Page images
PDF
EPUB

INTRODUCTIO.

a

VIR doctissimus, M. Simon Episcopius in Theologicis suis Institutionibus, IV. 2. 33. postquam ostendisset, Deum Jesu Christi Patrem, et Jesum Christum Dei Patris Filium, etiam quatenus homo est, quatuor modis Kaт' in Scripturis vocari; nimirum ratione conceptionis ex Spiritu Sancto, muneris mediatorii, resurrectionis a mortuis, ac denique exaltationis ad dextram Patris; deinde addit, et ex locis quibusdam S. Scripturæ et ex rationibus Scriptura nixis probat, (quanquam sane in tota illa disputatione frigidum nimis tantæ veritatis vindicem se ostendat,) "'Ecox illam filiationis, sive Filii Dei, "Jesu Christo competere alia insuper ac magis pe"culiari ratione, quæ ad aliquem istorum quatuor ❝modorum, ac proinde ad Jesum Christum, quate"nus homo est, referri non potest; quia scil. de Jesu

66

66

Christo, i. e. de eo, qui postea Jesus Christus dic-1 "tus fuit, sic non raro loquatur Scriptura, ut dubi"tari vix possit, quin is revera extiterit et substiterit, tanquam vera atque unica Patris sui proles,

66

66

antequam ex Maria matre sua homo nasceretur;" atque adeo (ut postea se plenius explicat) "ante ❝ rerum omnium creationem, idque ita, ut per ipsum "condita fuerint universa, ac proinde Deus ipse "fuerit."

[ocr errors]

Tandem vero cap. 34. ejusdem libri, pro more suo, inquirit, "An quintus iste modus filiationis Jesu

[ocr errors][merged small]

5

66

"Christi ad salutem scitu ac creditu necessarius sit, iisque, qui illum negant, anathema dicendum sit?" et partem quæstionis negantem it defensum tribus argumentis; quorum duo priora aliis discutienda relinquemus; nos tertium solummodo (quod nostræ quasi sortis id negotium videatur) ad examen hic revocare constituimus.

66

Argumentum hujusmodi est; "In primitivis ecclesiis, quæ ab ipsis usque apostolorum tempori"bus, saltem per tria integra sæcula, fuerunt, fides "ac professio specialis hujusmodi filiationis ad salu"tem scitu ac creditu necessaria judicata non fuit;

66

ergo, cur jam necessaria credatur, causa non est. "Ratio consequentiæ per se manifesta est ex regula "Vincentii Lirinensis; quod necessarium scitu et "creditu est ad salutem, id ubique, ab omnibus, et semper pro tali habitum ac creditum esse in ec"clesia Christi, ut statuatur necesse est."

66

Consequentiam ambabus (quod aiunt) ulnis amplexamur; ad antecedens vero quod attinet, (ut ignoscamus Episcopio solocismum in verbis illis; "Fi"des ac professio specialis hujusmodi filiationis ad "salutem scitu ac creditu necessaria judicata non "fuit," cum dubio procul voluerit, fidem istam ac professionem ad salutem necessariam non fuisse judicatam,) illud aperte falsum esse contendimus, atque hoc qualicunque opere nostro abunde demonstrabimus.

Hoc unum præmonemus, judicium primarum ecclesiarum de necessitate hujus (alteriusve alicujus nostræ religionis) articuli nobis seris nepotibus haud alia certiori ratione constare posse, quam primo consulendo catholicorum Patrum et celebriorum in ecclesiis illis doctorum scripta et monumenta, quæ ex

tant, ut inde, quid illi hac de quæstione senserint, cognoscamus; deinde perscrutando historiam ecclesiasticam de iis, qui in primis sæculis Jesu Christi Domini nostri divinitatem negarent; ut intelligamus, cujusmodi in ipsos sententiam tulerint illorum temporum ecclesiæ; utrum in communione sua eosdem retinuerint, an rejecerint, ut a corpore Christi alienos. Est quidem et tertia ratio dignoscendi, quæ dogmata primæva ecclesia pro creditu necessariis habuerit, nempe ex symbolis et fidei confessionibus, quas ab iis, qui communione sua frui vellent, exigebat. Neque hanc rationem declinamus ipsi, imo lubentes amplectimur, ut in sequentibus liquebit. Verum cum in hac temporum fæce quamplurimi vetera ecclesiæ symbola, ut et ipsa sacra eloquia, non secundum ecclesiastici et catholici sensus normam, (quod monuit Vincentius,) sed pro libitu suo interpretentur; quin et ex symbolo vulgari, quod apostolorum dicitur, Episcopius aliique ipsum secuti pro sententia sua argumentum deprompserint; ideo satius mihi visum est, quæ de symbolis dicenda habeo, in eum locum rejicere, ubi ad illorum argumenta respondetur.

Quibus præmissis, assertionem Episcopii hac methodo facile refutabimus. Primo testimonia adducam Patrum primævorum, satis aperte docentium, dogma de Christi vera divinitate ad salutem creditu prorsus necessarium esse. Deinde ex historia ecclesiastica ostendam, neminem unquam in primis sæculis Jesu Christi Domini nostri divinam ex Deo Patre ante omnia sæcula generationem negasse, quin propterea catholicæ Christi ecclesiæ communione protinus ejiceretur, et pro hæretico habitus fuerit. Denique ad argumenta, quibus Episcopius Antecedens

6

suum probare nititur, fusissime respondebo. Hic scopus, hic hujus dissertationis nostræ terminus.

CAP. I.

Afferuntur primævorum Patrum testimonia, docentium, articulum de Servatoris nostri divinitate ad salutem creditu plane necessarium esse.

1. A PATRUM primævorum testimoniis initium faciam. Ignatius apostolorum, saltem Johannis apostoli, symmysta, in genuinis suis Epistolis ab Isaaco Vossio editis, doctrinam de Christo beav@po, vero Deo et vero homine, sæpius inculcat, tanquam creditu omnino necessariam, contra hæreticos illius ævi, qui alterutram Christi naturam negarint. Sic in Epist. ad Ephes. post recitatas ipsorum laudes, quas ab Onesimo illorum episcopo accepisset, nempe quod orthodoxam et apostolicam doctrinam adhuc mordicus retinuerint, atque ab omni hæresi se puros conservaverint, deinde monet ipsos, ut in catholica fide perseverent, sedulo sibi caventes ab hæreticis, qui tunc temporis in agro ecclesiæ zizania sua subdole ac latenter spargerent. Verba ejus sunt ; Elθασι γάρ τινες δόλῳ πονηρᾷ τὸ ὄνομα περιφέρειν, ἀλλά τινα πράσσοντες ἀνάξια Θεοῦ· οὓς δεῖ ὑμᾶς ὡς θηρία ἐκκλίνειν. εἰσὶν γὰρ κύνες λυσσῶντες, λαθροδήκται, οὓς δεῖ ὑμᾶς φυλάσσεσθαι ὄντας δυσθεραπεύτους. i. e. juxta versionem Usserianam, "Consueverunt enim quidam dolo malo no"men" (Christianorum scil.) " circumferre, sed quæ"dam operantes indigna Deo; quos oportet vos ut "bestias declinare. Sunt enim canes rabidi, laten"ter mordentes, quos oportet vos observare, exist

b Pag. 21. [§. 7. p. 13.]

« PreviousContinue »