Page images
PDF
EPUB

men vel in scriptis prophetarum, vel etiam in meridiano evangelii sole sapientiam illam perspexerint, nempe Ebionæos, ad semen a Deo in salutem reservatum pertinuisse, hoc est, vere fideles sive Christianos fuisse, minime censuit, sed potius reprobis et justo Dei judicio occæcatis Judæis accensendos judicavit. Conferenda sunt quæ de veteribus Nazaræis, sive Christianis ex circumcisione Hierosolymitanis, supra disseruimus; quippe quæ huic Justini loco lucem afferant, et vicissim ab ipso mutuentur.

h

APPENDIX

AD

CAPUT SEPTIMUM.

1. Postquam superiores ad oλubρúλλnтov Justini locum observationes meas fere absolvissem, nactus sum M. Simonis Episcopii operum theologicorum volumen alterum; in quo denuo editam reperii Responsionem ad Specimen Calumniarum, & Remonstrantium Apologia excerptarum. In Responsione vero ista multis argumentis contendunt Remonstrantes ex loco illo liquere, "veterem et primiti" vam Christianorum ecclesiam communionem colu"isse cum iis, qui Christum Jesum non nisi värOрwnov, seu hominem ex hominibus, et electione "Christum factum esse credebant et profitebantur." Eorum autem argumentorum quædam evidentissima esse gloriantur; nonnulla vero tantum ut admodum probabilia proponunt. Ad primi ordinis argumenta quod attinet, ex iis, quæ jam supra dixi, cuivis præjudicio non laboranti patebit, ea adeo non esse evih Cap. II. §. 9, 11-15.

66

i Oper. Episc. vol. II. part. II. p. 295, 296.

79

dentissima, ut neque admodum probabilia censeri mereantur. Veruntamen evidentissima illa Episcopii et Remonstrantium argumenta breviter et paucis

percurremus.

2. Primo," Justinus," inquit Episcopius, "diserte "affirmat fieri posse, ut quis demonstret solide, Je"sum esse Christum Dei, sive promissum Messiam, "etiamsi non possit demonstrare, Christum Dei Fi"lium præextitisse. Christum itaque pro Messia "haberi et coli posse certa fide credidit Justinus, "etiamsi negaretur esse Filius Dei æternus." Verum ad hoc argumentum fuse et luculenter a nobis respondetur VII. 4, 5. [p. 191.] quo lectorem remitto. Nimirum hoc Episcopio et Remonstrantibus fons erroris fuit, quod non animadverterint, Justinum in loco, quo de agitur, non ex sua sententia vel ex rei ipsius veritate, sed ex hypothesi Judæorum, quibuscum disputat, argumentari; quo tamen vix quicquam manifestius esse potest. 2do. "Justinus," addit Episcopius," affirmat, si quis Christum credat non "nisi hominem ex hominibus genitum, et electione "Christum factum, eum errore tantum labi, non "autem negare, eum esse Christum illum. Errorem itaque istum talem errorem esse credidit, cum quo "consistit fides ista, qua creditur Christum nihilo"minus esse Messiam, in quo cardinem Christianismi "ponit." Resp. plane falsum esse antecedens. Non enim affirmat Justinus, quod affirmare ipsum dicit Episcopius. Verba Justini, in quibus antecedens suum contineri Episcopius somniavit, hæc sunt; "At "si non demonstravero, eum" (i. e. Jesum nostrum) "et prius extitisse, et nasci hominem sustinuisse, "eisdem nobiscum perpessionibus obnoxium, car"nemque habentem secundum Patris consilium et

66

66

“ voluntatem, Ἐν τούτῳ πεπλανῆσθαί με μόνον λέγειν δίκαιον, ἀλλὰ μὴ ἀρνεῖσθαι ὅτι οὗτός ἐστιν ὁ Χριστός· In “hoc” (i. e. in eo quod et præextitisse illum, et ex Virgine hominem natum fuisse affirmaverim) "er"rasse me tantum æquum est dicere; minime vero

66

æquum est" (scilicet tibi Tryphoni Judæo, qui alium Christum sive Messiam non expectas, quam qui purus homo sit, ex hominibus genitus, propterea) negare, hunc esse Christum illum." Vide rursus caput nostrum septimum §. 4, et 5. 3. Pergit Episcopius ex loco Justini sic porro argumentari; “Jus"tinus affirmat, si hoc ipsum tantum probetur, Je"sum esse Christum sive Messiam, id Judæo suffi"cere posse ac debere, etiamsi nesciat, aut neget, 80 "aut probare non possit, Jesum Filium Dei præex

66

66

titisse, adeoque affirmét, eum non esse nisi v avoρwπov." Verum quid hic sibi voluerit vir eruditus, vix compertum habeo. An voluit Justinum affirmare, si hoc ipsum tantum Judæo probatum ac persuasum sit, Jesum esse Christum sive Messiam, id ipsi sufficere posse ad salutem, etiamsi nesciat vel neget, Jesum Filium Dei præextitisse, adeoque affirmet eum non esse nisi merum hominem, ex hominibus genitum? Certe vel hoc voluit, vel nihil ad rem dixit. Ubi vero, inquam ego, illud Justinus affirmavit? imo si ita sensisset Justinus, frustra sane in hoc Dialogo tantopere adlaboravit, sudavit, argumenta ex Scripturis Veteris Testamenti undique conquisivit, ut Judæis probaret ac persuaderet, de Christo sive Messia prædictum fuisse, et Deum illum futurum, et ex Virgine hominem nasciturum. Frustra Judæos, quod hæc noluerint credere ac confiteri, toties et tam acriter increpat, objurgat, summæque pervicaciæ redarguit, adeoque nonnunquam, ut a Deo derelictos,

justoque ejus judicio occæcatos, deflet et commiseretur. Scilicet dum hoc fecit, haud bona fide egit; siquidem interea, si Episcopium audimus, revera sensit, Judæis minime necessarium fuisse ut isthæc crederent; suffecisse ipsis ad salutem, si Jesum quoquo modo Christum sive Messiam esse confiterentur. Annon igitur ipsi satius fuisset de mysteriis istis siluisse prorsus, ne, veritatem non necessariam importune urgendo, a fide revera necessaria ipsos arceret? Sed quid multis opus est? supra evidenter probavi, Justinum, una cum ecclesia catholica sui temporis, eos ex Judæis, qui cum Jesum esse Christum confiterentur, ejus tamen præexistentiam ante sæcula et ex Virgine nativitatem negarunt, hoc est Ebionæos, pro hæreticis atque a vera et salvifica Christi cognitione ac fide alienis habuisse. Post hæc urgent Remonstrantes verba illa Justini, "Sunt enim non"nulli ex genere nostro, &c." Verum ad ista quoque luculentum supra responsum dedimus VII. 6. [p. 198.] Atque hæc demum sunt argumenta, quæ Episcopius et Remonstrantes pro evidentissimis venditarunt; quo judicio, quave fide, penes æquum lectorem esto arbitrium.

3. Accedamus nunc ad argumenta, quæ Episcopius ut admodum probabilia proponit; de quorum plerisque fateor me ne somniaturum quidem fuisse, nisi ille ea suggessisset. Urget primo, " Quod verba "illa Justini, neque id multi admodum, qui in "eadem mecum sunt sententia, dixerint, videantur

[ocr errors]
[ocr errors]

66

indicare, in ipso illo cœtu, in quo Justinus erat, paucos fuisse istius sententiæ. Non enim dixit, nemo eorum, qui in eadem mecum sunt sententia "(contradistincte ab aliis hæreticorum sectis, Mar"cionitis, Valentinianis, &c. quos passim a suis dis

[ocr errors]

"cernit) id dixerit, sed pauci admodum." Ubi argumentum habes hujusmodi; Verba Justini, “Neque "id multi admodum, qui in eadem mecum sunt sententia, dixerint," indicant, in ipso illo cœtu, cui adhæserat Justinus, nonnullos (paucos quidem istos) in ea sententia fuisse, ut crederent, Christum hominem tantum esse ex hominibus genitum: ergo ecclesia Justini ætate communionem coluit cum iis, qui Christum pro puro puto homine habuerunt. Consequentiam fateor sole clariorem esse. Antecedens vero quis, nisi Episcopii perspicillis adjutus, in verbis Justini videre valeat? Justini verba hæc sunt; Ois où σUTíθεμαι. οὐδ ̓ ἂν πλεῖστοι ταὐτά μοι δοξάσαντες εἴποιεν. Hæc ita accipit Episcopius, quasi partitionem denotarent, hunc in modum; "Nec plerique eorum, vel ex iis, "qui eadem mecum sentiunt, illud dixerint." Perperam omnino; nam si illud voluit Justinus, sic locutus fuisset ; Οὐδ ̓ ἂν πλεῖστοι τῶν vel ἐκ τῶν vel ἀπο τῶν ταὐτά μοι δοξασάντων εἴποιεν. Præterea ταύτά μοι δοξά σavτes hic manifeste sunt, qui idem quod Justinus de Christo senserunt, nempe et præextitisse ipsum ante sæcula, et ex Virgine hominem factum fuisse; quorum nemo unus certe dixerit, Christum hominem tantum fuisse ex hominibus genitum. Hoc, inquam, manifestum est ex Tryphonis responsione mox sequente; Ἐμοὶ μὲν δοκοῦσιν, inquit, οἱ λέγοντες ἄνθρωπον γεγονέναι αὐτὸν, καὶ κατ ̓ ἐκλογὴν κεχρίσθαι, καὶ Χριστὸν γεγονέναι, πιθανώτερον ὑμῶν λέγειν τῶν ταῦτα ἅπερ φῂς λεγόν των. Ubi procul dubio οἱ ταῦτα ἅπερ φῂς λέγοντες iidem sunt, qui ab Justino dicuntur ταὐτά μοι δοξάσαντες. Atqui οἱ ταῦτα ἅπερ φῂς λέγοντες citra controversiam sunt, qui cum Justino dixerunt, Christum et præex

k [Cum Episcopius, tum ipse Bullus, in his verbis vertendis, prout monuimus ad vii. 2. [p. 189.] erraverunt.]

« PreviousContinue »