Page images
PDF
EPUB

dicionibus populorum regum exterarum nationum, in universo denique belli iure atque pacis: nisi forte ea quae nos libri docent in umbra atque otio, ea Cn. Pompeium neque cum requiesceret litterae, neque cum rem gereret regiones ipsae docere potuerunt. Atque, ut ego sentio, iudices, 5 causa dicta est. Temporum magis ego nunc vitiis quam genere iudici plura dicam est enim haec saeculi quaedam macula atque labes, virtuti invidere, velle ipsum florem dig16 nitatis infringere. Etenim si Cn. Pompeius abhinc annos quingentos fuisset, is vir, a quo senatus adulescentulo atque 10 equite Romano saepe communi saluti auxilium expetisset, cuius res gestae omnis gentis cum clarissima victoria terra marique peragrassent, cuius tres triumphi testes essent totum orbem terrarum nostro imperio teneri, quem populus Romanus inauditis honoribus singularibusque decorasset, si nunc 15 apud nos id quod is fecisset, contra foedus factum diceretur, quis audiret? Nemo profecto. Mors enim exstinxisset invidiam, res eius gestae sempiterni nominis gloria niterent. Cuius igitur audita virtus dubitationi locum non daret, huius visa atque perspecta optrectatorum voce laedetur ? 17 VII. Omittam igitur Pompeium iam oratione mea reliqua, sed vos, iudices, animis ac memoria tenetote. De lege, de foedere, de exemplis, de perpetua consuetudine civitatis nostrae renovabo ea quae dicta sunt. Nihil enim mihi novi, nihil integri neque M. Crassus, qui totam causam 25 et pro facultate et pro fide sua diligentissime vobis explicavit, neque Cn. Pompeius, cuius oratio omnibus ornamentis abundavit, ad dicendum reliquit. Sed quoniam me recusante placuit ambobus adhiberi hunc a me quasi perpoliendi quendam operis extremum laborem, peto a vobis ut me offici 30 potius quam dicendi studio hanc suscepisse operam ac mu18 nus putetis. Ac prius quam aggrediar ad ius causamque

Corneli, quiddam de communi condicione omnium nostrum

20

ΤΟ

deprecandae malevolentiae causa breviter commemorandum videtur. Si quo quisque loco nostrum est, iudices, natus aut si in qua fortuna est nascendi initio constitutus, hunc vitae statum usque ad senectutem optinere deberet et si om5 nes, quos aut fortuna extulit aut ipsorum illustravit labor et industria poena essent afficiendi, non gravior L. Cornelio quam multis viris bonis atque fortibus constitui lex vitae et condicio videretur: sin autem multorum virtus ingenium humanitas ex infimo genere et fortunae gradu non modo To amicitias et rei familiaris copias consecuta est, sed summam laudem honores, gloriam dignitatem, non intellego cur potius invidia violatura virtutem L. Corneli quam aequitas vestra pudorem eius adiutura videatur. Itaque, quod maxime 19 petendum est, a vobis idcirco non peto, iudices, ne de vestra 15 sapientia atque de vestra humanitate dubitare videar-est autem petendum ne oderitis ingenium, ne inimici sitis industriae, ne humanitatem opprimendam, ne virtutem poeniendam putetis-illud peto, ut, si causam ipsam per se firmam esse et stabilem videritis, hominis ipsius orna20 menta adiumento causae potius quam impedimento esse malitis.

VIII. Nascitur, iudices, causa Corneli ex ea lege, quam L. Gellius Cn. Cornelius ex senatus sententia tulerunt: qua lege videmus ita esse sanctum, ut cives Romani sint ei, 25 quos Cn. Pompeius de consili sententia singillatim civitate donaverit. Donatum esse L. Cornelium praesens Pompeius dicit, indicant publicae tabulae, accusator fatetur, sed negat ex foederato populo quemquam potuisse, nisi is populus fundus factus esset, in hanc civitatem venire. O praecla- 20 30 rum interpretem iuris, auctorem antiquitatis, correctorem atque emendatorem nostrae civitatis! Qui hanc poenam foederibus ascribat, ut omnium praemiorum beneficiorumque nostrorum expertis faciat foederatos. Quid enim potuit dici

5

imperitius quam foederatos populos fieri fundos oportere ? Nam id non magis est proprium foederatorum quam omnium liberorum. Sed totum hoc, iudices, in ea fuit positum semper ratione atque sententia, ut, cum iussisset populus Romanus aliquid, si id ascivissent socii populi ac Latini s et si ea lex, quam nos haberemus, eadem in populo aliquo tamquam in fundo resedisset, ut tum lege eadem is populus teneretur, non ut de nostro iure aliquid deminueretur, sed ut illi populi aut iure eo, quod a nobis esset constitutum, aut 21 aliquo commodo aut beneficio uterentur. Tulit apud ma- 10 iores nostros legem C. Furius de testamentis, tulit Q. Voconius de mulierum hereditatibus; innumerabiles aliae leges de civili iure sunt latae: quas Latini voluerunt, asciverunt: ipsa denique Iulia, qua lege civitas est sociis et Latinis data, qui fundi populi facti non essent, civitatem non haberent. In 15 quo magna contentio Heracliensium et Neapolitanorum fuit, cum magna pars in eis civitatibus foederis sui libertatem civitati anteferret. Postremo haec vis est istius et iuris et verbi, 22 ut fundi populi beneficio nostro, non suo iure fiant. Cum aliquid populus Romanus iussit, id si est eius modi ut qui- 20 busdam populis sive foederatis sive liberis permittendum esse videatur, ut statuant ipsi non de nostris, sed de suis rebus, quo iure uti velint, tum utrum fundi facti sint an non quaerendum esse videtur: de nostra vero re publica, de nostro imperio, de nostris bellis, de victoria, de salute fundos popu- 25 los fieri noluerunt. IX. Atqui si imperatoribus nostris, si senatui, si populo Romano non licebit propositis praemiis elicere ex civitatibus sociorum atque amicorum fortissimum atque optimum quemque ad subeunda pro salute nostra pericula, summa utilitate ac maximo saepe praesidio periculosis 30 23 atque asperis temporibus carendum nobis erit. Sed, per

deos immortalis, quae est ista societas, quae amicitia, quod foedus, ut aut nostra civitas careat in suis periculis Massi

liensi propugnatore, careat Gaditano, careat Saguntino, aut, si quis ex eis populis sit exortus qui nostros duces auxilio laboris, commeatus periculo suo iuverit, qui cum hoste nostro comminus in acie saepe pugnarit, qui se saepe telis hostium, qui dimicationi capitis, qui morti obiecerit, nulla condicione huius civitatis praemiis affici possit? Etenim 24 in populum Romanum grave est, non posse uti sociis excellenti virtute praeditis, qui velint cum periculis nostris sua communicare: in socios vero ipsos et in eos de quibus agi10 mus, foederatos, iniuriosum et contumeliosum est eis praemiis et eis honoribus exclusos esse fidelissimos et coniunctissimos socios, quae pateant stipendiariis, pateant hostibus, pateant saepe servis. Nam stipendiarios ex Africa Sicilia Sardinia ceteris provinciis multos civitate donatos videmus 15 et, qui hostes ad nostros imperatores perfugissent et magno usui rei publicae nostrae fuissent, scimus civitate esse donatos; servos denique, quorum ius fortuna condicio infima est, bene de re publica meritos persaepe libertate, id est civitate, publice donari videbamus.

20

X. Hanc tu igitur, patrone foederum ac foederatorum, 25 condicionem statuis Gaditanis, tuis civibus, ut, quod eis, quos Magni armis adiutoribus tuis subegimus atque in dicionem nostram redegimus, licet, si populus Romanus permiserit, ut ab senatu, etiam ab imperatoribus nostris civitate 25 donentur, id ne liceat ipsis? Qui si suis decretis legibusve sanxissent, ne quis suorum civium castra imperatorum populi Romani iniret, ne quis se pro nostro imperio in periculum capitis atque in vitae discrimen inferret, Gaditanorum auxiliis, cum vellemus, uti nobis liceret, privatus vero ne quis vir et animo et virtute praecellens pro nostro imperio periculo suo dimicaret, graviter id iure ferremus, minui auxilia populi Romani, debilitari animos fortissimorum virorum, alienigenarum nos hominum studiis atque paterna virtute

30

26 privari. Atqui nihil interest, iudices, utrum haec foederati iura constituant, ut ne cui liceat ex eis civitatibus ad nostrorum bellorum pericula accedere, an, quae nos eorum civibus virtutis causa tribuerimus, ea rata esse non possint: nihil enim magis uteremur his adiutoribus sublatis virtutis prae- 5 miis, quam si omnino eis versari in nostris bellis non liceret. Etenim cum pro sua patria pauci post genus hominum natum reperti sint qui nullis praemiis propositis vitam suam hostium telis obiecerint, pro aliena re publica quemquam fore putatis qui se opponat periculis non modo nullo propo- 10 sito praemio, sed etiam interdicto?

27

XI. Sed cum est illud imperitissime dictum de populis fundis, quod commune liberorum est populorum, non proprium foederatorum, ex quo intellegi necesse est aut neminem ex sociis civem fieri posse aut etiam posse ex foede- 15 ratis, tum vero ius omne noster iste magister mutandae civitatis ignorat, quod est, iudices, non solum in legibus publicis positum, sed etiam in privatorum voluntate. Iure enim nostro neque mutari civitate quisquam invitus potest neque, si velit, mutari non potest, modo asciscatur ab ea 20 civitate, cuius esse se civitatis velit: ut, si Gaditani sciverint nominatim de aliquo cive Romano, ut sit is civis Gaditanus, magna potestas sit nostro civi mutandae civitatis nec foedere impediatur quo minus ex cive Romano civis Gaditanus 28 possit esse. Duarum civitatum civis noster esse iure civili 25 nemo potest: non esse huius civitatis, qui se alii civitati dicarit, potest: neque solum dicatione, quod in calamitate clarissimis viris Q. Maximo C. Laenati Q. Philippo Nuceriae, C. Catoni Tarracone, Q. Caepioni P. Rutilio Zmyrnae videmus accidisse, ut earum civitatum fierent cives, cum 30 hanc ante amittere non potuissent quam hoc solum civitatis mutatione vertissent, sed etiam postliminio potest civitatis fieri mutatio. Neque enim sine causa de Cn. Publicio

« PreviousContinue »