. Bibl. tom. II. p. 1250. ex bibl. monasterii B. Mariae de Becco, p. 1269. ex bibl. monast. S. Ebrulphi Uticensis, tom. I. p. 628. ex bibliotheca regis Angliae, alii duo in Catal. Bibl. Angliae et Hiberniae, unus tom. II. p. 248. ex bibl. in Aedibus Iacobaeis, alter p. 24. ex bibl. Eccl. Cathedr. Sarisberiensis, et fragmenta duo Jibri De Carne Christi et Apologetici in cod. 146. 33. bibl. Caesar. Vindob. recenset Lambecius.

Transeo iam ad editiones operum Tertulliani omnium. Prima est Beati Rhenani quae prodiit Basileae a. MDXXI. Haec continet: 1. De Patientia. 2. De Carne Christi. 3. De Resurrectione Carnis. 4. De Praescriptionibus Adversus Haereticos. 5. Adversus Omnes

Haereses.

[ocr errors]

6. Adversus Iudaeos. 7. Adversus Marcionem libros V. 8. Adversus Hermogenem. 9. Adversus Valentinianos. 10. Adversus Praxean. 11. De Corona Militis. 12. Ad Martyres. 13. De Paenitentia. 14. De Virginibus Velandis. 15-16. De Habitu Muliebri, De Cultu Feminarum. 17. Ad Uxorem Suam libros II. 18. De Fuga in Persecutione. 19. Ad Scapulam. 20. De Exhortatione Castitatis. 21. De Pallio. 22. Apologeticum Adversus Gentes. Duorum codicum quibus usus est Beatus Rhenanus alterum deprehendit in bibliotheca lac. Zimmermanni, Decani Colmariensis, quem is ex Paterniaco Transiurano coenobio adtulerat, alter erat bibliothecae coenobii Hirsaugiensis. Audiamus de hac re ipsum: Itaque Tertulliani libros secum adtulit (Thomas Rappius), quos ab illo paulo post apud Basileam agens accepi non minori gaudio quam si gemmas mihi misisset. Clamabam statim ὦ τῆς εὐδαιμονίας, felicem me putans cui tantus thesaurus obtigisset. Et quia tum apud Frobenium praela vacabant, virdum perspecti libri typis excudi coepti sunt. Nolebam enim et praelorum et commodati voluminis oportunitatem, hoc est occasionem ipsam amittere, quippe qui scirem intra praestitutum tempus codicem remittendum, et praela si semel alicui operi mancipentur, expectandum fore donec id absolvatur. Quod nisi his rationibus inductus maturandum putassem, non fuisset a nobis editus Tertullianus. Nam si per otium mihi contigisset opus evolvere priusquam informari coepisset, tot mendis compertis ab edendo supersedissem. Quis enim cum tam corruptis exemplaribus quicquam agere tentet? Enimvero sperabam ego Paterniacensem codicem in his saltem libris quos ille complectebatur Hirsaugiensi subventurum, sed diversum evenit. Si locus mendosus accidisset, ut sunt omnia mendis plena, tam erat utrobique corrupta scriptura, ut alter ab altero videretur descriptus." Horum codicum hodie solus Paterniacensis superstes videtur, quem ipsum asservari Seletstadii in bibliotheca Beati Rhenani comperi a Carolo Schmidtio V. Cl., Professore Argentoratensi, quem id suspicatus litteris adieram. Liber est membranaceus, elegantissime scriptus, continens 1. De Pacientia. 2. De Vera Carne Domini. 3. De Resurrectione Carnis. 4. Adversus Praxean. 5. Adversus Valentinianos. 6. Adversus Iudeos. 7. De Praescriptione Haereticorum. 8. Adversus Omnes Haereses seu De Haeresibus, sine titulo. 9. Adversus Hermogenem., sine titulo, post quae sequitur ab alia manu conscripta,,Vita S. Simeonis monachi qui stetit super columnam," et narratio de Dario incipiens „Antiquas per historias dum quaererem." Apparet ex hoc indiculo

1. Adv. Marcionem libros V. 2. De Corona Militis. 3. Ad Martyres. 4. De Paenitentia. 5. De Virginibus Velandis. 6. De Habitu Muliebri, et De Cultu Feminarum libros. 7. Ad Uxorem libros. 8. De Fuga in Persecutione. 9. Ad Scapulam. 10. De Exhortatione Castitatis. 1t. De Monogamia. 12. De Pallio. 13. Apologeticum adversus Gentes fuisse ex solo Hirsaugiensi editos. Nisi forte quis rectius statuerit Apologeticum repetitum a Rhenano ex priscis Italorum editionibus, apud quos iam a. MCCCCLXXXIII. Venetiis prodierat illud una cum Lactantii libris per Bernardinum Benalium, siquidem certe Aldina a. MDXV. ad verbum concinit cum editione Rhenaniana.

Rhenani editio primum repetita est Basileae a. MDXXVIII. Haec emendatior est, multis veterum librorum corruptelis per coniecturam sublatis aut certe temptatis; novis enim ei codicum scriptorum subsidiis uti nondum licuit.,,Non erat animus, in praefatione inquit Rhenanus, quicquid tentare in Tertulliano nisi vetustis exemplaribus essem instructus. Expectabam avide ex Mediomatricis Gorziensem codicem et a Treviris Spectaculorum libros, sed frustra." Gorziensis certe codicis collationem nactus est postea, eiusque ope emendatissima prodiit illa tertia Rhenani Basileae a. MDXXXIX. Debuit illam, ut scribit in praefatione,,,diligentiae ac dexteritati Huberti Custinei, viri quum pietate tum eruditione excellentis, adiuvante Dominico Florentino sodali peractam cura Clarissimi Iureconsulti Claudii Cantiunculae Ferdinandi Caesaris a consilio." Is codex, etsi multo emendatior Hirsaugiensi esset et Paterniacensi, tamen ad unum idemque cum his archetypum referendus videtur, et quotquot iam promulgata erant Tertulliani opera complectebatur. Sed alia adhuc latebant. Haec debemus Ioanni Gangneio, Parisiensi olim,,theologo et Christianissimi Galliorum regis primo eleemosynario", cuius operum Tertulliani post Rhenanum ,,denuo ad fidem veterum exemplarium manu descriptorum collatorum et restitutorum" editio prodiit Parisiis a. MDXLV. Accesserunt enim,,ex vetustissimo codice desumpta" opera haec: 1. De Testimonio Animae. 2. De Anima. 3. De Spectaculis. 4. De Baptismo. 5. Adversus Gnosticos Scorpiacum. 6. De Idololatria. 7. De Pudicitia. 8. De Ieiunio Adversus Psychicos. 9. De Oratione., unaque cum his Novatiani liber De Trinitate et De Cibis Iudaicis epistola, item sub nomine Tertulliani. Illis autem qui iam diu vulgati atque editi erant scriptoris libris opera Gangneii profuit milies supplendo quae prius erant omissa aut lacera (cf. e. g. De Patientia cap. 13., ubi totum illud lemma,,in corporis quoque quae apostoli" ex libris demum Gangneianis restitutum est)

[ocr errors]

aut emendando quae erant corrupta, quod tanta iudicii moderatione atque probitate perfecit, ut veriorem plerumque scripturam modo in margine adnotasse contentus esset.

Anno MDL. Basileae nova operum Tertulliani quotquot iam extabant editio prodiit cura Sigismundi Gelenii, viri hisce in litteris apprime docti deque Tertulliano et aliis scriptoribus optime meriti. Gloriatur Gelenius in fronte primae pagellae Tertulliani opera,,diligentius per industriam bene literatorum aliquot ad complures veteres e Gallicanis Germanicisque bibliothecis conquisitos recognita codices, in quibus praecipuus fuerit unus longe incorruptissimus in ultimam usque petitus Britanniam," ad quae verba recte intellegenda (nam codices e Gallicanis Germanicisque bibliothecis conquisitos vix alios intellegit quam quibus Rhenanus et Gangneius sunt usi) facit praefatio, in qua,,Dici vix potest, inquit, quanto proclivius omnia degenerent in deterius quam in melius proficiant. Vel Plinius iam tum prima chalcographia tam misere fuit tractatus, ut in recurando plurimis doctis viris sudandum fuerit, donec pristinam reciperet faciem. Idem et Tertulliano huic accidit, in quo iterum atque iterum sarciendo quantum se exercuerit vir doctissimus Beatus Rhenanus, apparet ex adiunctis ipsius adnotationibus. Atqui multo facilius erat totum opus denuo transcribere. Sed non dabatur copia satis emendati codicis. Tandem ex ultima Britannia Ioannes Lelandus, vir antiquarius et feliciori dignus valetudine, communicavit exemplar in Masburensi coenobio gentis eius vetustissimo repertum, in quo nihil desiderare posses amplius. Tanta erat integritas, nisi quod aliqui libri deerant. Continebat autem et omnia illa quae accesserunt ad postremam editionem Lutetiae: quae si quis cum hac praesenti contulerit, videbit non vanum esse Gelenium. Utinam habuisset codex is etiam reliqua, nihil in hoc scriptore requireretur in posterum." Ex hoc igitur codice Masburensi Gelenius emendavit partim, partim supplevit haec opuscula: 1. De Resurrectione Carnis. 2. De Praescriptionibus adversus Haereticos. 3. De Monogamia. 4. De Testimonio Animae. 5. De Anima. 6. De Spectaculis. 7. De Baptismo. 8. Contra Gnosticos Scorpiacum. 9. De Idololatria. 10. De Pudicitia. 11. De Ieiunio adversus Psychicos. 12. De Oratione., et praeterea librum Novatiani De Trinitate et eiusdem De Cibis Iudaicis epistolam, quae item sub nomine Tertulliani sunt addita. Reliqua Tertulliani opera, quae codex Masburensis non complectebatur, Gelenius passim coniectura temptavit, praeter Apologeticum, quod, uti supra demonstratum est, ex recognitione dedit Francisci Zephyri Florentini.

« PreviousContinue »