Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

periisse omnes eo dolendum magis, quod in his quoque nonnulli sint qui etiamnum e Tertulliani libris desiderantur, puta liber De Spe Fidelium, cuius alioquin non Hieronymus tantum, verum et ipse Tertullianus meminit. Desideratur et liber De Paradiso, cuius pariter et ipse indicium alicubi facit. Postremo desideratur et liber De Animae Summissione, item De Superstitione Saeculi, quorum nulla, quod sciam, alibi mentio. Ex quo praeiudicatum esse potest multos etiamnum Tertulliani libros desiderari, mirum ut iam videri minus debeat et hos Ad Nationes libellos, hanc ad diem åvexdotovs, a me nunc demum publicari, ac maxime, cum Hieronymus sua iam tempestate (id est quinti a Christo saeculi ingressu) multa Tertulliani opuscula non extare scripserit, sed et Epistola ad Fabiolam librum De Vestibus Aaron, qui et ipse in indice Tertulliani ferebatur, usque tum a se non repertum in urbe Roma propter eius urbis celebritatem conquiri a Fabiola depoposcerit.“ Haec Gothofredus. De hoc Agobardino in calce exempli alicuius edit. Rigaltianae a. MDCXXXIV. quod ego possideo manus nescio quae docta adnotavit: „Papire Masson rencontra l'Agobardus (sic) chez un relieur, qui en voulait endosser ses livres, comme Pogius, qui trouva le Quinctilian sur le comptoir d'un charcutier pendant qu'il était au concile de Constance“ cett. Hoc libro, qui, quamvis neglegentia librarii haud raro integras lineas ac verba suppresserit, longe tamen omnium qui extant praestantissimus est, post Gothofredum, qui Ad Nationes libros inde eruit, Nicolaus Rigaltius est usus, interque alia inprimis De Exhortatione Castitatis opusculum ope eius ita emaculavit uti inde legi atque intellegi posset. Solus enim, ut idem vir doctus bene iudicavit, superstes nobis liber intactus a correctrice magistrorum manu, quod vel ex uno illo loco apparet De Exhort. Castit. cap. 10. de Prisca prophetide, qui in ceteris desideratur. Nisi quod egregiae huius et reliquorum librorum scripturae discrepantiae praecipua causa haec sit, quod diversas prorsus operum Tertullianeorum diopeis átque recensiones sequantur.

2. Codex MS. Vindobonensis n. 282. chart. saec. XV. Continet praeter Carmen de lona Propheta, manu lani Parrhasii ex codice Bobiensi, nunc Vindobonensi n. 322., transcriptum, libros 1. De Carne Christi. 2. De Resurrectione Carnis. 3. De Corona Militis. 4. Ad Martyras. 5. De Paenitentia. 6. De Virginibus Velandis. 7. De Habitu Muliebri, et De Cultu Feminarum. 8. Ad Uxorem libros II. 9. De Fuga in Persecutione. 10. Ad Scapulam. 11. De. Exhortatione Castitatis. 12. De Monogamia. 13. De Pallio. 14. De Patientia. 15. Adversus Praxean. 16. Adversus Valentinianos. 17. Adversus Marcionem librorum V. tres priores. Cf. Endlicher Catal. Codd. Philol. Lat. Bibl. Palat. Vindob. p. 180 sqq. Liber notae peioris, multumque correctus, eiusdem familiae cuius est Leidensis et Laurentianus et cuius Rhenani erant codices.

3. Codex MS. Vindobonensis n. 283. membr. saec. XV. manu lo. Cuspiniani exaratus. Continet, praeter Aristeam de LXX Interpretibus, Tertulliani libros 1. De Carne Christi, et 2. De Resurrectione Carnis. Cf. Endlicher l. I. p. 183 sqq.

4. Codex MS. Leidensis, membr. saec. XV., in Italia exaratus ab Antonio Marii filio, ut censet Henricus Keil V. Cl., qui eum apud me vidit. Est elegantissime scriptus, scatens vitiis vulgaris codicum Tertulliani familiae propriis. Continet 1. De Carne Christi. 2. De Carnis Resurrectione. 3. De Corona Militis. 4. Ad Martyras. 5. De Paenitentia. 6. De Virginibus Velandis. 7. De Habitu Muliebri, et De-Cultu Feminarum. 8. Duos Ad Uxorem libros. 9. De Fuga in Persecutione. 10. Ad Scapulam. 11. De Exhortatione Castitatis. 12. De Monogamia. 13. De Pallio. . 14. De Patientia. 15. Adversus Praxean. 16. Adversus Valentinianos. 17. Libros quinque Adversus Marcionem. “18. Adversus Iudaeos. 19. Adversus Omnes Haereses. 20. De Praescriptione Haereticorum. 21. Adversus Hermogenem. 22. Apologeticum. Cf. Catal. Bibl. Publ. Lugduno-Batavae p. 324. Huius codicis pariter ac Vindobonensium in prioribus tantum Tertulliani libris omnes enotavi variantes scripturas, uti essent speciminis instar, in reliquis omisi quae manifesta librarii vitia sunt.

5. Codex MS. Florentinus, bibliothecae Laurentianae, plut. 26. cod. 12., membr. saec. XV. Continet 1. De Carne Christi. 2. De Carnis Resurrectione. 3. De Corona Militis. 4. Ad Martyras. 5. De Paenitentia. 6. De Virginibus Velandis. 7. De Habitu Muliebri, et De Cultu Feminarum. 8. Duos Ad Uxorem libros. 9. De Persecutione. 10. Ad Scapulam. 11. De Exhortatione Castitatis. 12. De Monogamia. 13. De Pallio. 14. De Patientia. 15. Adversus Praxean. 16. Adversus Valentinianos. 17. Adversus Marcionem librorum V. quatuor priores. Cf. Bandini Catal. Bibl. Mediceo-Lauren tianae tom. I. p. 764.

6. Codex MS. Florentinus, bibliothecae Laurentianae, plut. 26. cod. 13., membr. saec. XV., eadem manu exaratus qua cod. 12. plut. 26. Continet 1. Adversus Marcionem lib. quintum, cum inscriptione ,,Contra Iudaeos liber 1.2. Apologeticum. 3. Adversus ludaeos. 4. Adversus Omnes Haereticos. 5. De Praescriptionibus

[ocr errors]

1

!

Haereticorum. 6. Adversus Hermogenem. Horum duorum. Florentinorum scripturae discrepantis tantum specimina dedi. Concinunt tantum non in omnibus cum Leidensi, Vindobonensi, Seletstadiensi et ceteris huius familiae. Cf. Bandini Catal. 1. I.

7. Codex MS. Florentinus, bibliothecae Laurentianae, chartac. saec. XV. Continet 1. Adversus Iudaeos. 2. Adversus Omnes Haereses. 3. De Praescriptionibus Haereticorum. Cf. Bandini Catal. tom. III. p. 318. Specimen huius libri dedi ad primum caput libri Adversus Iudaeos. His accensendi

8. Codex MS. Florentious, bibl. Laurentianae, olim Faesulamus, de quo v. Bandini Catal. Suppl. tom. III. p. 1. Montfaucon Diar. Ital. p. 392. et Bibl. Bibl. tom. I. p. 431. Specimen huius libri dedi ad primum caput libri De Resurrectione Carpis.

9. Codex MS. Florentinus, bibliothecae Magliabechianae n. 527., olim coenobii D. Marci, chartac. saec. XV. Continet I. De Patientia. 2. De Carne Christi. 3. De Carnis Resurrectione. 4. Adversus Praxean. 5. Adversus Valentinianos. 6. Adversus Marcionem libros quinque. 7. Apologeticum. 8. De Fuga sive De Persecutione. 9. Ad Scapulam. 10. De Corona Militis. 11. Ad Martyras. 12.

. De Paenitentia. 13. De Virginibus Velandis. 14. De Habitu Muliebri et De Cultu earum (sic). 15. De Exhortatione Castitatis. 16. Ad Uxorem libros duos, 17. De Monogamia. 18. De Pallio. 19. Contra ludaeos. 20. Adversus Omnes Haereticos. 21. De Praescriptionibus Haereticorum. 22. Adversus Hermogenem. Concordat hic codex passim cum Pithoeano, Montispessulano, ut probabit specimen variantis scripturae eius quod proposui ad prima capita libri De Patientia, videturque unus certe prae reliquis Florentipis dignus qui ab futuro aliquo editore plenius excutiatur, quod quominus ego faciendum curarem temporis modo angustiae prohibere potuerunt. Specimen vero illud cum ceteris debeo insigni humanitati Francisci De Furia V. Cl., bibliothecae MediceoLaurentianae praefecti.

10. Codex MS. Florentinus, bibliothecae Magliabechianae n. 528., olim coenobii D. Marci, chartac. saec. XV. Continet 1. De Carne Christi. 2. De Carnis Resurrectione. 3. De Corona Militis. 4. Ad Martyras. 5. De Paenitentia. 6. De Virginibus Velandis. 7. De Habitu Muliebri, et De Cultu Feminarum. 8. Ad Uxorem libros duos. 9. De Persecutione. 10. Ad Scapulam. 11. De Exhortatione Castitatis. 12. De Monogamia. 13. De Pallio. 14. De Patientia. 15. Adversus Praxean. 16. Adversus Valentinianos. 17. Adversus Marcionem libros quinque. 18. Adversus Iudaeos. 19. Adversus

[ocr errors]
[ocr errors]

Omnes Haereses. 20. De Praescriptionibus Haereticorum. 21. Adversus Hermogenem. Specimen variantis scripturae huius codicis dedi ad prima capita libri De Corona.

11. Codex MS. Florentinus, bibliothecae Magliabechianae n.529., olim coenobii D. Marci, chartac. saec. XV., mutilus. Continet 1. De Carne Christi. 2. De Carnis Resurrectione. 3. De Corona Militis. 4. Ad Martyras. 5. De Paenitentia. 6. De Virginibus Velandis. 7. De Habitu Muliebri, et De Cultu Feminarum. 8. Ad Uxorem libros. 9. De Persecutione. 10. Ad Scapulam. 11. De Exhortatione Castitatis. 12. De Monogamia. 13. De Pallio. 14. De Patientia Dei. 15. Adversus Praxean. 16. Adversus Valentinianos. 17. Adversus Marcionem librum primum. Specimen variantis buius codicis scripturae proposui ad libellum Ad Martyras. Hi autem Magliabechiani eiusdem sunt familiae, vulgaris quidem, cuius et Vindobonensis, Leidensis, Laurentiani, Seletstadiensis, alii. Io bibliotheca coenobii D. Marci eos recenset Montfaucon Bibl. Bibl. tom. I. p. 420.

12. Codex MS. Montispessulanus, bibl. Scholae Medic., olim P. Pithoei, ex libris bibl. Collegii Oratorii Trecensis, membr. saec. V.. mutilus. Continet 1. De Patientia. 2. De Carnis Resurrectione. 3. Adversus Praxean. 4. Adversus Valentinianos. 5. Adversus Marcionem libros quinque. 6. Apologeticum (quem librum arbitror ex alio fonte derivatum codici accessisse, secundum inscriptionem; nam post enumerata quae praecedunt opera praefatur haec: „Post sex superiores adpositus est elegantissimus liber Apologeticum de ignorantia dei in christo iesu qui perhibetur adversus gentes.“ Cf. Catalogue Général de Manuscrits des Biblioth. Publ. des Départements tom. I. p. 307. n. 54. Usus est hoc libro Nicol. Rigaltius et passim adnotavit scripturas ex eo repetitas. Cf. etiam Nic. le Nourry Diss. in Apolog. III, 1. Ego duo exhibui discrepantiae eius maiora specimina, alterum ad libri IV. Adv. Marcion. cap. 20. et 21., alterum ad cap. 1-6. libri De Carne Christi. Hoc debeo amicitiae Henrici Keil V. Cl., Latinorum Grammaticorum fuiuro editori, illud humanitati Kühnholtzii V. Cl., Scholae Medic. Montispessulanae Professoris. Haud malae est notae liber, neque indignus quem post Rigaltium aliquis denuo totum atque de integro excutiat.

13. Codex Ms. Ambrosianus, olim Bobiensis, n. 58. membr. saec. IX., miscellaneus. Insunt haec opuscula: „1. Regulae definitionum B. Gregorii Papae maioris et eius epistola. 2. Augustini et Gregorii definitiones mixtim congestae. 3. Zosimi epistola ad pres

byterum Ravennae. 4. Excerpta ex libro legum novellarum et codicis ad episcopos et clerum pertinentia. 5. Augustini epistola ad Auxilium episcopum pro causa iniustae excommunicationis. 6. Excerpta ex tractatibus eiusdem et aliorum ad idem pertinentia. 7. Rabbani archiepiscopi Mogontinensis synodus a. 847. 8. Excerpta quaedam ex diversis conciliis. 9. De ieiunio, de modis paenitentiae et liber paenitentialis. 10. Bedae excerptum de paenitentia. 11. Excerptum de canonibus catholicorum patrum de paenitentia ad remedium animarum (manus secunda correxit animae) domini Eichberti archiepiscopi Eboracensis. 12. Augustini episcopi liber sive Gennadii presbyteri Massiliensis dogmatum ecclesiasticorum Niceni concilii. 13. Tractatus Tertulliani diversarum rerum necessariarum. 14. Synodus Ephesina prima. 15. Synodus Romana III. a. 863. seu Metensis synodi abolitio.“ Omnia ab una manu sunt exarata. Ex hoc libro Ludovicus Anton. Muratorius edidit alteram quae ad illud tempus desiderabatur partem libri De Oratione, praeter quam nibil Tertulliani eo continetur. Ego cum ante tres annos Mediolani versarer, de integro eum et religiosissime excussi.

Apologetici praeter quos iam memoravi codicum ad manum mihi erant collationes horum:

14-17. Parisini n. 1623. saec. X., olim Cl. Puteani (cf. Catal. Bibl. Regiae tom. III., p. 160.), Parisini n. 1656. saec. XII. (cf. Catal. Bibl. Reg. tom. IV. app. p. 504.), Parisini n. 1689. (cf. Catal. Bibl. Reg. tom. III., p. 172.), cuius specimen tantum dedi, Parisini n. 2616. saec. XV. (cf. Catal. Bibl. Reg. tom. III., p. 304.). Horum codicum mss. meliores sunt n. 1623., quo iam Pamelius et Heraldus et Rigaltius sunt usi, quique vix ei cedit n. 2616. Reliqui duo deterioris sunt notae et vulgaris codicum Tertullianeorum familiae, cuius et Vaticani et Leidenses et Florentini plurimique alii. Cf. de bis Parisinis eliam Nic. le Nourry Diss. in Apolog. III, 1.

18–21. Gothani bibl. ducalis n. M. 15. membr. saec. XIII., Erfurtensis bibl. Amplonianae membr. saec. XIV., Ambrosiani n. 51. membr. saec. XIII. (cf. Montfaucon Bibl. Bibl. tom. I. p. 524.), Oxoniensis Collegii Baliolensis, quae reperitur adscripta margini exempli editionis Heraldianae quod possidet bibliotheca Academiae Gottingensis, insignitum n. E. 3, 6. Hi codices solum cedunt Parisinis n. 1623. et 2616. Sunt quidem correcti, sed tamen melioris notae.

22-23. Erlangensis, olim Heilsbronnensis, membr. saec. XV., et Vindobonensis n. 294. chartac. saec. XV. (cf. Endlicher Catal. Codd. Philol. Bibl. Palat. Vindob. p. 193.), Hi codices neque eius

[ocr errors]
« PreviousContinue »