Page images
PDF
EPUB

nat, vel primariæ sunt, quæ scil. Justinum in eum, quem putat, errorem præcipue induxerunt; vel secundariæ sive adjuvantes, quæ eundem Justinum in eodem errore promoverunt. Prioris generis duas causas recenset hæreticus, 1. Simonianorum hæresin; 2. confictos ab iisdem hæreticis, sub Orphei nomine,

versus.

[ocr errors]

66

66

66

66

66

2. De priore ita ille"; "Et principio quidem veri"simile esse videtur, post obitum apostolorum, prout Egesippus apud Eusebium Hist. Eccl. IV. 22. do"cet, Christianos aliquos, at pseudo-Christos, pseudoprophetas et pseudo-apostolos, ex septem illis hæ"resibus in populo y Christiano, quas ibidem citatus Egesippus recenset, quorumque antesignanum et primipilum Simonem Magum Samaritanum (adeo"que a commixtione veri Dei cum deastris et idolis " in cultu suo religioso Samaritico non abhorrentem) facit, descendentes, confictis perversissimis (N. B. ipsa Egesippi verba) contra Deum et Christum doctrinis, unitatem ecclesiæ primitus divisisse, adeoque (ut ex Simonis Magi doctrina mox apparebit) "sanam de Deo et Christo doctrinam, conficta nova "Christi generatione, novoque Christo introducto, "corrupisse. De Simone enim Mago omnes ad unum historiæ ecclesiasticæ scriptores testantur, "eum primum Christomachum fuisse, id est, negasse "Jesum esse Christum et Redemptorem, seu talem, qui pro peccatis mortuus sit; contra vero asseru"isse, se unum et Filium esse, qui inter Judæos apparuerit, et Patrem, qui in Samaria descenderit, "et Spiritum S. qui in gentibus adventaverit; se

[ocr errors]

66

66

66

66

x Iren. p. 14.

y Dicere debuit in populo Judaico. Vide Valesii Annot, in Euseb. IV. p. 79, 80. [p. 183.]

66

66

transfiguratum descendisse, et in hominibus qui"dem ut hominem apparuisse, cum non esset homo, "et passum in Judæa putatum, cum non esset pas"sus; se esse infinitam potentiam; et Selenem pri"mam esse mentis suæ conceptionem (nam secundam, Vocem et mentis comprehensionem appella"vit, et tertiam, Rationem sive cogitationem vocavit) matremque omnium, per quam initio mente "conceperit angelos facere et archangelos. Hanc "enim ennœam exsilientem ex se, cognoscentem 66 quæ vult Pater ejus, digredi dixit ad inferiora, et generare angelos et potestates a quibus mundus "sit factus." Postea addit, "Justinum hisce Simo"nianorum deliriis deceptum fuisse."

66

[ocr errors]

3. Verum hæc ejus conjectura ab omni verisimilitudine aliena est. Nam, primo, quid Christo cum Belial, quid luci cum tenebris, quid ecclesiæ Patribus ac doctoribus cum notissimis hæreticis commune esse potuit? Certum quippe est, antistites ac doctores ecclesiæ universos, qui apostolis successerunt, (adeoque Christianos omnes, qui ipsis adhærescebant,) a Simoniana hæresi toto animo semper abhorruisse, ut citius ignem ab infero quam doctrinam aliquam ab incude Simonis Magi petituri fuissent. Abunde id testantur scripta ipsorum, quæ hodie ex10 tant. Justinum vero imprimis ab omni istius hæ

resews labe purissimum fuisse, ex eo (si non aliunde id pateret) manifestum est, quod in Dialogo cum Tryphone", facta Gnosticorum mentione sub titulo λεγομένων Χριστιανῶν, qui idolothytis vescendi libertatem sibi vendicabant, concludit, in hoc istam Christi prophetiam impletam esse, qua pseudo-Christos et pseudo-apostolos orituros prænuntiavit, moλλoùs Täy Pag. 253. [§. 35. p. 132.]

[ocr errors]

66

66

a

#IOTOV #λAVÝσOVTas. i. e. "qui fidelium multos decepπιστῶν πλανήσοντας. "turi essent." Quin et addit de iisdem, v oùdevì κοινωνοῦμεν, οἱ γνωρίζοντες ἀθέους καὶ ἀσεβεῖς, Quibus"cum nobis nihil est commune, atheos ipsos atque impios scientibus." Alibi in eodem Dialogo a dicit, Christum prænovisse quæ post resurrectionem et ascensionem ejus futura essent, pseudo-prophetas nempe et pseudo-Christos multos in nomine ejus (sub Christianæ professionis larva) venturos; "Оπеρ, inquit, καί ἐστι. πολλοὶ γὰρ ἄθεα, καὶ βλάσφημα, καὶ ἄδικά ἐν ὀνόματι αὐτοῦ παραχαράσσοντες ἐδίδαξαν, καὶ τὰ ἀπὸ τοῦ ἀκαθάρτου πνεύματος διαβόλου ἐμβαλλόμενα ταῖς διά νοίαις αὐτῶν ἐδίδαξαν καὶ διδάσκουσι μέχρι νῦν. " Quod qui"dem impletum est. Multa enim impia, et blas

66

phema, et injusta sub nomine ejus falso cuderunt, "et quæ mentibus eorum ab impuro spiritu Diabolo "sunt injecta docuerunt, et etiam nunc tradunt b."

a Pag. 308. [§. 82. p. 179.]

b Imo vero in eodem Dialogo non modo memoratas a Zuickero VII. hæreses Judæorum memorat p. 307. [p. 178.] sed et Simonem Magum, hæresiarcham pseudo-Christianum, diserte rejicit p. 349. [§. 120. p. 213, 214.] his verbis ; Οὐδὲ γὰρ ἀπὸ τοῦ γένους τοῦ ἐμοῦ, λέγω δὲ τῶν Σαμαρέων, τινὸς φροντίδα ποιούμενος, ἐγγράφως Καίσαρι προσε ομιλῶν, εἶπον, πλανᾶσθαι αὐτοὺς πειθομένους τῷ ἐν τῷ γένει αὐτῶν μάγω Σίμωνι, ὃν Θεὸν ὑπεράνω πάσης ἀρχῆς, καὶ ἐξουσίας, καὶ δυνάμεως εἶναι λέyour "Neque enim rationem aliquam popularium etiam meo"rum (Samaritanorum dico) habui, scripto Cæsarem compellans; cum dicerem, in errorem abduci eos, qui Simoni gentis suæ

γουσι

66

66

Mago fidem haberent, quem Deum esse supra principatum, et "potestatem, et virtutem omnem dicunt." Respexit nimirum Justinus partim locum Apologiæ, a reverendo auctore allegatum, partim alterum, qui in Apologia, vulgo I. dicta, p. 52. edit. Paris. aut 56. nuperæ Oxoniensis, [Apol. II. 15. p. 98.] sic sonat; Kai τοῦ ἐν τῷ ἐμῷ ἔθνει ἀσεβοῦς καὶ πλάνου Σιμωνιανοῦ διδάγματος κατεφρόνησα "Ego etiam impiam atque erroneam in gente mea Simonianam despexi disciplinam." Quin et Simonianam una cum succeda

66

Denique in Apologia II. Simonem aliosque ex ejus schola prodeuntes hæreticos et nominatim recenset, et tanquam pestem Christianismi notat, execraturque. Sed O tempora! O mores! Quis expectasset futurum, ut Justinus, præstantissimus ecclesiæ doctor, qui non modo contra omnes hæreses doctissimos libros conscripsit, sed et sanguine suo fidem vere apostolicam obsignavit, in suspicionem ab aliquo adduceretur, qui in primaria Christianismi doctrina a perditissimis hæreticis circumventus fuerit?

4. Verum, secundo, tantum abest, ut ecclesiæ doctores sententiam suam de divina Filii generatione a Simonianorum figmentis desumpserint, ut contra manifestum sit, hæreticos figmenta ista sua (sicuti omnis fere error veritatis alicujus simius est) ex ecclesiæ doctrina (εἰς ἴδιον χαρακτῆρα illam transferentes) effinxisse. Res clara est; undenam enim (obsecro) blasphema ista Simonis assertio, Se unum et Filium esse qui inter Judæos apparuerit, et Patrem qui in Samaria descenderit, et Spiritum S. qui in gentibus adventaverit; undenam (inquam) desumpta, nisi ex recepta ecclesiæ doctrina, de S. Trinitate, h. e. de Deo Patre, Filio, et Spiritu Sancto? Unde ejusdem Simonis impium dogma, Jesum nempe in hominibus quidem ut hominem apparuisse, cum non esset homo, et passum in Judæa putatum, cum

neis hæresin a Justino ex instituto impugnatam, scriptoque libello refutatam fuisse, ipse Apolog. II. vulgo inscripta indicat, dum post nominatum Simonem, Menandrum, Marcionem, denique addit p. 54. nostræ edit. (at 70. in Paris. [Apol. I. 26. p. 60.]) čσti δὲ ἡμῖν καὶ σύνταγμα κατὰ πασῶν τῶν γεγενημένων αἱρέσεων συντετα γμένον· Est autem nobis liber contra omnes enatas hæreses compositus." Grabe.

66

66

[blocks in formation]

non esset passus, nisi ex apostolica doctrina de Christo Oeaveρ deflexum? certe enim frustra Christianis persuasisset impostor ille, Jesum non fuisse verum hominem, si merum ipsum hominem docuissent apostoli. Denique expositio ista Cerinthi, (ut cum Zuickero loquar,) qui Christum Dei Filium forma columbæ in Jesum baptizatum ab ea principalitate, quæ est supra omnia, descendisse, virtutesque perfecisse, ac instante passione iterum a Jesu in cœlos ad Patrem revolasse; hæc, inquam, Cerinthi expositio unde, nisi a distinctione divinæ in Christo naturæ ab humana, per apostolos tradita? imo utrumque istud figmentum, tum Simonis de phantastico Christi corpore, tum Cerinthi de separatione Filii Dei a Jesu homine, ideo non paucis placuisse videtur, quod augustum illud mysterium de Christo OcavOpaw (h. e. de divina ac humana natura in una Christi persona consociatis) ab apostolis traditum, ipsis (sicut et hodiernis hæreticis) absurdum, ac sanæ rationi contrarium videretur. Hinc enim necessarium putarunt, vel alteram naturam prorsus tollere, vel certe alteram ab altera separare. Hæc attente expendat lector, atque (ut Zuickeri verbis utar) mecum, si animus non lævus fuerit, sentiet.

5. Porro doctrinam ecclesiæ de Deo Patre Filioque non e Simonis schola prodiise, sed e contra Simonem doctrinam apostolicam ad impia sua dogmata deflexisse, satis innuunt ipsa Hegesippi verba, quæ bene notare lectorem suum voluit Zuickerus; 11 nempe hæreticos "confinxisse perversissimas adver"sus Deum ac Christum doctrinas." Non dicit (N. B.) de Deo et Christo, sed adversus Deum et Christum. Scilicet Magus ille ea, quæ de Patre ac Filio apostolica doctrina tradebat, sibi Helenæque,

« PreviousContinue »