Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

CONTINENS LIBROS APOLOGETICOS ET QUI AD RITUS ET MORES

CHRISTIANORUM PERTINENT.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

P R A EF A TI 0.

Et sequens

Inter Latinos Veteris Ecclesiae Patres quorum ampliora doctrinae monumepla saecula nostra adtigerunt nullus, si forte, recensebatur quem indefessis et iteratis curis retractandum magis commendassent et nominis dignitas et doctrinae gravitas et sermonis tam nativa difficultas quam foeda librorum per incuriosa saecula depravatio quam Tertullianum. Elaborarunt in hac parte felicis et immortalis memoriae viri Beatus Rhenanus, Sigismundus Gelenius, Joannes Gangneius, lacobus Pamelius, Iacobus Gothofredus, Desiderius Heraldus, Claudius Salmasius, Ludovicus de la Cerda, Nicolaus Rigaltius, Ludovicus Ant. Muratorius, alii, si non omnes cum pari laborum et ingenii fructu, attamen non sine suae quisque operae singulari laude ac merito.

aetas nonnihil Tertulliano favebat, quamquam lo. Sal. Semleri et Chr. Godofr. Schützii et quorundam aliorum interpolatrices potius quam emendatrices manus ab illius scriptis melius omnino abstinuissent, et decennio fere abhinc duae prodiere Tertulliani operum novae editiones, altera Lipsiae ex officina Bernhardi Tauchnitz, altera Parisiis apud Migne, cum cum adnotatis variorum, quarum qui priorem accu

, ravit, E. F. Leopold, hoc certe praestitit, ut libros nuperrime interpolatos ad Rigaltii meliorumque veterum editorum iudicium emendaret, hoc etiam melius de suo scriptore meriturus, si fontes et auctoritates illorum diligentius examinasse non neglexisset. Sed maior sub idem tempus expectatio movebatur, cum fama percrebresceret et apud Anglos parari novam Tertulliani operum editionem, et in nostratibus terris idem moliri G. F. Hildebrandum, postquam publicis pecuniis adiutus Parisiensibus et Leidensibus et Vindobonensibus bibliothecis perlustratis operis suscipiendi sibi apparatum comparasset.

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

Interim et ego per varia itinera quae ad Tertullianum pertinerent
colligere coeperam, ut qui summopere semper his studiis delectarer
atque tenerer, sed rumores illi de his duabus operum eius editionibus
brevi prodituris de tertia istis addenda cogitare plane dehortabantur.
Interveniebant etiam temporum turbae ac civiles discordiae, meque
vix Apologetici et Ad Nationes librorum editionem, quam velut speci-
minis instar publicandam susceperam, recte absolvere siverunt. Sed
tempora mox mutavere, cumque Hildebrandus V. Cl. variis occu-
pationibus distentus de incepto suo destitisset mihique apparatum
suum sese concessurum humaniter condixisset, cum undique me
subinde appellari animadverterem atque confirmari, ut recepto meo
stare vellem, cum denique etiam ipsius Regni Borussici summi
cultus ministerii liberalitate adiuvari me viderem, non dubitavi ad
Tertullianum meum reverti et omnia praeparare quo maturius ex-
pectantibus satisfacere possem. Apparatum vero meum tum recen-
senti ac perlustranti haec se offerebant:
1. Collatio codicis scripti Agobardini, Parisiensis n. 1622., olim

a Steph. Baluzio instituta et adscripta margini exempli edit.
Rigaltianae anni MDCXLI., quod asservatur Monachii in biblio-

theca regia n. 1471.,
2. Collatio partis codicis scripti Vindobonensis n. 282.,
3. Collatio codicis Ambrosiani, olim Bobiensis, n. 58.,
4. Collatio codicum scriptorum Parisini n. 1623., Gothani n. M.50.,

Erfurtensis bibl. Amplonianae n. 87., Erlangensis, qui fuit olim
coenobii Heilsbronnensis, Ambrosiani n.51., quibus fere omni-
bus iam usus eram ad editionem Apologetici quae prodiit Halis

Saxonum a. MDCCCXXXXIX.,
5. Specimina collatorum codicum scriptorum Florentinorum, Mon-

tispessulani, Seletstadiensis, 6. Emendationes et coniecturae losiae Merceri et losephi Scaligeri,

excerptae ex margine exemplorum aliquot quae asservantur in

bibliotheca publica Lugduno-Batava, et ex hac ipsa bibliotheca codex ille qui plurima Tertulliani opuscula continet ab I. G. Geelio V. Cl. ad me transmissus quotidie expectabatur.

His quae enumeravi ab Hildebrando V. Cl. pretio empta accesserunt:

1. Collatio codicum scriptorum Parisinorum n. 1623., n. 1656., n. 1689., n. 2618., et Leidensis n. 315., qui omnes solum Apologeticum continent,

2. Collatio libri Agobardini,

3. Collatio librorum scriptorum Vindobonensium n. 282. et 283., 4. Collatio libri scripti Leidensis quem modo significavi quemque

Catalogus Bibl. Publ. Lugduno-Batavae enumerat p. 324., 5. Variantes scripturae libri De Corona excerptae manu Fr. Furiae

V. Cl., bibliothecae Mediceo-Laurentianae praefecti, ex codice scripto Laurentiano plut. 26. cod. 12., et praeterea conjecturae ipsius Hildebrandi variae in aliquot libros, et rudimenta glossarii sermonis Tertullianei quod editioni operum Tertulliani futurae Hildebrandus addere in proposito habuerat. Horum quidem mihi usus poterat esse nullus, pro diversa instituti operis ratione; illarum si quae dignae videbantur, inter variantes scripturas auctoris nomine adposito religiosissime adnotavi.

His expositis superest ut de codicibus scriptis tam meis quam quibus priores Tertulliani operum editores sunt usi accuratius edisseram. Agmen ducit

1. Codex MS. Parisinus, Bibl. Nationalis n. 1622. membr. saec. IX. Cf. Catal. Bibl. Reg. tom. III. p. 160., quo continentur 1. Libri duo Ad Nationes. 2. De Praescriptione Haereticorum. 3. De Scorpiace. 4. De Testimonio Animae. 5. De Corona. 6. De Spectaculis. 7. De Idololatria. 8. De Anima (cod. inscriptio est De Sensu, h. e. Censu, Animae)., 9. De Oratione. 10. Libri duo De Cultu Feminarum. 11. Libri duo Ad Uxorem. 12. De Exhortatione Castitatis. 13. De Carne Christi. Est mutilus. Iac. Gothofredus in Prolegomenis ad edit. Librorum Ad Nationes descripsit eum sic: „Codicis inscriptio sic habet: LIBER OBLATVS AD ALTARE SCI STEPHANI EX VOTO AGOBARDI EPI. Ceterum palam est Agobardum hunc Episcopum non alium fingi posse quam Agobardum illum Episcopum, Caroli M., Ludovici Pii et filiorum eius aequalem sive coaetaneum, quique ante hos plus minus octingentos annos vixit. Et sane (quod et ipsum sciri interest) codex hic hanc in urbem Lugduno iam pridem perlatus e bibliotheca Tornaesiana in manus meas anno pervenit, verum aspergine longoque situ extremis paginarum oris degustatus seu arrosus. Aversa prima pagina indiculum exhibet: HIC SVNT TERTVLLIANI LIB. XXIV. AD NATIONES LIBER I. IT. AD NATIONES LIB. II. etc. Atenim perierunt ex eo optimo codice integri octo libri, praeter bonam partem libri De Carne Christi, qui et ideo ultimum ibi hodie locum occupal, periit, inquam, liber De Spe Fidelium, De Paradiso, De Virginibus Velandis, De Carne et Anima, De Patientia, De Paenitenlia, De Animae Summissione, De Superstitione Saeculi. Quos

7

« PreviousContinue »