Page images
PDF
EPUB

Neque potest negari haud paucis in partibus Tertullianum multo puriorem atque emendatiorem evasisse ex codice Masburensi, illum tamen vellem Gelenius ita nobis descripsisset, ut accuratius hodie iudicium de eo proferre liceret, saltem si quid inde mutaret, id ubique ex codicis sui auctoritate mutasse se indicare non neglexisset. Nunc vero, ut sumus ignari ubi hoc sit, ubi non sit factum, haud immemor quantum sibi in aliis scriptoribus, inprimis Arnobio, corrigendis indulserit Gelenii quantumvis felicis audaciae ingenium, sicubi non contrarium ratio postulabat, satius duxi a Gangneianae editionis scriptura non recedere; ut feci e. g. initio libri De Baptismo in memorabili illo loco ubi Quintillae nomen inde a Gelenio in omnibus editionibus fertur. Quod vero passim, ut De Pudicitia cap. 6. et cap. 14., De Monogamia cap. 3., cap. 5., cap. 9., cap. 14., cap. 16., cap. 17., priores editiones de Gelenii codice suppletae sunt, huic profecto rei non tantum adtribuendum esse existimo, ut ille propterea etiam Gangneii vetusto exemplo longe melior censeatur. Hoc enim vitio haud raro vel optimos laborare libros sciunt qui eis uti norunt, quinetiam in propinquo adest egregii illius Agobardini libri exemplum.

Sequitur editio Iac. Pamelii, quae prodiit a. MDLXXIX. Is, multa quidem congessit ad illustrandam scriptoris quem sibi delegerat doctrinam, praesertim quae dogmaticam veterisque ecclesiae ritus atque historiam spectant, minus vero sollertem sese in libris eius a corruptelarum sordibus repurgandis praestitit. Praeterquam enim quod omnes quibus usus est Vaticani illi codices (tres adhibuit ad Apologeticum, ad libros De Patientia, De Paenitentia, Ad Martyres, De Corona Militis, De Velandis Virginibus, Adversus Valentinianos, De Carne Christi, De Resurrectione Carnis, Adversus Praxeam, ad libros De Habitu Muliebri et De Cultu Feminarum, et Ad Uxorem, ad libros Ad Scapulam, De Fuga in Persecutione, De Exhortatione Castitatis, De Monogamia, duos ad libros quinque Adversus Marcionem, unum ad libros Adv. Iudaeos, De Praescriptionibus Adv. Haereticos, Adv. Haereses Omnes, Adv. Hermogenem) pessimae sunt notae generisque vilissimi, nec uti quidem suis subsidiis novit Pamelius. In catalogo bibliothecae Vaticanae a Montfaucon edito in Bibl. Bibl. tom. I. p. 98. n. 189-194. sex volumina recensentur operum Tertulliani. Sperari poterat superesse in bibliotheca Palatina inter reliquias bibliothecae Laurisheimensis, quondam celeberrimae, partem certe vetustiorum procul dubio codicum Tertulliani quibus illa instructa fuerat, testi bus antiquis catalogis quos publicavit Angelus Maius V. Cl. Spicilegio Romano tom. V., ubi p. 186 sq. cap. XXIX. recensentur,,Libri

Tertulliani presbyteri, id est 1. De patientia lib. I. De carnis resurrectione lib. I. Adversus Valentinianos lib. I. Adversus Marcionem lib. V. De carne Christi lib. I. in uno codice. 2. Item libri Tertulliani presbyteri in alio codice.", p. 190. cap. XLVI.,,6. Liber Tertulliani presbyteri. 7. Item alius liber Tertulliani.", p. 192. cap. L.,,2. Metrum Tertulliani de resurrectione. (quod hodie in deperditis),,3. Eiusdem libri V. adversus Marcionem.", teste etiam Beato Rhenano in praefatione ad edit. Opp. Tertulliani a. MDXXVIII.: ,Porro libenter, inquit, addidissem carmen Tertulliani de Sodomorum conflagratione, quod pridem Ioan. Sicchardus noster in Laurisheimensi bibliotheca reperit, qua nulla, quod sciam, proximis seculis uspiam bonis autoribus fuit instructior, quemadmodum vetus index testatur, optima fide propediem in lucem exiturus, ut appareat quantum discrimen adierit respublica litteraria in eius bibliothecae dissipatione. Carminis initium est, 'Iam deus omnipotens primaevi crimina secli Vindice diluvio cunctis aboleverat undis Quos coelum sparsit, Tyrii maris expuit aequor. Sed quia mendosissimum erat, et amicus ille noster, qui reperit, una cum prolixo verum perquam eleganti carmine Victorini Aphri de Machabaeis, et item aliis vetustatis fragmentis brevi editurus est, non libuit eam coronidem nunc adiicere." Sed spes illa fefellit nanciscendi ex Vaticana bibliotheca emendatiores codices, et qui hodie illic reperiantur, Pamelianis ulla parte praestantiores negavit Heyse V. Cl., qui variantes ex iis scripturas Anglis quibusdam doctis excerpserat. Meliore certe uno (praeter illos tres quos ad Apologeticum adhibuit, de quibus ego supra) Pamelio contigit uti libro scripto, Io. Clementis Angli. In eo erant, praeter Novatiani librum de Trinitate, 1. De Spectaculis. 2. De Praescriptionibus Haereticorum. 3. De Resurrectione Carnis. 4. De Monogamia. 5. De leiunio adversus Psychicos. 6. De Pudicitia., indeque sane non uno loco vera et genuina Tertulliano scriptura restituta est. Erat is codex Clementis, si coniectare quid licet, fortasse non diversus ab illo Corbeiensi quem deprehendimus in veteri Corbeiensis bibliothecae catalogo quem edidit Angelus Maius V. Cl. Spicilegio Rom. tom. V. p. 203., ubi cap. II. recensetur,,Tertullianus de resurrectione carnis, de Trinitate, de spectaculis, de munere, de praescriptionibus haereticorum, de ieiuniis adversus psychicos, de monogamia, de pudicitia." Vides non plures nec alios libros hunc Corbeiensem tenuisse quam tenuit ille Io. Clementis. Nam quod ibi post librum ,, De Spectaculis" recensetur alius,, De Munere", is manifestus error est eius qui indiculum illum confecit, quippe qui titulum

[ocr errors]

cap. 12. libri De Spectaculis qui est,,De Munere, pro titulo novi alicuius et singularis libelli nobis vendidit. Cf. quae adnotavi de hac re ad Apologetici titulum. Ad eundem errorem reicio, quod' Beatus Rhenanus in praefatione ad edit. Opp. Tertulliani a. MDXXVIII. se frustra dicit a Treviris expectasse ,,Spectaculorum libros", et Caspar Barthius ad Statii Theb. IX, 169. p. 967. scripsit se legisse in Vita Ulrici Fabricii, summi olim ICti, Consiliarii et Legati in Hispanias quondam Trevirensis Electoris, in eius manibus fuisse ,,duos Tertulliani libros de Spectaculis", eosdem, ni fallor. Cum enim cessent illius opusculi inde a cap. 12. in veteribus libris capitulorum tituli, factum esse videtur passim ut duo Spectaculorum libri circumferrentur, unus complectens videlicet capita undecim priora, alter reliquam partem. Sed de hac re iam satis. Et de Pamelii editione nihil est quod addam, nisi quod passim etiam Latini Latinii, Ludovici Carrionis, Ioannis Harrisii emendationibus et coniecturis est usus.

Quae Parisiis a. MDLXXX. prodiit editio operum Tertulliani, studio et labore Renati Laurentii de la Barre, si scholia exceperis,. ex scholiis Rhenani et ex adversariis Turnebi, Criniti, Beroaldi, Cuiacii aliorum pleramque partem compilata, repraesentat recensionem Gangneio - Gelenianam, ut Pamelianam editio Francisci Iunii, quae prodiit Franekerae a. MDLXXXXVII. Adnotationes Iunii huic libro additae eruditionem quidem auctoris subinde, sed pravum quoque iudicium testificantur. Multo melius quam his Iunius de Tertulliano nobis meruit adiectis in calce sui libri scripturis discrepantibus egregii illius codicis Fuldensis, nunc deperditi, qui Apologeticum et Contra Iudaeos libros complectebatur, uti constat ex catalogo veteris bibliothecae Fuldensis a Kindlingero edito, ubi p. 81. 16. enumeratur,,Apologeticum Tertuliani contra Iudaeos." Huic operis adpendiculae sic praefatus est Iunius:,,Christiano Lectori S. Quum hoc Septimii Tertulliani opus totum iam adornatum esset, commode scripsit e Noricis iuvenis eruditissimus et horum studiorum amantissimus Gaspar Schoppius Francus ad me, et se instituto meo faventem praebuit officiosissime. Misit enim opportune accessionem huius operis non contemnendam, quam cum meis notis et observationibus publico iuri addicerem. Est autem haec accessio variantium lectionum in Apologeticum et librum adversus Iudaeos indiculus, quas ex mss. membranarum collatione ante complures annos, praesertim ex MS. Fuldensis ovuẞon, vir doctissimus Franciscus Modius Brugensis observaverat. Habuerat eas apud se vir amplissimus M. Velserus Augustanus Consularis et

Annalium scriptor accuratissimus perdiu: et ne semper iacerent otiosae, cum Schoppio antiquitatis scientissimo amice communicaverat. Horum itaque fide, Christiane Lector, visum est variantes lectiones illas reliquo operi nostro adtexere et suo auctori reddere: quod officium nec illis ingratum confido fore a quibus oblatum est, nec inutile Reip. litterariae nostrae. Habet enim hic indiculus variantes lectiones sane quam optimas et quae auctoris stilum tam sapiunt quam quod maxime. Id quidem verum est, collationem fuisse factam cum eo exemplari quod Renatus Laurentius Lutetiae Parisiorum anno CIO. 13. LXXX. Barraeo auctore ediderat." cett. Haec quidem Iunius. Qui autem diligentius istas variantes examinaverint, tria potissimum reperient quae de iis affirmare possint: primum, esse illas cum fide summa ac diligentia ex veteribus membranis excerptas, deinde, esse illas non ex compluribus, ut Iunius censebat, variarum bibliothecarum codicibus collectas, sed de uno fonte petitas, postremum, hunc codicem id est Fuldensem, sequi non solum non vulgarem, sed plane diversae librorum Tertulliani dioo9woews familiam. Hinc perperam ii fecerunt qui plane obtuso iudicii acumine Fuldensibus his et vulgaris cuiusvis generis codicum scripturis commixtis pannos con-sarcinare quam integrum opus reficere maluerunt. Sic Rigaltius, sic Havercampus, sic alii, qui omnes ne integris quidem illis Iunianae editionis copiis uti curae habuere.

Editionum operum Tertulliani longe optima est Nicolai Rigaltii altera, quae prodiit Parisiis a. MDCXXXIV., deinde compluries repetita. Is primus excussit Agobardinum codicem totum et integrum eiusque ope et auctoritate mirum quantum opus coeptum iuvit atque provexit. Usus est praeterea libro Pithoei, et ad Apologeticum libro Puteani, de quibus supra dixi, et tertio libro, Divionensi, sed qui, ut ipse fatetur, vix erat laudandae vetustatis, quem viderat apud. P. Belinium ICtum. Is Divionensis comprehendebat, teste indiculo edit. Rigaltianae praefixo, libros 1. Ad Scapulam. 2. De Paenitentia. 3. Ad Martyras. 4. De Carne Christi. 5. De Resurrectione Carnis. 6. De Monogamia. Sed cum Rigaltius inde etiam citet librum De Patientia (cf. eius adnot. ad De Patientia cap. 3.), librum De Virginibus Velandis (cf. eius adnot. ad De Virg. Veland. cap. 1., cap. 7., cap. 11., cap. 13., cap. 14.), librum Adversus Iudaeos (cf. eius adnot. ad Adv. Iud. cap. 8., cap. 11., cap. 13.), librum De Praescriptione Haereticorum (cf. eius adnot. ad De Praescr. Haeret. cap. 17. et cap. 22.), librum Adversus Hermogenem (cf. eius adnot. ad Adv. Hermog. cap. 27.), illum codicem

multo fuisse locupletiorem apparet. Habebat autem, ni fallor, non ipsum codicem, sed utebatur exemplo edit. Rhenanianae in cuius margine manu P. Pithoei illius variantes notatae erant, una cum ipsius Pithoei emendationibus et excerptis ex aliis codicibus scripturis (e. g. e codice Remensi, de quo cf. Rigaltii adnot. ad De Pudic. cap. 10.), quorum notitiam hodie babemus nullam. Cf. Rigalt. adnott. ad Adv. Marcion. IV, 19., ad De Praescr. Haeret. cap. 21.. ad Adv. Valentin. cap. 4. Quantumvis autem hodierna scriptorum Tertulliani facies ingenio Rigaltii debeat, in fontibus suis priusquam adhiberet examinandis diligentior vellem et religiosior fuisset. Praeterquam enim quod nec Fuldensibus illis noverat recte uti, id quod supra perstrinxi, interpolavit saepissime genuina scriptoris verba inculcatis illis Fulvii Ursini coniecturis et emendationibus, quae quamvis verissimae passim essent, minime tamen ex scriptis antiquis codicibus a Fulvio Ursino repetitae videri debebant. Has Ursinianas, quas non codicum vetustorum; sed emendatoris magistri esse vel primo obtutu iudicabunt qui Apologetici codicum per varias familias discrepantium scripturas contulerint, divulgavit Ioannes a Wouwer libello cui titulus est,,Ad Q. Septimii Florentis Tertulliani Opera Emendationes Epidicticae. Io. a Wouwer. Francofurti ad Moenum. Impendio Rulandiorum, Typis Richterianis. MDCXII." Is in praefatione,,Beneficium illarum, inquit, ne quid erres, non tam mihi quam Fulvio Ursino, eruditissimo viro, debes: ex ipsius enim libro, qui in bibliotheca Vaticana asservatur, eas excerpsi, et ne fides mea apud te dubia, istius libri usum mihi concessit doctissimus vir Dominicus Raynaldus, eiusdem bibliothecae praefectus, cuius erga me humanitatem et singulare studium nunquam satis praedicaro" cett. His adde Rigaltium sic praefantem: ,,Sequens aetas Fulvium Ursinum tulit, qui certe codices inspexerat longe meliores Rhenanianis, contentus excerptas inde lectiones editionis Pamelianae marginibus adnotasse, sed ne possessoribus quidem exemplarium nominatis. Fulvianae lectiones, in librum ampliss. doctissimique Tolosatium Archiepiscopi Car. Monchalli ex autographo transfusae, nobis hoc etiam profuerunt, ut earum editioni, Epidicticis Wouwerii Notis accuratae, fides etiam apud austeriores constare debeat" cett. Quasi vero possessores exemplarium potuisset Fulvius Ursinus nominare quae ipsa non extarent! Immo, quod aliis quoque scriptoribus, inprimis Arnobio, accidit, ut Ursinjani ingenii fetus pro vetustiorum et emendatiorum codicum scripturis usurparentur, idem in Tertulliano purgandus error restabat. Correxit Ursinus passim suo periculo, passim ex auctoritate editionis.

« PreviousContinue »