Page images
PDF
EPUB

Gangneianae, vetustiorum illius rarissimae longe et optimae, ut De Ieiun. cap. 1., cap. 7., cap. 15. Latinus Latinius in Bibl. Sacra et Profana tantum Apologetici codicem citat Fulvii Ursini, ad eius libri cap. 3., cap. 21., cap. 40., cap. 47., cap. 48., ex quo numero semel tantum, id est cap. 47., istius scriptura concordat cum emendatione Ursiniana apud Wouwerium notata, Rem conficit Montfaucon, qui Bibl. Bibl. tom. I. p. 120. in catalogo bibliothecae Vaticanae n. 5398. enumerans illas diserte dicit,,Fulvii Ursini emendationes ad Tertullianum, et Lactantium Firmianum.“

Haec de editionibus Rhenani, Gelenii, Pamelii, Rigaltii, deque codicibus scriptis quibus hi sunt usi. Restat ut pauca de reliquis addam codicibus quorum notitia ad nos pervenit. Citatur codex bibliothecae coenobii S. Antonii apud Venetos in Tomasini Bibl. Ven. MS. p. 10., citantur a Montfaucon Bibl. Bibl. tom. I. p. 1134. in catalogo bibl. Sangermanensis,,Tertulliani Quaedam", et ibidem p.674. in catalogo bibl. Ecclesiae Cathedralis Sarum iterum,,Tertulliani Quaedam"; quae quidem hodie ibi reperiri posse desperandum puto, siquidem negarunt viri docti in bibliothecis Britanniae quicquam Tertulliani superesse (v. Io. Lloydius Epist. ad Fr. Iunium, in Epistt. Celeberr. Virorum ex scriniis litter. Iani Brantii ed. Amstelod. MDCCXV. p. 52., et M. I. Routh Scriptt. Eccl. Opusc. tom. I. p. 175. ed. alt.), nec quid ille splendissimae Thom. Phillipps in Middlehill bibliothecae codex saec. XV. membr.,,Tertulliani Declamationum" (v. Haenel Catal. Codd. MSS. p. 882.) comprehendat adhuc potuit. comperiri. Graecum Tertulliani exemplar ex bibliotheca regis Hispaniae expectasse Pamelium discimus ex huius dedicatione ad Philippum II. Hispaniae regem. Et Caspar Barthius Adverss. XIX, 1. dicit se vidisse,,in recessibus scriptum codicem unius alteriusve libelli cuius frontispicium praeferret aliquoties Terquilliani nomen“, negans hoc,,qua occasione factum sit quidque sinu gerat se posse comminisci", neque tamen tacere se deberé arbitrans,,,cum ubi is codex asservetur, ea sit hominum conditio, ut singulis saeculis unum ad inspectionem librorum veterum venire, ac vix quidem etiam, existimet." Vellem sane, doctissimus Barthius sine omnibus verborum ambagibus locum nobis indicasset ubi is codex asservaretur. Ceterum rariores iam olim fuisse Tertulliani codices apparet ex indice librorum eius apud Io. Trithemium Scriptt. Eccles. cap. 29. p. 10. ed. Fabric. Quamvis enim ibi praeter 1. De Pa

tientia Dei lib. I. 2. Adversus Praxeam lib. I. 3. Contra Marcionem lib. V. 4. Contra Iudaeos lib. I. 5. Contra Omnes Haereses lib. I. 6. De Proscriptionibus (sic) Haereticorum lib. I. 7. Adver

[ocr errors]

sus Hermogenem lib. I. 8. Contra Valentinianos lib. I. 9. De Carne Christi lib. I. 10. De Resurrectione Carnis lib. I. 11. De Corona Militis lib. I. 12. Ad Martyres lib. I. 13. De Poenitentia lib. I. 14. De Velandis Virginibus lib. I. 15. De Habitu Muliebri lib. I. 16. De Cultu Feminarum lib. I. 17. Ad Uxorem lib. II. 18. De Persecutione ad Fabium lib. I. 19. Ad Scapulam lib. I. 20. Exhortatorium (sic) Castitatis lib. I. 21. De Monogamia lib. I. 22. De Pallio lib. I. etiam citet 1. De Spectaculis lib. I. 2. De Extasi lib. VI. 3. De Pudicitia lib. I. 4. De Ieiuniis lib. I. 5. Adversus Apollonium lib. I., tamen, cum horum librorum prima verba non item adscripserit, omnino non vidisse censendus est. (Cf. etiam Fabric. adnot. ad cap. 9. p. 7.) Neque hodie ullus, quod sciam, librorum De Pudicitia, De Ieiunio adversus Psychicos scriptus codex extat. Quid codicum Claudius Salmasius habuerit, novam Tertulliani operum editionem paraturus, praeter illum quem libro De Pallio adhibuit, eius rei non magis notitiam habemus quam quo Malingani, monachi Benedictini Congregationis S. Mauri, quove Gasparis Scioppii et Guidonis Pancirolli apparatus pervenerint (cf. Fabricius ad Hieronymi lib. De Viris Illustr. cap. 53. p. 125. et Nicol. le Nourry Dissert. in Tertull. Apolog. III, 1.). Scioppii quidem scripturas passim adtulit Forcellinus in lexico, e. g. sub voce Sparsilis, et sub voce Baptisma, ubi diserte citantur illius in Tertullianum notae; unde coniectem eas Patavii etiam hodie extare. Pancirolli commentariorum quod Ludovicus Ant. Muratorius ad Tertulliani De Oratione libellum specimen dedit, corporis iacturam aequo animo nos ferre sinit. Memini me legere in Blumii Itinere Italico partem eorum a Zachariae nuper in coenobio quodam Rhegino esse visam.

Reliquum est ut de mea quoque librorum Tertulliani editione pauca dicam. In qua adornanda hoc summopere studui, ut scriptoris verba ad genuinas ubique ac veras quantum fieri posset scripturas revocarem, neve, ubicunque ratio postularet, verborum, rerum ac sententiarum explicationi ego interpres deessem. Ex Beati Rhenani, Iacobi Pamelii, Francisci lunii, Ludovici de la Cerda, Desiderii Heraldi, Claudii Salmasii, Nicolai Rigaltii aliorumque commentariis excerpsi aut transcripsi quicquid utile videbatur. Scriptoris verbis perpetuam supposui scripturae codicum a me adhibitorum et editionum Rhenani, Gangneii, Gelenii, Pamelii, Rigaltii, in Apologetico, libris De Oratione et De Pallio etiam Heraldi, Muratorii, Salmasii editionum discrepantiam; nisi quod Leidensis et Vindobonensis corruptissimorum codicum manifesta menda in plurima

librorum parte suppressisse maluerim quam hoc taedio iudicium interpellasse eorum qui legerint. Ubi de scripturae fide non satis apud me constabat, uncinis sigla inclusi, ubi vero dubitabam, interrogationis insuper signum addidi. Tertio operis volumine repraesentavi dissertationes varias, Iac. Pamelii, P. Allixii, Nic. le Nourry, Io. Laur. Mosheimii, Godofr. Centneri, Io. Aug. Noesseltii, Io. Sal. Semleri, Io. Kaye V. Cl., quibus in deligendis sum Car. Thilonis V. Cl. iudicium secutus, viri in hac parte litterarum per Germaniam facile principis, nec magis propter insignem eruditionem quam propter summam morum suavitatem venerabilis omnibus quibus familiarior cum eo et conversatio. Decreveram et meum ipsius nomen illorum numero addere et singulari libello de vita Tertulliani deque singulorum librorum eius genere atque aetate exponere, sed temporis angustiae praescriptusque pagellarum modus nunc quominus id facerem prohibuerunt. Differo igitur in proximos annos, ubi, si deus iuverit, Tertulliani me opera nostratem in sermonem conversurum et interpretaturum polliceor. Nunc vero illud saltem me adsecutum spero et opto, ut tales hos libros repraesentaverim, ut intellegi et cum fructu legi possint.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »