Page images
PDF
EPUB

INTRODUCTIO.

1. JESUM Christum, Servatorem nostrum, non hominem tantummodo esse, verum etiam Dei λóyov viventem ac subsistentem, qui antequam ulla res creata existeret, ac proinde ab æterno, apud Deum erat, et Deus erat, per quem facta sunt omnia, quæ facta sunt, sive visibilia sive invisibilia; quique in plenitudine temporis propter nos homines nostramque salutem factus est caro, h. e. veram naturam humanam ex virgine in unitatem personæ suæ assumpsit; manifesta est sacrarum Scripturarum Novi Testamenti doctrina, constanti et perpetua ecclesiarum omnium, a Christi apostolis fundatarum, traditione propagata et conservata. Nihilominus tamen fuere olim hodieque sunt, idque (proh dolor!) in Anglia nostra, impii homines a Satana instigati, Christianorum tamen nomen præ se ferentes, qui sacram hanc doctrinam non tantum non agnoverunt, verum etiam omnibus viribus suis oppugnarunt, adeoque fœdissimis convitiis ac blasphemiis consectati sunt. Scripturæ testimonia, quæ Christum Deum clare prædicant, nostrates Ebionitæ eludunt, non eadem quidem omnes ratione. Plerique loca illa, more Patrum suorum, misere torquent, pertrahuntque in sensus a contextu et manifesta verborum proprietate longe abhorrentes. Nonnulli a vero eo impu

a Vide Histor. Vind. nudi Evangelii in præfat. et Judicium Patrum, p. 22.

[blocks in formation]

1

dentiæ et impietatis progressi sunt, ut (tanquam cum Turcis et Mahumetanis ad Christianismi ruinam conspirassent) ausi sint aperte dicere, Scripturas Novi Testamenti a catholicis Christianis foede corruptas atque interpolatas esse. Hisce equidem Christianorum portentis Socinus ipse, si virbius esset, anathema denuntiaret b. Ad traditionem vero ecclesiasticam quod attinet, contendunt omnes, nullam veram traditionem, quæ nempe ab ipsis usque apostolorum temporibus derivata sit, pro catholica sententia produci posse; apostolos ipsos, eorumque immediatos successores, purum et simplex evangelium prædicasse, hoc est, suam de Christo natura sua mero homine sententiam docuisse: verum haud diu post, mysterio scilicet iniquitatis etiam tum operante, puritatem et castitatem evangelii a Platonicis philosophis Christianismum amplexantibus, atque ab Justino imprimis, adulteratam fuisse.

2. Hujus absurdæ sententiæ author ipsis fuit, nisi vehementer fallor, scriptor Irenici Irenicorum, acer et vehemens Ebionita, quem Danielem Zuickerum fuisse ex bibliotheca Antitrinitariorum sero cognovi. Ille enim in Irenico suo originem mutatæ, ut loquitur, apostolicæ de Christo doctrinæ investigaturus, hanc satis prolixam fabulam narrat; "Principio ve"risimile esse, Simonis Magi discipulos sanam de "Deo et Christo doctrinam, conficta nova Christi ge"neratione, novoque Christo introducto, corrupisse; idque Hegesippum, scil. apud Eusebium lib. IV. "Hist. Eccl. cap. 22. testari. Dein, hæreticos istos versus quosdam sub Orphei nomine, de Patris voce "ante mundum conditum ab ipso prolata, confinx

66

[ocr errors]

b Vide Socin. authorit. script. cap. 1. §. 3.

с

Pag. 14, 15, 16.

❝isse. Porro, Justinum imprimis hisce Simoniano"rum artibus ac deliriis circumventum, Orpheique "dictis versibus juxtim cum aliis nixum, senten"tiam suam, de Christi, ceu mentis, vocis, et ratio"nis Patris, ante mundum conditum generatione ex

66

[ocr errors]

Patre, ut mundus per eum conderetur, utque ad "homines descenderet, tandemque homo quoque fie"ret, proposuisse. Postremo, varias fuisse causas "alias, quæ Justinum ejusque sequaces ad ejusmodi "sententiam recipiendam promovere potuerint; ni"mirum Platonicæ philosophiæ cognitionem et amorem, Gentilismi pluriumque Deorum non prorsus "obliteratam memoriam, hominesque præstantes mox in numerum Deorum reponendi consuetudinem, eumque qui homo tantum sit colendi reli"gionem et horrorem, &c." Ex quibus omnibus demum concludit, rem confectam esse, et originem sententiæ de nova Christi productione, novoque adeo Christo patere.

66

[ocr errors]

3. Hæc cum ante multos annos apud Irenici authorem legissem, mox brevem monstrosæ fabulæ refutationem conscripsi, de ea tamen in publicum edenda minime cogitans. Cæterum cum non ita pridem ista Zuickeri deliramenta ab Unitariis in Anglia nostra, non sine pompa atque ostentatione aliqua, in scenam denuo producta fuisse viderem, brevem illam refutationem recognovi, ac pro data occasione auxi; itaque auctam (bibliopola urgente, ut si quem apud me paratum haberem tractatum latius scriptum, ipsum novæ editioni, quam in se susceperat, operum meorum antea editorum addi permitterem) en tibi, lector benevole, tuoque candori exhibeo.

2

CAP. I.

Justinum non fuisse, qui primus doctrinam de Servatoris nostri præexistentia ante conditum mundum, deque creatione omnium per ipsum, in ecclesias Christianas introduxerit.

1. PRIMO Irenici author illud fundamenti loco ruituro ædificio supponit, Justinum fuisse, qui primus doctrinam de Filii Dei ex Deo Patre ante conditum mundum generatione in ecclesias Christianas introduxerit. Justinum quippe dicit, Gnosticorum præstigiis circumventum, sententiam istam primum proposuisse. Alibi etiam (nempe Irenici p. 72.) disertis verbis pronuntiat," Neminem Justino Mar"tyre antiquiorem citari posse, qui in scriptis suis "Christo divinam naturam adscripserit, eumque "Deum ante secula dixerit, atque Artemonitarum "sententiam (qui Christum esse λò aveρwnov do"cuerunt) saltem ante Justinum in ecclesia inde ab

66

apostolis viguisse, posteaque demum immutatam "fuisse." Hunc secuti sunt nuperi in Anglia nostra Socinistæ, sive, ut vocari se amant, Unitarii; atque ex his imprimis author libelli Anglice scripti, cui titulus, Judicium Patrum circa doctrinam de Trinitate, D. G. Bulli Nicæna Fidei Defensioni oppositum; qui passim in tractatu isto dogmatis de Filio Deo, ante creaturam omnem, Deo Patri coexistente, Justinum facit primum authorem. Quis vero sanus huic fabulæ fidem habeat? præterquam enim, quod vero absimillimum sit, virum sapientissimum, pientissimumque (qualem fuisse Justinum constat) vel potuisse pro sua prudentia, in fundamentali Christianismi doctrina, hæreticorum, eorumque perditissimorum fraudibus tam turpiter illusum

« PreviousContinue »