Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

LIBER PRIMVS

I. Introduction

in which the Writer exhorts his son MARCUS to follow his Father's example in combin

Latin with that of

Greek.

CH. I.

I. QVAMQVAM te, Marce fili, annum iam audientem Cratippum idque Athenis abundare oportet praeceptis institutisque philosophiae ing the study of propter summam et doctoris auctoritatem et urbis, quorum alter te scientia augere potest, 5 altera exemplis,; tamen, ut ipse ad meam utilitatem semper cum Graecis Latina coniunxi neque id in philosophia solum sed etiam in dicendi exercitatione feci,; idem tibi censeo faciendum, ut par sis in utriusque orationis facultate. Quam quidem ad rem nos, ut videmur, magnum 10 attulimus adiumentum hominibus nostris, ut non modo Graecarum litterarum rudes sed etiam docti aliquantum se arbitrentur adeptos et ad dicendum et ad iudicandum. 2. Quam ob rem disces tu quidem a principe huius aetatis philosophorum et disces quam diu voles,―tam diu autem velle debebis, quoad te 15 quantum proficias non paenitebit;-sed tamen nostra legens non multum a Peripateticis dissidentia, quoniam utrique Socratici et Platonici volumus esse, de rebus ipsis utere tuo iudicio nihil enim impedio-, orationem autem Latinam efficies, profecto legendis nostris pleniorem. Nec vero hoc arro- 20 ganter dictum existimari velim. Nam philosophandi scientiam concedens multis, quod est oratoris proprium apte distincte ornate dicere, quoniam in eo studio aetatem consumpsi, si id mihi assumo, videor id meo iure quodam modo vindicare.

13 dicendum edd., discendum codd.

II

-duty

To this end he

advises him to

losophical essays
as well as speech-

3.

Quam ob rem magnopere te hortor, mi

study his own phi- Cicero, ut non solum orationes meas, sed hos etiam de philosophia libros, qui iam illis fere se aequarunt, studiose legas. Vis enim maior in

es.

illis dicendi, sed hoc quoque colendum est aequabile et tempe- 5 ratum orationis genus.

The union of the

study of Philoso

never attempted
by the Greeks.

Et id quidem nemini video Graecorum adhuc

phy and Oratory Contigisse, ut idem utroque in genere elaboraret
sequereturque et illud forense dicendi et hoc
quietum disputandi genus, nisi forte Demetrius Phalereus in 10
hoc numero haberi potest, disputator subtilis, orator parum
vehemens, dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis ag-
noscere. Nos autem quantum in utroque profecerimus, aliorum
sit iudicium; utrumque certe secuti sumus. 4. Equidem et
Platonem existumo, si genus forense dicendi tractare voluisset, 15
gravissime et copiosissime potuisse dicere et Demosthenem, si
illa quae a Platone didicerat tenuisset et pronuntiare voluisset,
ornate splendideque facere potuisse. Eodemque modo de
Aristotele et Isocrate iudico, quorum uterque suo studio de-
lectatus contempsit alterum.

CICERO'S motives for choosing the subject of moral Duties. Its general use and practical importance.

CH. II. I-IO.

20

Sed cum statuissem scribere ad te aliquid
hoc tempore, multa posthac, ab eo ordiri maxi-
me volui, quod et aetati tuae esset aptissimum et
auctoritati meae. Nam cum multa sint in phi-
losophia et gravia et utilia accurate copioseque 25
a philosophis disputata, latissime patere videntur ea quae de
officiis tradita ab illis et praecepta sunt. Nulla enim vitae pars
neque publicis neque privatis, neque forensibus neque domes-
ticis in rebus, neque si tecum agas quid neque si cum altero
contrahas, vacare officio potest, in eoque et colendo sita vitae 30
est honestas omnis et neglegendo turpitudo. 5. Atque haec
quidem quaestio communis est omnium philosophorum. Quis
est enim qui nullis officii praeceptis tradendis philosophum se
audeat dicere? Sed sunt non nullae disciplinae,

It is a necessary
part of all specula-
tion on moral phi- quae propositis bonorum et malorum finibus

3 se om. Or St BHbp. 4 in illis maior codd., corr. Or || 8 laboraret
St cum codd. 31 et in neglegendo c.

35

III

some

losophy;
schools have given
a wrong definition
of the summum
bonum, which has
led them to divers
tween doctrine and
practice.

inconsistencies be

officium omne pervertant. Nam qui summum bonum sic instituit ut nihil habeat cum virtute coniunctum, idque suis commodis, non honestate metitur, hic, si sibi ipse consentiat et non interdum naturae bonitate vincatur, neque ami- 5 citiam colere possit nec iustitiam nec liberalitatem: fortis vero dolorem summum malum iudicans aut temperans voluptatem summum bonum statuens esse certe nullo modo potest. 6. Quae quamquam ita sunt in promptu, ut res disputatione non egeat, tamen sunt a nobis alio loco dis- 10 putata. Hae disciplinae igitur si sibi consentaneae velint esse, de officio nihil queant dicere, neque ulla officii praecepta firma, stabilia, coniuncta naturae tradi possunt nisi aut ab iis qui solam, aut ab iis qui maxime honestatem propter se dicant expetendam. Ita propria est ea praeceptio Stoicorum Acade- 15 micorum Peripateticorum, quoniam Aristonis Pyrrhonis Erilli iam pridem explosa sententia mics and Peripate- est; qui tamen haberent ius suum disputandi de officio, si rerum aliquem dilectum reliquissent, ut ad officii inventionem aditus esset. 20 Sequemur igitur hoc quidem tempore et hac in quaestione potissimum Stoicos, non ut interpretes, sed, ut solemus, e fontibus eorum iudicio arbitrioque nostro quantum quoque modo videbitur hauriemus.

The only trustworthy guides are the Stoics, Acade

tics. CICERO pro

fesses to follow the first mainly.

Meaning of officium to be first de

termined.

7. Placet igitur, quoniam omnis disputatio de officio futura 25 est, ante definire, quid sit officium: quod a Panaetio praetermissum esse miror. Omnis enim, quae [a] ratione suscipitur de aliqua re institutio debet a definitione proficisci, ut intellegatur, quid sit id de quo disputetur. * * * *

Questions relat

ing to it are of two sorts, theoretical and practical.

Omnis de officio duplex est quaestio: unum genus est quod pertinet ad finem bonorum, alterum quod positum est in praeceptis quibus in omnis partis usus vitae conformari possit. Superioris gene

14 ducant Ba1 post Bakium; dicant codd. Ba Mu1 || 21 sequemur Mu: sequimur codd. 28 a ratione codd., ratione Ba Heine Mu

30

34 confirmari codd.

« PreviousContinue »