Page images
PDF
EPUB

superius laudata manifestum fit. Scilicet non simpliciter negabat vel Novatus, vel Novatianus, remissionem peccatorum, sed adserebat uterque, remissionem istam ad peccata quædam gravissima (cujusmodi fuit peccatum eorum, qui sacrificio vel libello erant maculati) post baptismum commissa, non pertingere, vel saltem istiusmodi peccata in foro ecclesiæ minime remittenda esse i. Verum istud obiter; pergo.

8. 2o. In Constitutionibus Apostolicis VII. 41. confessio fidei traditur, sive symbolum a baptizandis recitandum; in quo post fidei professionem "in Deum "Patrem ingenitum, et in Filium ejus unigenitum, "ante sæcula genitum, genitum, non factum," hæc sequuntur ; Βαπτίζομαι καὶ εἰς τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον, τοῦτ ̓ ἐστι τὸν παράκλητον, τὸ ἐνεργῆσαν ἐν πᾶσιν τοῖς ἀπ ̓ αἰῶνος ἁγίοις, ὕστερον δὲ ἀποσταλὲν καὶ τοῖς ἀποστόλοις παρὰ τοῦ Πατρὸς, κατὰ τὴν ἐπαγγελίαν τοῦ σωτῆρος ἡμῶν κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ, καὶ μετὰ τοὺς ἀποστόλους δὲ πᾶσι τοῖς πιστεύουσιν ἐν τῇ ἁγίᾳ καθολικῇ ἐκκλησίᾳ, εἰς σαρκὸς ἀνάστασιν, καὶ εἰς ἄφεσιν ἁμαρτιῶν, καὶ εἰς βασιλείαν οὐρανῶν, καὶ εἰς ζωὴν τοῦ μéλλovтos alwvos. i. e. "Baptizor etiam in Spiritum μέλλοντος

66

Sanctum, id est, Paracletum, qui operatus est in "sanctis omnibus a sæculo condito; postea vero mis"sus est apostolis, secundum promissionem Serva"toris nostri Domini Jesu Christi, et post apostolos " omnibus qui credunt in sancta et catholica ecclesia, in carnis resurrectionem, et in remissionem peccatorum, et in regnum coelorum, et in vitam "futuri sæculi." Hic habemus fere omnia, quæ in Hierosolymitano symbolo post verba, "et in Spi"ritum Sanctum," sequuntur, cum hoc discrimine,

66

66

i Vid. Socrat. Hist. Eccl. I. 10.

quod verba illa, "qui locutus est per prophetas," auctor ita exponat, " qui operatus est in sanctis "omnibus a sæculo condito;" et reliquos articulos transponat. Desunt tantum verba illa, "Et in unum

66

baptismum pœnitentiæ," de quibus infra dicemus. De Constitutionibus autem, quæ Apostolicæ vocantur, eminentissimus cardinalis Joannes Bona suam cum aliis viris eruditissimis conspirantem sententiam ita tradit; "Quicquid sit de auctore harum Con"stitutionum, certum tamen apud omnes atque exploratum nunc est, quod concilio Nicæno antiqui

[ocr errors]

66

ores sunt, et in his continetur disciplina, qua "orientalis ecclesia ante magnum Constantinum re

gebatur, ut vir eruditissimus Joannes Morinus do"cet part. II. de Sacr. Ordin. p. 20. Cui adstipu“latur Joannes Fronto in prænotatis ad Kalenda"rium Romanum, §. 5." Cæterum ad symbolum quod attinet in Constitutionibus istis traditum, illud quidem libri auctor (seu potius interpolator) a capite ad calcem napappaστikās, pro more suo, reddit; manifestum tamen est, symbolum, quod auctor respexit, neque Nicænum, neque Constantinopolitanum fuisse, (utriusque scilicet caret additamentis, alterius adversus Arium, adversus Macedonium alterius,) cum Hierosolymitana vero Confessione plane convenire.

9. 3o. Tertium argumentum peti potest a confessione fidei, quam Arius et Euzoius suo suorumque nomine Constantino obtulerunt, quaque voluerunt imperatori persuadere, se in omnibus credidisse, s 51 πᾶσα καθολικὴ ἐκκλησία, καὶ αἱ γραφαὶ διδάσκουσιν. i. e "Ut omnis ecclesia catholica et Scripturæ docent "."

Rerum Liturgic. I. 8. 4.

Vid. not. ad Def. Fid. Nic. II. 3. 6. [p. 141.] BOWYER.

[blocks in formation]

In confessione autem illa post articulum de Spiritu S. hæc sequuntur, Καὶ εἰς σαρκὸς ἀνάστασιν, καὶ εἰς ζωὴν τοῦ μέλλοντος αἰῶνος, καὶ εἰς βασιλείαν οὐρανῶν, καὶ εἰς μίαν καθολικὴν ἐκκλησίαν τοῦ Θεοῦ. i. e. “ Et in carnis resur"rectionem, et in vitam futuri sæculi, et in regnum "cœlorum, et in unam catholicam ecclesiam Dei." Hic ex quatuor articulis in Hierosolymitano symbolo post articulum de Spiritu S. positis, tres habes, quanquam diverso ordine collocatos. Cum autem scripta fuerit hæc fidei confessio multis annis ante synodum Constantinopolitanam, fieri non potuit, ut hæretici ad exemplar symboli in illa synodo traditi articulos istos recitaverint. Restat igitur ut respexerint vetus orientis symbolum, in quo iidem articuli positi fuerunt. Itidem in symbolo synodi orientalium apud Serdicam episcoporum, a parte Arianorum, in Hilarii fragmentis descripto, post fidei professionem in Deum Patrem et Filium et Spiritum S. Paracletum, &c. hæc subjiciuntur; "Credimus et in sanc"tam ecclesiam, in remissionem peccatorum, in car"nis resurrectionem, in vitam æternam." Ubi habes etiam articulum de remissione peccatorum, in priore confessione omissum.

10. 4°. His satis perspicuis argumentis hanc porro luculentissimam rationem adjicio. Quæ sequuntur in symbolo Hierosolymitano post verba, " et in Spi"ritum Sanctum," hæreses quasdam manifeste feriunt, quæ maxime secundo sæculo ecclesiam Christi, præsertim in oriente, turbarunt; quæque tempore synodi Constantinopolitanæ et multo ante consopita fuerunt; absurdum est igitur statuere, ista tunc temporis orientali symbolo addita fuisse. Hæreses volo Simonis, Menandri, Cerinthi et aliorum, qui Gnosticorum nomine comprehendi solent; quas Gre

gorius Nazianzenus, qui tempore concilii Constantinopolitani et ante ipsum floruit, jam sua ætate pridem evanuisse testatur ". Restat igitur ut evincam, quæ sequuntur in symbolo Hierosolymitano post mentionem Spiritus Sancti, adversus deliramenta, seu portenta potius Gnosticorum directa fuisse. Qua in re explicanda si prolixior fuero, lectori illud piλapxaiw neque inutile neque ingratum fore auguror.

11. Initium faciam a verbis auéows sequentibus, τὸ παράκλητον, τὸ λαλῆσαν ἐν τοῖς προφήταις, " Paracletum,

qui locutus est per prophetas." Vox парáκλпτos est quidem in ipsis Scripturis nota Spiritus S. appellatio, eaque latissimæ significationis; signat enim et Doctorem, et Consolatorem, et Advocatum. Epitheton quidem illud Spiritui S. attributum in Constantinopolitano symbolo omnino non habetur; cujus omissionis rationem paulo inferius explicabo ; sed in Clementino symbolo, ut etiam in Serdicensi Arianorum reperitur, ut supra ostensum est. Additam vero fuisse vocem istam adversus Gnosticos, plane verosimile est. Quippe ex hæreticis illis plerique Paracletum et Spiritum S. duos esse Monas diversos docuerunt. Vide omnino Tertull. lib. adv. Valentinum edit. Pamelii cap. 8. 23. coll. cap. 11. 123. et schema a Pamelio libro isti præfixum °. Verum, ut istis non insistam, sequentia verba, " qui locutus est

66

per prophetas," manifestissime in hæresin Gnosticorum directa sunt. Illi enim fere omnes docuerunt, alium esse Deum mundi hujus aspectabilis Conditorem, a lege et prophetis prædicatum; alium, qui in evangelio manifestatur, Deum; et veteres quidem

n Orat. XXIII. edit. Par. 1630. [Orat. XXV. 8. p. 459.] • Confer ipsum Irenæum nostræ edit. p. 9. lin. 28. coll. cum p. 13. lin. 13. [I. 1, 2. p. 7.] GRABE.

52

66

66

prophetas non a Spiritu S. sed a virtute aliqua pro-
veniente a mundano illo Deo (quem et malum qui-
dam ex ipsis ausi sunt aperte dicere) inspiratos fu-
isse; proinde scripta ipsorum susque deque habenda,
imo prorsus rejicienda esse P. Hanc hæresin procul
dubio respexit Ignatius, cum in Epistola ad Philadel-
phicos ita ipsos admonet 4 : Τοὺς προφήτας δὲ ἀγαπῶμεν,
διὰ τὸ καὶ αὐτοὺς εἰς τὸ εὐαγγέλιον κατηγγελκέναι. i. e.
Prophetas vero diligamus, eo quod ipsi etiam in
evangelium annuntiarunt." Ita mentem Ignatii
recte accepit ejus interpolator, ad locum hæc subji-
ciens: Οἱ προφῆται καὶ οἱ ἀπόστολοι ἓν καὶ τὸ αὐτὸ ἅγιον
πνεῦμα, ἀγαθὸν καὶ ἡγεμονικὸν, ἀληθές τε διδασκαλικὸν ἔλα-
βον παρὰ Θεοῦ διὰ Ἰησοῦ Χριστοῦ, εὐθὲς πνεῦμα. εἷς γὰρ
ὁ Θεὸς παλαιᾶς καὶ καινῆς διαθήκης· εἷς ὁ μεσίτης Θεοῦ καὶ
ἀνθρώπων, εἰς τε δημιουργίαν νοητῶν καὶ αἰσθητῶν, καὶ πρόνοιαν
πρόσφορον καὶ κατάλληλον· εἷς δὲ καὶ ὁ παράκλητος, ὁ ἐνεργή
σας ἐν Μωσῇ, καὶ προφήταις, καὶ ἀποστόλοις. i. e. “ Pro-
phetæ et apostoli unum et eundem Spiritum Sanc-
tum, bonum, principalem, verum et doctorium ac-
“ ceperunt a Deo per Jesum Christum, Spiritum rec-
"tum. Unus enim est Deus Veteris et Novi Testa-
"menti; unus Mediator Dei et hominum, ad opifi-
"cium intelligibilis et sensibilis creaturæ, et ad pro-
"videntiam utilem rebusque accommodam; et unus
"Paracletus, qui operatus est in Mose, et prophetis
« et apostolis.” Et paulo post, Ἐάν τις ὁμολογῇ
Χριστὸν Ἰησοῦν κύριον, ἀρνῆται δὲ τὸν Θεὸν τοῦ νόμου καὶ τῶν
προφητῶν, οὐκ εἶναι λέγων τὸν οὐρανοῦ καὶ γῆς ποιητὴν, Πατέρα

66

66

σε

P [Ebionæi etiam, ut testatur Methodius, (Sympos. p. 113.) περὶ τοῦ πνεύματος ἐσφαλμένοι ἦσαν, ἐξ ἰδίας κινήσεως τοὺς προφήτας λελαληκέναι φιλονεικοῦντες. Quod, ut obiter moneam, Ebionæos cum Gnosticis conspiravisse indicat.]

4 Pag. 41. edit. Vos. [§. 5. p. 31.]

« PreviousContinue »