Page images
PDF
EPUB

5

Menandro, libertino homine, quem apud maiores legati nostri in Graeciam proficiscentes interpretem secum habere voluerunt, ad populum latum est, ut is Publicius, si domum revenisset et inde Romam redisset, ne minus civis esset. Multi

s etiam superiore memoria cives Romani sua voluntate, indemnati et incolumes, his rebus relictis alias se in civitates contulerunt.

15

XII. Quod si civi Romano licet esse Gaditanum sive 29 exsilio sive postliminio sive reiectione huius civitatis-ut To iam ad foedus veniam, quod ad causam nihil pertinet, de civitatis enim iure, non de foederibus disceptamus--quid est quam ob rem civi Gaditano in hanc civitatem venire non liceat? Equidem longe secus sentio: nam cum ex omnibus civitatibus via sit in nostram cumque nostris civibus pateat ad ceteras iter civitates, tum vero, ut quaeque nobiscum maxime societate amicitia sponsione pactione foedere est coniuncta, ita mihi maxime communione beneficiorum praemiorum civitatis contineri videtur. Atqui ceterae civitates omnes non dubitarent nostros homines recipere in suas civitates, si idem nos iuris haberemus quod ceteri; sed nos non possumus et huius esse civitatis et cuiusvis praeterea, ceteris concessum est. Itaque in Graecis civitatibus vide- 30 mus, Athenis Rhodios Lacedaemonios, ceteros undique ascribi multarumque esse eosdem homines civitatum. Quo 25 errore ductos vidi egomet non nullos imperitos homines,

20

nostros civis, Athenis in numero iudicum atque Areopagitarum, certa tribu, certo numero, cum ignorarent, si illam civitatem essent adepti, hanc se perdidisse, nisi postliminio recuperassent. Peritus vero nostri moris ac iuris nemo 30 umquam, qui hanc civitatem retinere vellet, in aliam se civitatem dicavit.

XIII. Sed hic totus locus disputationis atque orationis meae, iudices, pertinet ad commune ius mutandarum civita

1

tum: nihil habet quod sit proprium religionis ac foederum. Defendo enim rem universam, nullam esse gentem ex omni regione terrarum neque tam dissidentem a populo Romano odio quodam atque discidio neque tam fide benevolentiaque coniunctam, ex qua nobis interdictum sit, ne quem asci- 5 31 scere civem aut civitate donare possimus. O iura praeclara atque divinitus iam inde a principio Romani nominis a maioribus nostris comparata! Ne quis nostrum plus quam unius civitatis esse possit-dissimilitudo enim civitatum varietatem iuris habeat necesse est-ne quis invitus civitate 10 mutetur neve in civitate maneat invitus. Haec sunt enim fundamenta firmissima nostrae libertatis, sui quemque iuris et retinendi et dimittendi esse dominum. Illud vero sine ulla dubitatione maxime nostrum fundavit imperium et populi Romani nomen auxit, quod princeps ille creator huius 15 urbis Romulus foedere Sabino docuit etiam hostibus recipiendis augeri hanc civitatem oportere: cuius auctoritate et exemplo numquam est intermissa a maioribus nostris largitio et communicatio civitatis. Itaque et ex Latio multi, ut Tusculani et Lanuvini, et ex ceteris generibus gentes uni- 20 versae in civitatem sunt receptae, ut Sabinorum Volscorum Hernicorum: quibus ex civitatibus nec coacti essent civitate mutari, si qui noluissent, nec, si qui essent civitatem nostram beneficio populi Romani consecuti, violatum foedus eorum videretur.

32

25

XIV. At enim quaedam foedera exstant, ut Cenomanorum Insubrium Helvetiorum Iapidum, non nullorum item ex Gallia barbarorum, quorum in foederibus exceptum est, ne quis eorum a nobis civis recipiatur. Quod si exceptio facit, ne liceat, ubi non est exceptum, ibi necesse est licere. 30 Ubi est igitur in foedere Gaditano exceptum, ne quem populus Romanus Gaditanum recipiat civitate? Nusquam. Ac sicubi esset, lex id Gellia et Cornelia, quae definite potestatem

Pompeio civitatem donandi dederat, sustulisset. Exceptum, inquit, est foedus, SI QUID SACROSANCTUM EST. Ignosco tibi, si neque Poenorum iura calles-reliqueras enim civitatem tuam neque nostras potuisti leges inspicere: ipsae enim te 5 a cognitione sua iudicio publico reppulerunt. Quid fuit in 33 rogatione ea, quae de Pompeio a Gellio et a Lentulo consulibus lata est, in quo aliquid sacrosanctum exceptum videretur ? Primum enim sacrosanctum esse nihil potest, nisi quod populus plebesve sanxit; deinde sanctiones sacrandae 1 sunt aut genere ipso poenae aut cum obtestatione et consecratione legis, caput eius, qui contra fecerit, consecratur. Quid habes igitur dicere de Gaditano foedere eius modi? Utrum capitis consecratione an obtestatione legis sacrosanctum esse confirmas? Nihil omnino umquam de isto 15 foedere ad populum, nihil ad plebem latum esse dico: de quibus etiam si latum esset ne quem civem reciperemus, tamen id esset, quod postea populus iussisset, ratum, neque quicquam illis verbis SI QUID SACROSANCTUM EST, esse exceptum videretur, de eis, cum populus Romanus nihil 20 umquam iusserit, quicquam audes dicere sacrosanctum fuisse? XV. Nec vero haec oratio mea ad infirmandum foedus 34 Gaditanorum, iudices, pertinet. Neque enim est meum contra ius optime meritae civitatis, contra opinionem vetustatis, contra auctoritatem senatus dicere. Duris enim quon25 dam temporibus rei publicae nostrae, cum praepotens terra marique Karthago nixa duabus Hispaniis huic imperio immineret et cum duo lumina nostri imperi subito in Hispania, Cn. et P. Scipiones exstincti occidissent, L. Marcius primi pili centurio cum Gaditanis foedus icisse dicitur. Quod cum 30 magis fide illius populi, iustitia nostra, vetustate denique ipsa quam aliquo publico vinculo religionis teneretur, sapientes homines et publici iuris periti, Gaditani, M. Lepido Q. Catulo consulibus a senatu de foedere postulaverunt. Tum

R. B.

3

est cum Gaditanis foedus vel renovatum vel ictum, de quo foedere populus Romanus sententiam non tulit, qui iniussu 35 suo nullo pacto potest religione obligari. Ita Gaditana civitas, quod beneficiis suis erga rem publicam nostram consequi potuit, quod imperatorum testimoniis, quod vetus- 5 tate, quod Q. Catuli, summi viri, auctoritate, quod iudicio senatus, quod foedere, consecuta est: quod publica religione sanciri potuit, id abest; populus enim se nusquam obligavit. Neque ideo est Gaditanorum causa deterior; gravissimis enim et plurimis rebus est fulta. Sed isti disputationi hic 10 certe nihil est loci; sacrosanctum enim nihil potest esse, nisi quod per populum plebemve sanctum est. XVI. Quod si hoc foedus, quod populus Romanus auctore senatu, commendatione et iudicio vetustatis, voluntate et sententiis suis comprobat, idem suffragiis comprobasset, quid erat cur 15 ex ipso foedere Gaditanum in civitatem nostram recipi non liceret? Nihil est enim aliud in foedere nisi ut PIA ET AETERNA PAX sit. Quid id ad civitatem? Adiunctum illud etiam est, quod non est in omnibus foederibus:

MAIESTATEM POPULI ROMANI COMITER CONSERVANTO.

Id 20

In

36 habet hanc vim, ut sit ille in foedere inferior? Primum verbi genus hoC CONSERVANTO, quo magis in legibus quam in foederibus uti solemus, imperantis est, non precantis. Deinde cum alterius populi maiestas conservari iubetur, de altero siletur, certe ille populus in superiore condicione causaque 25 ponitur, cuius maiestas foederis sanctione defenditur. quo erat accusatoris interpretatio indigna responsione, qui ita dicebat, COMITER esse communiter, quasi vero priscum aliquod aut insolitum verbum interpretaretur. Comes benigni, faciles suaves homines esse dicuntur: qui erranti comiter monstrat viam, benigne, non gravate: communiter 37 quidem certe non convenit. Et simul absurda res est caveri foedere ut maiestatem populi Romani communiter conser

30

5

ΙΟ

20

vent, id est, ut populus Romanus suam maiestatem esse salvam velit. Quod si iam ita esset, ut esse non potest, tamen de nostra maiestate, nihil de illorum caveretur. Potestne igitur nostra maiestas a Gaditanis benigne conservari, si ad eam retinendam Gaditanos praemiis elicere non possumus? Potest esse ulla denique maiestas, si impedimur quo minus per populum Romanum beneficiorum virtutis causa tribuendorum potestatem imperatoribus nostris deferamus?

XVII. Sed quid ego disputo quae mihi tum, si Gadi- 33 tani contra me dicerent, vere posse dici viderentur? Illis enim repetentibus L. Cornelium responderem legem populum Romanum iussisse de civitate tribuenda; huic generi legum fundos populos fieri non solere; Cn. Pompeium de consili 15 sententia civitatem huic dedisse, nullum populi nostri iussum Gaditanos habere, itaque nihil esse sacrosanctum, quod lege exceptum videretur; si esset, tamen in foedere nihil esse cautum praeter pacem; additum esse etiam illud, ut maiestatem illi nostram conservare deberent, quae certe minueretur, si aut adiutoribus illorum civibus uti in bellis nobis non liceret aut praemi tribuendi potestatem nullam haberemus. Nunc vero quid ego contra Gaditanos loquar, 39 cum id quod defendo, voluntate eorum, auctoritate, legatione ipsa comprobetur? Qui a principio sui generis ac rei 25 publicae, id est, ab omni studio sensuque Poenorum mentis. suas ad nostrum imperium nomenque flexerunt: qui, cum maxima bella nobis inferrentur, eos moenibus excluserunt, classibus insecuti sunt, corporibus opibus copiis depulerunt ; qui et veterem illam speciem foederis Marciani semper omni sanctiorem arce duxerunt et hoc foedere Catuli senatusque auctoritate se nobiscum coniunctissimos esse arbitrati sunt; quorum moenia delubra agros ut Hercules ipse itinerum ac laborum suorum, sic maiores nostri imperi ac

30

« PreviousContinue »