Page images
PDF
EPUB

tantopere creparunt, prorsus festinanter primum legisse, (abreptos scilicet sono verborum, quæ primo auditu præconceptæ ipsorum hypothesi manifeste favere viderentur,) ejusdemque adeo loci postmodum neque antecedentia, neque consequentia, neque adeo ipsa verba accurate expendisse. Ut ut vero illud sit, certissimum est, viros eruditos frustra omnino locum allegasse, ut probarent, "veterem et primitivam

"Christianorum ecclesiam communionem coluisse "cum iis, qui Christum Jesum non nisi λòv äv@pwTOV, seu hominem ex hominibus, et electione Chri"stum factum esse credebant et profitebantur."

Sanctissimæ atque individuæ Trinitati, Deo Patri, ejusque coessentiali et coæterno Verbo ac Filio, nostræ salutis causa incarnato, una cum Spiritu Sancto Paracleto, ab angelis et hominibus tribuatur laus, honos, et gloria omnis in secula seculorum, Amen.

FINIS.

PRIMITIVA ET APOSTOLICA

TRADITIO

DOGMATIS IN ECCLESIA CATHOLICA RECEPTI,

DE

JESU CHRISTI SERVATORIS NOSTRI

DIVINITATE,

ASSERTA, Atque evidenter demonSTRATA

CONTRA

DANIELEM ZUICKERUM, BORUSSUM,

EJUSQUE NUPEROS IN ANGLIA SECTATORES.

PER GEORGIUM BULLUM, S. T. P.

[blocks in formation]

Justinum non fuisse, qui primus doctrinam de Servatoris nostri præexistentia ante conditum mundum, deque creatione omnium per ipsum, in ecclesias Christianas introduxerit. P. 244.

CAP. II.

Justinum non fuisse Simonianorum fraudibus circumventum, neque sententiam de Filii divinitate e schola Simonis prodiisse. P. 264.

CA P. III.

De Hegesippo, ejusque de persona Jesu Christi sententia.

CAP. IV.

P. 271.

De Orphicis carminibus, atque (ws èv τapódw) de oraculis Sibyllinis, a Justino aliisque veteribus contra gentes allegatis.

CAP. V.

P. 291.

Justinum ea, quæ repì roũ λóyou disserit, in schola Platonis non fuisse edoctum.

CAP. VI.

P. 307.

Justinum a paganismo pluriumque deorum cultu toto animo abhorruisse. Argumentum, quo Justinus aliique veteres Christi divinitatem adstruxerunt, a cultu vere divino, ipsi in S. Scripturis concesso, esse invictissimum. P. 320.

« PreviousContinue »