Page images
PDF
EPUB

PRAEFATIO.

Inter Latinos Veteris Ecclesiae Patres quorum ampliora doctrinae monumenta saecula nostra adtigerunt nullus, si forte, recensebatur quem indefessis et iteratis curis retractandum magis commendassent et nominis dignitas et doctrinae gravitas et sermonis tam nativa difficultas quam foeda librorum per incuriosa saecula depravatio quam Tertullianum. Elaborarunt in hac parte felicis et immortalis memoriae viri Beatus Rhenanus, Sigismundus Gelenius, Joannes Gangneius, Iacobus Pamelius, Iacobus Gothofredus, Desiderius Heraldus, Claudius Salmasius, Ludovicus de la Cerda, Nicolaus Rigaltius, Ludovicus Ant. Muratorius, alii, si non omnes cum pari laborum et ingenii fructu, attamen non sine suae quisque operae singulari laude ac merito. Et sequens aetas nonnihil Tertulliano favebat, quamquam Io. Sal. Semleri et Chr. Godofr. Schützii et quorundam aliorum interpolatrices potius quam emendatrices manus ab illius scriptis melius omnino abstinuissent, et decennio fere abhinc duae prodiere Tertulliani operum novae editiones, altera Lipsiae ex officina Bernhardi Tauchnitz, altera Parisiis apud Migne, cum adnotatis variorum, quarum qui priorem accuravit, E. F. Leopold, hoc certe praestitit, ut libros nuperrime interpolatos ad Rigaltii meliorumque veterum editorum iudicium emendaret,hoc etiam melius de suo scriptore meriturus, si fontes et auctoritates illorum diligentius examinasse non neglexisset. Sed maior sub idem tempus expectatio movebatur, cum fama percrebresceret et apud Anglos parari novam Tertulliani operum editionem, et in nostratibus terris idem moliri G. F. Hildebrandum, postquam publicis pecuniis adiutus Parisiensibus et Leidensibus et Vindobonensibus bibliothecis perlustratis operis suscipiendi sibi apparatum comparasset.

Interim et ego per varia itinera quae ad Tertullianum pertinerent colligere coeperam, ut qui summopere semper his studiis delectarer atque tenerer, sed rumores illi de his duabus operum eius editionibus brevi prodituris de tertia istis addenda cogitare plane dehortabantur. Interveniebant etiam temporum turbae ac civiles discordiae, meque vix Apologetici et Ad Nationes librorum editionem, quam velut speciminis instar publicandam susceperam, recte absolvere siverunt. Sed tempora mox mutavere, cumque Hildebrandus V. Cl. variis occupationibus distentus de incepto suo destitisset mihique apparatum suum sese concessurum humaniter condixisset, cum undique me subinde appellari animadverterem atque confirmari, ut recepto meo stare vellem, cum denique etiam ipsius Regni Borussici summi cultus ministerii liberalitate adiuvari me viderem, non dubitavi ad Tertullianum meum reverti et omnia praeparare quo maturius expectantibus satisfacere possem. Apparatum vero meum tum recensenti ac perlustranti haec se offerebant:

1. Collatio codicis scripti Agobardini, Parisiensis n. 1622., olim a Steph. Baluzio instituta et adscripta margini exempli edit. Rigaltianae anni MDCXLI., quod asservatur Monachii in bibliotheca regia n. 1471.,

2. Collatio partis codicis scripti Vindobonensis n. 282., 3. Collatio codicis Ambrosiani, olim Bobiensis, n. 58., 4. Collatio codicum scriptorum Parisini n. 1623., Gothani n. M. 50., Erfurtensis bibl. Amplonianae n. 87., Erlangensis, qui fuit olim coenobii Heilsbronnensis, Ambrosiani n. 51., quibus fere omnibus iam usus eram ad editionem Apologetici quae prodiit Halis Saxonum a. MDCCCXXXXIX.,

5. Specimina collatorum codicum scriptorum Florentinorum, Montispessulani, Seletstadiensis,

6. Emendationes et coniecturae Iosiae Merceri et Iosephi Scaligeri, excerptae ex margine exemplorum aliquot quae asservantur in bibliotheca publica Lugduno-Batava,

et ex hac ipsa bibliotheca codex ille qui plurima Tertulliani opuscula continet ab I. G. Geelio V. Cl. ad me transmissus quotidie expectabatur.

His quae enumeravi ab Hildebrando V. Cl. pretio empta ac

cesserunt:

1. Collatio codicum scriptorum Parisinorum n. 1623., n. 1656., n. 1689., n. 2618., et Leidensis n. 315., qui omnes solum Apologeticum continent,

2. Collatio libri Agobardini,

3. Collatio librorum scriptorum Vindobonensium n. 282. et 283., 4. Collatio libri scripti Leidensis quem modo significavi quemque Catalogus Bibl. Publ. Lugduno-Batavae enumerat p. 324., 5. Variantes scripturae libri De Corona excerptae manu Fr. Furiae V. Cl., bibliothecae Mediceo-Laurentianae praefecti, ex codice scripto Laurentiano plut. 26. cod. 12., et praeterea coniecturae ipsius Hildebrandi variae in aliquot libros, et rudimenta glossarii sermonis Tertullianei quod editioni operum Tertulliani futurae Hildebrandus addere in proposito habuerat. Horum quidem mihi usus poterat esse nullus, pro diversa instituti operis ratione; illarum si quae dignae videbantur, inter variantes scripturas auctoris nomine adposito religiosissime adnotavi.

His expositis superest ut de codicibus scriptis tam meis quam quibus priores Tertulliani operum editores sunt usi accuratius edisseram. Agmen ducit

1. Codex MS. Parisinus, Bibl. Nationalis n. 1622. membr. saec. IX. Cf. Catal. Bibl. Reg. tom. III. p. 160., quo continentur 1. Libri duo Ad Nationes. 2. De Praescriptione Haereticorum. 3. De Scorpiace. 4. De Testimonio Animae. 5. De Corona. 6. De Spectaculis. 7. De Idololatria. 8. De Anima (cod. inscriptio est De Sensu, h. e. Censu, Animae). 9. De Oratione. 10. Libri duo De Cultu Feminarum. 11. Libri duo Ad Uxorem. 12. De Exhortatione Castitatis. 13. De Carne Christi. Est mutilus. Iac. Gothofredus in Prolegomenis ad edit. Librorum Ad Nationes descripsit eum sic:,,Codicis inscriptio sic habet: LIBER OBLATVS AD ALTARE SCI STEPHANI EX VOTO AGOBARDI EPI. Ceterum palam est Agobardum hunc Episcopum non alium fingi posse quam Agobardum illum Episcopum, Caroli M., Ludovici Pii et filiorum eius aequalem sive coaetaneum, quique ante hos plus minus octingentos annos vixit. Et sane (quod et ipsum sciri interest) codex hic hanc in urbem Lugduno iam pridem perlatus e bibliotheca Tornaesiana in manus meas anno pervenit, verum aspergine longoque situ extremis paginarum oris degustatus seu arrosus. Aversa prima pagina indiculum exhibet: HIC SVNT TERTVLLIANI LIB. XXIV. AD NATIONES LIBER I. IT. AD NATIONES LIB. II. etc. Atenim perierunt ex eo optimo codice integri octo libri, praeter bonam partem libri De Carne Christi, qui et ideo ultimum ibi hodie locum occupat, periit, inquam, liber De Spe Fidelium, De Paradiso, De Virginibus Velandis, De Carne et Anima, De Patientia, De Paenitentia, De Animae Summissione, De Superstitione Saeculi. Quos

periisse omnes eo dolendum magis, quod in his quoque nonnulli sint qui etiamnum e Tertulliani libris desiderantur, puta liber De Spe Fidelium, cuius alioquin non Hieronymus tantum, verum et ipse Tertullianus meminit. Desideratur et liber De Paradiso, cuius pariter et ipse indicium alicubi facit. Postremo desideratur et liber De Animae Summissione, item De Superstitione Saeculi, quorum nulla, quod sciam, alibi mentio. Ex quo praeiudicatum esse potest multos etiamnum Tertulliani libros desiderari, mirum ut iam videri minus debeat et hos Ad Nationes libellos, hanc ad diem άvezdóτovs, a me nunc demum publicari, ac maxime, cum Hieronymus sua iam tempestate (id est quinti a Christo saeculi ingressu) multa Tertulliani opuscula non extare scripserit, sed et Epistola ad Fabiolam librum De Vestibus Aaron, qui et ipse in indice Tertulliani ferebatur, usque tum a se non repertum in urbe Roma propter eius urbis celebritatem conquiri a Fabiola depoposcerit." Haec Gothofredus. De hoc Agobardino in calce exempli alicuius edit. Rigaltianae a. MDCXXXIV. quod ego possideo manus nescio quae docta adnotavit:,,Papire Masson rencontra l'Agobardus (sic) chez un relieur, qui en voulait endosser ses livres, comme Pogius, qui trouva le Quinctilian sur le comptoir d'un charcutier pendant qu'il était au concile de Constance" cett. Hoc libro, qui, quamvis neglegentia librarii haud raro integras lineas ac verba suppresserit, longe tamen omnium qui extant praestantissimus est, post Gothofredum, qui Ad Nationes libros inde eruit, Nicolaus Rigaltius est usus, interque alia inprimis De Exhortatione Castitatis opusculum ope eius ita emaculavit uti inde legi atque intellegi posset. Solus enim, ut idem vir doctus bene iudicavit, superstes nobis liber intactus a correctrice magistrorum manu, quod vel ex uno illo loco apparet De Exhort. Castit. cap. 10. de Prisca prophetide, qui in ceteris desideratur. Nisi quod egregiae huius et reliquorum librorum scripturae discrepantiae praecipua causa haec sit, quod diversas prorsus operum Tertullianeorum dioguσeis atque recensiones sequantur.

2. Codex MS. Vindobonensis n. 282. chart. saec. XV. Continet praeter Carmen de Iona Propheta, manu Iani Parrhasii ex codice Bobiensi, nunc Vindobonensi n. 322., transcriptum, libros 1. De Carne Christi. 2. De Resurrectione Carnis. 3. De Corona Militis. 4. Ad Martyras. 5. De Paenitentia. 6. De Virginibus Velandis. 7. De Habitu Muliebri, et De Cultu Feminarum. 8. Ad Uxorem libros II. 9. De Fuga in Persecutione. 10. Ad Scapulam. 11. De Exhortatione Castitatis. 12. De Monogamia. 13. De Pallio. 14. De

Patientia. 15. Adversus Praxean. 16. Adversus Valentinianos. 17. Adversus Marcionem librorum V. tres priores. Cf. Endlicher Catal. Codd. Philol. Lat. Bibl. Palat. Vindob. p. 180 sqq. Liber notae peioris, multumque correctus, eiusdem familiae cuius est Leidensis et Laurentianus et cuius Rhenani erant codices.

3. Codex MS. Vindobonensis n. 283. membr. saec. XV. manu Io. Cuspiniani exaratus. Continet, praeter Aristeam de LXX Interpretibus, Tertulliani libros 1. De Carne Christi, et 2. De Resurrectione Carnis. Cf. Endlicher 1. 1. p. 183 sqq.

4. Codex MS. Leidensis, membr. saec. XV., in Italia exaratus ab Antonio Marii filio, ut censet Henricus Keil V. Cl., qui eum apud me vidit. Est elegantissime scriptus, scatens vitiis vulgaris codicum Tertulliani familiae propriis. Continet 1. De Carne Christi. 2. De Carnis Resurrectione. 3. De Corona Militis. 4. Ad Martyras. 5. De Paenitentia. 6. De Virginibus Velandis. 7. De Habitu Muliebri, et De Cultu Feminarum. 8. Duos Ad Uxorem libros. 9. De Fuga in Persecutione. 10. Ad Scapulam. 11. De Exhortatione Castitatis. 12. De Monogamia. 13. De Pallio. 14. De Patientia. 15. Adversus Praxean. 16. Adversus Valentinianos. 17. Libros quinque Adversus Marcionem. 18. Adversus Iudaeos. 19. Adversus Omnes Haereses. 20. De Praescriptione Haereticorum. 21. Adversus Hermogenem. 22. Apologeticum. Cf. Catal. Bibl. Publ. Lugduno-Batavae p. 324. Huius codicis pariter ac Vindobonensium in prioribus tantum Tertulliani libris omnes enotavi variantes scripturas, uti essent speciminis instar, in reliquis omisi quae manifesta librarii vitia sunt.

5. Codex MS. Florentinus, bibliothecae Laurentianae, plut. 26. cod. 12., membr. saec. XV. Continet 1. De Carne Christi. 2. De Carnis Resurrectione. 3. De Corona Militis. 4. Ad Martyras. 5. De Paenitentia. 6. De Virginibus Velandis. 7. De Habitu Muliebri, et De Cultu Feminarum. 8. Duos Ad Uxorem libros. 9. De Persecutione. 10. Ad Scapulam. 11. De Exhortatione Castitatis. 12. De Monogamia. 13. De Pallio. 14. De Patientia. 15. Adversus Praxean. 16. Adversus Valentinianos. 17. Adversus Marcionem librorum V. quatuor priores. Cf. Bandini Catal. Bibl. Mediceo-Lauren tianae tom. I. p. 764.

6. Codex MS. Florentinus, bibliothecae Laurentianae, plut. 26. cod. 13., membr. saec. XV., eadem manu exaratus qua cod. 12. plut. 26. Continet 1. Adversus Marcionem lib. quintum, cum inscriptione,,Contra Iudaeos liber I." 2. Apologeticum. 3. Adversus Iudaeos. 4. Adversus Omnes Haereticos. 5. De Praescriptionibus

« PreviousContinue »